|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnia sint simul
creata, et distincta per species. Primo per hoc quod habetur Eccle.
18, 1: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.
2. Praeterea, magis distat spiritualis et corporalis creatura, quam
duae corporales. Sed spiritualis et corporalis simul facta esse
ponuntur. Ergo multo fortius omnes corporales.
3. Praeterea, ut dicitur Deut. 32, 4, Dei perfecta sunt
opera; nec potest esse ratio quare perfectio ad tempus differretur,
quam creatura per se consequi non poterat, nec ab alio nisi a Deo.
Cum ergo creaturae secundum suas perfectiones in species
distinguantur, videtur quod a principio sub distinctione specierum
creata sint omnia.
4. Praeterea, opus creationis divinam potentiam manifestat. Sed
potentiam agentis minus demonstrat effectus successive completus quam
subito in sua perfectione productus. Ergo videtur quod a principio
omnia simul distincta sint.
5. Praeterea, constat quod Deus totum opus unius diei in uno
momento produxit. Ergo videtur ridiculum dicere, quod in toto die ab
operando cessaverit usque ad principium alterius diei, quasi ex opere
lassatus. Ergo videtur quod non per successiones dierum creaturae
distinctae sint, sed a principio creationis.
6. Praeterea, partes universi dependent ab invicem, et praecipue
inferiores a superioribus. Sed eorum quae dependent ab invicem, unum
non est sine altero. Ergo videtur inconvenienter dici quod primo
fuerit aqua et terra, et postmodum stellae factae sint.
7. Sed contra, Augustinus dicit, quod major est hujus Scripturae
auctoritas quae habetur in principio Genesis, quam omnis humani
ingenii perspicacitas. Sed ibi scriptum est, per senarium dierum
creaturas distinctas esse. Ergo videtur quod ita necessarium sit
ponere.
8. Praeterea, natura imitatur operationem creatoris. Sed in
operatione naturali est processus de imperfecto ad perfectum. Ergo
videtur quod etiam in operatione creatoris; et ita videtur quod non
omnia simul distincta sint in ipso creationis principio.
Respondeo dicendum, quod quae ad fidem pertinent, dupliciter
distinguuntur. Quaedam enim sunt per se substantia fidei, ut Deum
esse trinum et unum, et hujusmodi: in quibus nulli licet aliter
opinari; unde apostolus ad Gal. 1, dicit, quod si Angelus Dei
aliter evangelizaverit quam ipse docuerat, anathema sit. Quaedam vero
per accidens tantum, inquantum scilicet in Scriptura traduntur, quam
fides supponit spiritu sancto dictante promulgatam esse: quae quidem
ignorari sine periculo possunt ab his qui Scripturas scire non
tenentur, sicut multa historialia: et in his etiam sancti diversa
senserunt, Scripturam divinam diversimode exponentes. Sic ergo circa
mundi principium aliquid est quod ad substantiam fidei pertinet,
scilicet mundum incepisse creatum, et hoc omnes sancti concorditer
dicunt. Quo autem modo et ordine factus sit, non pertinet ad fidem
nisi per accidens, inquantum in Scriptura traditur, cujus veritatem
diversa expositione sancti salvantes, diversa tradiderunt. Augustinus
enim vult, in ipso creationis principio quasdam res per species suas
distinctas fuisse in natura propria, ut elementa, corpora caelestia,
et substantias spirituales; alia vero in rationibus seminalibus
tantum, ut animalia, plantas, et homines, quae omnia postmodum in
naturis propriis producta sunt in illo opere quo post senarium illorum
dierum Deus naturam prius conditam administrat; de quo opere Joan.
5, 17, dicitur: pater meus usque modo operatur, et ego operor;
nec in distinctione rerum attendendum esse ordinem temporis, sed
naturae et doctrinae. Naturae, sicut sonus praecedit cantum natura,
sed non tempore; et ita quae naturaliter priora sunt, prius facta
memorantur, sicut terra prius quam animalia, et aqua prius quam
pisces, et sic de aliis. Doctrinae vero ordine, sicut patet in
docentibus geometriam: quamvis enim partes figurae sine ordine temporis
figuram constituant, tamen geometria docet constitutionem fieri
protrahendo lineam post lineam: et hoc fuit exemplum Platonis, ut
dicitur in principio caeli et Mun. Ita etiam et Moyses rudem populum
de creatione mundi instruens, per partes divisit quae simul facta
sunt. Ambrosius vero, et alii sancti ponunt ordinem temporis in
distinctione rerum servatum: et haec quidem positio est communior, et
magis consona videtur litterae quantum ad superficiem; sed prior est
rationabilior, et magis ab irrisione infidelium sacram Scripturam
defendens: quod valde observandum docet Augustinus super Genes. ad
Litt., libro 1, cap. 19, ut sic Scripturae exponantur, quod
ab infidelibus non irrideantur; et haec opinio plus mihi placet; tamen
utramque sustinendo, ad omnia argumenta respondendum est.
Ad primum ergo dicendum est, quod secundum Gregorium, dicuntur omnia
simul creata per substantiam materiae, et non per speciem formae; vel
etiam in sui similitudine, sicut anima rationalis, quae Angelis
similis est, non ex materia propaganda.
Ad secundum dicendum, quod corporalia omnia communicant in materia,
sive sit una, sive plures: et quia materia non praecedit compositum,
ideo ut ordo temporis ordini naturae responderet, prius facta est
materia corporalis, et deinde per formas distincta. Non autem
corporalis natura ex spirituali producitur vel sicut ex materia, vel
sicut ex efficiente; et ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum, quod sicut creatura non habet esse ex se, ita
nec perfectionem: et ideo ad utrumque ostendendum, voluit Deus ut
creatura prius non esset, et postmodum esset; et similiter prius esset
imperfecta, et postmodum perfecta.
Ad quartum dicendum, quod in creatione non tantum debet ostendi
potentiae virtus; sed etiam sapientiae ordo, ut quae prius natura
sunt, prius etiam instituantur.
Ad quintum dicendum, quod ad ostendendum diversam distinctorum
naturam, voluit Deus ut unicuique rerum distinctioni dies unus
responderet, et non ex aliqua necessitate vel lassitudine agentis.
Ad sextum dicendum, quod non est eadem natura rei jam perfectae, et
prout est in suo fieri; et ideo quamvis natura mundi completi hoc
exigat ut omnes partes essentiales universi sint simul, potuit tamen
aliter esse ab ipsa mundi factione; sicut in homine perfecto non potest
cor esse sine aliis partibus; et tamen in formatione embrionis, cor
ante omnia membra generatur.
Ad septimum dicendum, quod auctoritati Scripturae in nullo
derogatur, dum diversimode exponitur, salva tamen fide: quia majori
veritate eam spiritus sanctus fecundavit quam aliquis homo adinvenire
possit.
Ad octavum dicendum, quod hoc est ex imperfectione creaturae quod ex
imperfecto ad perfectionem operando venit; quae proculdubio ultimam
perfectionem daret, quantumcumque posset, servata tamen operis
conditione: et ideo non oportet quod in hoc, divinum opus operationi
creaturae sit simile.
|
|