|
In parte praecedenti determinavit Magister de natura pure corporali,
quantum pertinet ad theologi considerationem, scilicet secundum quod a
Deo in operibus sex dierum primitus instituta est. Dividitur autem in
partes tres: in prima determinat institutionem corporalis naturae,
quantum ad opus creationis; in secunda quantum ad opus distinctionis,
13 dist., ibi: prima autem distinctionis operatio fuit formatio
lucis; in tertia quantum ad opus ornatus, 15 dist., ibi:
sequitur: dixit Deus: fiant luminaria in firmamento caeli. Prima in
duas: in prima determinat de opere creationis secundum se; in secunda
per comparationem ad alia opera, ibi: nunc superest ut dispositionem
illam qualiter perfecta sit ordine persequamur. Prima in duas: in
prima ponit diversas opiniones de opere creationis; in secunda sequitur
propositum secundum alteram illarum, ibi: secundum hanc itaque
traditionem, ordinem atque modum creationis formationisque rerum
inspiciamus. Circa primum duo facit: primo dicit de quo est
intentio, et tangit opinionum diversitatem; secundo explicat eas,
ibi: quidam namque sanctorum patrum (...) super hoc quasi adversa
scripsisse videntur. Secundum hanc utique traditionem, ordinem atque
modum creationis formationisque rerum inspiciamus. Hic prosequitur
opus creationis secundum alteram dictarum opinionum; et circa hoc duo
facit: primo manifestat creationem materiae primo creatae quantum ad
nomen quo in Scripturis nominatur; secundo quantum ad ipsius
conditionem, ibi: de qua prius quam tractemus, duo nobis discutienda
occurrunt. Circa primum duo facit: primo manifestat propositum;
secundo dubitationem excludit, ibi: attende quod hic dicit
Augustinus, tenebras non esse aliquid. De qua prius quam tractemus,
duo nobis discutienda sunt. Hic ostendit materiae primo creatae
conditionem: et primo quantum ad formam; secundo quantum ad locum,
ibi: nunc superest quod secundo proponebatur explicare. Nunc superest
ut dispositionem illam qualiter perfecta sit, ordine prosequamur. Hic
determinat de opere creationis per comparationem ad alia opera; et
circa hoc duo facit: primo ponit operis universalitatem; secundo ponit
divinorum operum distinctionem, ibi: quatuor enim modis (...)
operatur Deus. Circa partem istam quinque quaeruntur: 1 utrum
omnium corporalium sit una materia; 2 utrum omnia corpora sint simul
creata in speciebus suis distincta; 3 si simul distinctionem
receperunt, quomodo accipiendi sunt dies qui in principio Genesis
numerantur; 4 si non simul distincta sunt, qualis fuit illa informis
materia; 5 de numero quatuor coaevorum.
|
|