|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnium corporalium sit
materia una. Quorumcumque enim est forma unius rationis, eorum est
una materia communis, eo quod proprius actus in propria potentia fit,
ut dicit philosophus. Sed forma corporeitatis est unius rationis in
omnibus corporibus. Ergo videtur quod una materia sit superiorum et
inferiorum corporum.
2. Praeterea, in littera dicitur, quod ex materia informi primo
creata omnia corpora, in formas distinctas formata sunt per opus
distinctionis et ornatus. Ergo omnium corporum est una materia.
3. Praeterea quorumcumque est resolutio actu vel intellectu in unum
et idem sicut in subjectum primum, eorum est materia una. Sed omnia
corpora sunt hujusmodi. Ergo et cetera. Probatio mediae. Illud in
quo stat ultima resolutio omnium, est simplex materia sine aliqua
forma: quia quamdiu invenitur aliqua forma in materia, contingit
ulterius resolvere. Sed in materia quae est sine omni forma, non est
aliqua diversitas: quia principium distinctionis materiae est ex parte
formae. Ergo omnium corporum resolutio stat in uno ultimo.
4. Praeterea, philosophus in 1 Phys., unam tantum materiam
primam ponit. Cum ergo in illo Lib. de mobili in communi
determinetur, videtur quod omnium corporum mobilium sit una materia.
5. Praeterea, secundum philosophum in 2 Met., necesse est
imaginari materiam in re mota. Ergo quaecumque conveniunt in aliquo
motu, videntur in materia convenire. Sed loci mutatio communis est
superioribus et inferioribus corporibus. Ergo et materia.
1. Sed contra, quorumcumque non est una potentia, nec una materia:
quia sicut forma est actus, ita materia est potentia. Sed corporum
inferiorum et superiorum non est potentia eadem: quia, secundum
philosophum, in inferioribus est potentia ad esse, sed in superioribus
tantum ad ubi. Ergo videtur quod non eorum tantum sit una materia.
2. Praeterea, in quocumque invenitur aliquid, oportet invenire
illud a quo nunquam separatur. Sed materia prima quae est in
inferioribus, nunquam separatur a privatione formae: quia quandocumque
est sub forma una, adjungitur sibi privatio formae alterius; privatio
autem adjuncta materiae, inducit corruptibilitatem. Ergo videtur quod
materia prima inferiorum corporum non inveniatur in corporibus
caelestibus per suam naturam incorruptibilibus.
Respondeo dicendum, quod super hoc invenitur duplex philosophorum
opinio, quarum utraque sectatores habet. Avicenna enim, videtur
ponere unam materiam esse omnium corporum, argumentum ex ratione
corporeitatis assumens, quae cum sit unius rationis, una sibi materia
debetur. Hanc autem positionem Commentator improbare intendit in
Princ. caeli et mundi et in pluribus aliis locis, ex eo quod cum
materia, quantum in se est, sit in potentia ad omnes formas, nec
possit esse sub pluribus simul, oportet quod secundum quod est sub una
inveniatur in potentia ad alias. Nulla autem potentia passiva
invenitur in natura cui non respondeat aliqua potentia activa, potens
eam in actu reducere; alias talis potentia frustra esset. Unde cum
non inveniatur aliqua potentia naturalis activa quae substantiam caeli
in actum alterius formae reducat, quia non habet contrarium, sicut
motus ostendit, quia motui naturali ejus, scilicet circulari, non est
aliquid contrarium, ut dicitur in 1 caeli et mundi, oportet quod in
ipso nihil inveniatur de materia prima inferiorum corporum. Nec potest
dici, quod materiae prout est sub forma caeli, tota potentia
terminetur, ita quod nihil remaneat in eadem potentia ad aliam formam;
non enim terminatur potentia nisi per adeptionem formae, ad quam erat
in potentia; unde, cum materia prima secundum se considerata sit in
potentia ad omnes formas naturales, non poterit tota ejus potentia
terminari nisi per adeptionem omnium formarum. Non enim una forma
recepta in materia (etiam si sit nobilior et magis perfecta) tollit
potentiam ad formam aliam minus nobilem; materia enim sub forma ignis
existens, adhuc remanet in potentia ad formam terrae. Unde etsi forma
caeli sit nobilissima, nihilominus tamen, recepta in materia prima,
non terminabit totam potentiam ejus, nisi simul cum ipsa recipiantur
omnes aliae formae; quod est impossibile. Et praeterea si poneretur
quod forma caeli per suam perfectionem, totam materiae potentiam
terminaret, adhuc oporteret quod materia stans sub forma elementari,
esset in potentia ad formam caeli, et reduceretur in actum per actionem
virtutis caelestis; et ita caelum esset generabile et corruptibile.
Et ideo ipse vult, quod nullo modo in materia conveniant superiora et
inferiora corpora: et hoc videtur probabilius, et magis consonum
dictis philosophi. Nec dico, sicut quidam dicunt, quod conveniunt in
materia, si sumatur pro fundamento primo, quod nec est album nec est
nigrum, ut dicitur in 1 Metaph., sed differunt in materia,
secundum quod materia determinatur per motum: diversitas enim motus est
signum diversitatis materiae, et non causa, sed e converso: quia
motus est actus existentis in potentia; unde oportet quod ubi invenitur
una materia per essentiam, inveniatur potentia respectu ejusdem motus,
secundum quod materia est in potentia ad plura.
Ad primum ergo dicendum, quod corporeitas secundum intentionem logicam
univoce in omnibus corporibus invenitur; sed secundum esse
considerata, non potest esse unius rationis in re corruptibili et
incorruptibili: quia non similiter se habent in potentia essendi, cum
unum sit possibile ad esse et ad non esse, et alterum non: et per
modum istum dicit philosophus in 10 Metaph., quod de corruptibili
et incorruptibili nihil commune dicitur, nisi communitate nominis; et
per hoc Commentator ibidem hanc rationem solvit.
Ad secundum dicendum, quod sicut omnes res, prout modo sunt in suo
complemento, dicuntur unus mundus, vel unum universum; ita etiam,
prout erant informes ex defectu ultimi complementi, dicebantur una
materia informis; non quidem per continuitatem, tamquam omnia ex una
materia numero facta sint.
Ad tertium dicendum, quod secundum Avicennam, non est quaerenda
differentia per aliquos actus nisi in illis quae in una potentia
conveniunt: species enim quae conveniunt in una potentia generis,
distinguuntur specificis differentiis; sed ipsae differentiae quae non
conveniunt in genere, sic quod genus sit pars essentiae earum, seipsis
distinguuntur: similiter etiam genera generalissima non dividuntur
aliquibus differentiis, sed seipsis: similiter etiam composita quae
conveniunt in materia distinguuntur per formas diversas; sed diversae
materiae seipsis distinguuntur secundum analogiam ad diversos actus,
prout in eis diversa ratio possibilitatis invenitur.
Ad quartum dicendum, quod philosophus in libris Phys. nondum
probaverat esse quintam essentiam, quod in principio caeli et mundi
demonstrat; et ideo in libris Phys. nihil determinat de his quae sunt
propria illi essentiae, propter quod etiam tractatum de infinito
replicat, ut Commentator in 1 caeli et mundi recitat.
Ad quintum dicendum, quod sicut in 1 de Gen. dicitur, materia est
immediate subjectum generationis et corruptionis; aliorum autem motuum
per prius et posterius, tanto plus quanto illud secundum quod est
mutatio, majorem perfectionem motus praesupponit: et ideo in illis
tantum est unitas materiae primae quae in generatione et corruptione
conveniunt, et per consequens etiam illa quae conveniunt in tribus
motibus, scilicet augmento et diminutione et alteratione, secundum
quod augmentum et diminutio non est sine generatione et corruptione,
quae etiam alterationis terminus est. Sed loci mutatio, ut in 8
Phys. probatur, est maxime perfecta, quia nihil variat de eo quod
est intraneum rei; unde subjectum hujus motus est ens completum in esse
primo, et in omnibus proprietatibus intraneis rei; et talis motus
convenit corpori caelesti; et ideo materia ejus est sicut subjectum
completum in istis inferioribus, ut dicit Commentator in Lib. de
substantia orbis; unde remanet communitas materiae secundum analogiam
tantum.
|
|