|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod secundum expositionem
Augustini, dierum distinctio non salvetur. Dies enim nominat quoddam
tempus. Sed in rerum formatione, secundum Augustinum, non fuit
successio temporis. Ergo nec salvata est distinctio dierum.
2. Praeterea, cum dies ponat illuminationem quamdam, oportet quod
dies intelligantur vel secundum illuminationem lucis corporalis, vel
intellectualis. Sed non secundum lucem corporalem, quia hoc non facit
dies nisi in pluribus revolutionibus, quae successione temporum
complentur: nec iterum secundum lucem intellectualem, quia lux
intellectualis creata non influit per modum irradiationis ad creationem
rerum; sed ratio diei requirit irradiationem aliquam. Ergo videtur
quod dies illi non convenienter assignentur.
3. Praeterea, in illuminatione spirituali non est invenire diversas
partes. Sed diei assignantur diversae partes, scilicet mane et
vespere. Ergo videtur quod non possint intelligi dies illi secundum
illuminationem lucis spiritualis.
4. Si dicatur, quod mane hujus diei est secundum cognitionem rerum
in verbo, vespere autem secundum cognitionem rerum in propria natura;
contra: quia in illo dicitur res cognosci a quo similitudo rei
accipitur. Sed Angeli non habent rerum cognitionem per similitudines
a rebus acceptas, sed per species a verbo in eorum mentem influxas.
Ergo tantum in verbo cognoscunt res creatas, et non in propria
natura; et sic habent tantum mane, non vespere.
5. Praeterea, ubicumque est res, ibi potest cognosci. Sed res
creata habet triplex esse, scilicet in verbo, et in mente Angeli, et
in propria natura, quod significatur secundum Augustinum super Gen.
ad Lit., per hoc quod dixit fiat quantum ad esse rei in verbo;
factum est quantum ad esse rei in mente Angeli; fecit quantum ad esse
rei in propria natura. Ergo hujus diei debent tres partes assignari.
6. Praeterea, sicut quilibet dies usitatus habet vespere et mane,
ita et meridiem. Ergo sicut assignatur cognitio matutina et
vespertina, ita et meridiana.
7. Praeterea, omnes dies debent esse uniformes. Sed primae dici
non assignatur mane, quia mane quod post vespere ponitur non potest
esse mane a quo incipit primus dies, sed in quod terminatur; septima
autem dies ponitur habere mane, ad quod terminatur sexta dies et non
vespere. Ergo nec aliis diebus mane simul et vespere assignari
debent.
8. Praeterea, de vespere in mane non transitur nisi per noctem.
Sed de nocte nulla fit mentio. Ergo insufficienter traditur dierum
ordo.
Respondeo dicendum, quod secundum Augustinum, illi sex dies sunt
unus dies, sex rerum distinctionibus, secundum quas numeratur, simul
praesentatus; sicut etiam unum verbum est quo omnia facta sunt,
scilicet Dei filius; quamvis frequenter legatur: dixit Deus; et
sicut illa opera salvantur in omnibus sequentibus quae ex eis
propagantur operatione naturae, ita etiam illi sex dies manent in tota
successione temporis. Quomodo autem hoc sit, videndum est. Natura
angelica intellectualis est, et lux est; et si proprie lux est,
oportet quod ejus illustratio dies dicatur. Angelica autem natura in
principio conditionis rerum cognitionem earum accepit; et sic
quodammodo lux intellectus ejus rebus creatis praesentabatur inquantum
cognoscebantur; unde ipsa cognitio rerum dies dicitur; et secundum
diversa genera cognitorum et ordinem distinguuntur et ordinantur dies:
ut in primo die intelligatur formatio spiritualis creaturae per
conversionem ad verbum; in secundo die formatio corporalis creaturae
quantum ad superiorem partem, quae firmamentum dicitur; in tertia
quantum ad inferiorem partem, scilicet terrae, aquae, et aeris
vicini; in quarta superior pars, scilicet firmamentum ornatum; in
quinta inferior quantum ad terram. Cum autem Deus sit lux plena, et
tenebrae in eo non sint ullae, 1 Joan. 1, cognitio ipsius Dei in
se est plena lux; sed quia creatura ex hoc quod ex nihilo est,
tenebras possibilitatis et imperfectionis habet, ideo cognitio qua
creatura cognoscitur, tenebris admixta est. Potest autem cognosci
dupliciter. Vel in verbo, secundum quod exit ab arte divina: et sic
ejus cognitio matutina dicitur: quia sicut mane est finis tenebrarum et
principium lucis; ita creatura a verbo etiam principium lucis sumit
postquam prius non fuerat. Cognoscitur etiam prout est in natura
propria existens; et talis cognitio dicitur vespertina propter hoc quod
sicut vespere est terminus lucis, et tendit in noctem; ita et creatura
in se subsistens, est terminus operationis verbi, quasi facta per
verbum, et de se in tenebras defectus tendens, nisi verbo portaretur.
Nihilominus haec cognitio dies dicitur; quia sicut in comparatione ad
cognitionem verbi tenebrosa est, ita est lux in comparatione ad
ignorantiam, quae omnino tenebra est; sicut vita justorum praesens,
caliginosa dicitur respectu futurae gloriae, quae tamen lux est in
comparatione ad vitam peccatorum: et sic attenditur quaedam circulatio
inter mane et vespere, secundum quod Angelus seipsum cognoscens in
propria natura, hanc cognitionem retulit ad verbum sicut ad finem, in
quo sequentis operis cognitionem sumpsit in principio: et sic hujusmodi
mane est finis diei praecedentis, et principium sequentis. Et haec
quidem expositio subtilis et congrua est, dummodo lux et dies proprie
in spiritualibus dicantur, et non metaphorice, ut Augustinus vult
super Genes. ad Lit.; aliter enim esset expositio mystica, et non
litteralis. Sed quia a pluribus negatur, ideo sustinentes cum
Augustino quod omnia sunt simul creata et in species distincta,
possumus dicere, quod dies accipiuntur secundum illustrationem lucis
corporalis; ita tamen quod ordo dierum attendatur secundum ordinem
eorum et distinctionem, in quae lux corporalis refulget: sicut enim
omnium creaturarum naturalium cognitionem Angeli acceperunt, ita etiam
lux in omnia corporalia se diffundit, ut Dionysius dicit, diversimode
in diversis recepta, secundum diversitatem recipientium: et ideo sicut
Augustinus distinguit sex dies secundum praesentationem lucis
spiritualis, quae primo die facta dicitur, sex rerum generibus; ita
secundum praesentationem lucis corporalis sex rerum generibus possunt
eodem modo sex dies distingui sine distinctione temporis. Et quia
periodus unicuique rei corporali secundum influentiam lucis praefigitur
quasi inter duos terminos, cum quaelibet virtus corporalis finita sit;
ideo illi termini mane et vespere dicuntur, ultra quos virtus rei non
extenditur.
Ad primum ergo dicendum, quod dies etiam est pars temporis, et lucis
effectus. Distinctio ergo primorum dierum non sumitur ex parte
temporis, sed ex parte lucis, secundum quod diversa per lucem
declarantur, vel quantum ad cognitionem angelicam, vel quantum ad
influentiam lucis corporalis in diversa.
Ad secundum dicendum, quod lux illa et corporalis et spiritualis
potest intelligi: et si intelligatur corporalis, dies distinguetur
secundum diversa illuminata, et non secundum illuminationis tempus; si
autem intelligatur spiritualis, non est per influentiam lucis ad res
creandas, sed per fulgorem lucis ad res cognoscendas.
Ad tertium dicendum, quod partes diei secundum lucem spiritualem non
sunt secundum diversa cognita, sed secundum diversos modos cognitionis
ejusdem rei; et sicut dies non sunt successivi, quia Angelus in verbo
simul diversa genera rerum intuetur: ita nec partes diei unius; quia
simul videt in verbo creaturas, et in propria natura.
Ad quartum dicendum, quod non dicitur cognitio vespertina quae est
rerum in propria natura ex eo quod ab ipsis rebus species sumant per
quas cognoscant; sed quia per species quas a creatione receperunt, res
cognoscunt, prout in propria natura subsistunt.
Ad quintum dicendum, quod species rerum primum habent esse in arte
divina, quae est verbum: quod esse significatur cum dicitur: dixit
Deus, fiat, idest, verbum genuit, in quo erat ut fieret. Secundum
esse habent in intelligentia angelica: quod significatur in hoc quod
dicitur, factum est, per influentiam verbi. Tertium esse habent in
rebus: quod significatur in hoc quod dicitur, fecit. Et ideo ista
triplex distinctio non ponitur in productione lucis spiritualis, nec in
formatione hominis, qui etiam intellectualis ponitur. Et sic etiam
Angelus triplicem de rebus cognitionem habet, scilicet prout in verbo
sunt, prout sunt in mente ejus, et prout sunt in propria natura.
Quamvis autem nunquam cognoscat res in propria natura nisi per species
quas habet apud se; tamen differt cognitio qua cognoscit prout sunt in
seipso, et prout sunt in propria natura: potest enim intellectus
converti ad speciem quam apud se habet, dupliciter: aut considerando
ipsam secundum quod est ens quoddam in intellectu; et sic cognoscit de
ea quod est intelligibile, vel universale, vel aliquid hujusmodi: aut
secundum quod est similitudo rei: et sic intellectus consideratio non
sistit in specie, sed per speciem transit in rem, cujus similitudo
est; sicut oculus per speciem quae est in pupilla, videt lapidem: et
est simile de imagine lapidea, quae potest considerari secundum quod
est res quaedam, vel similitudo rei. Et ita patet quod duae
cognitiones dictae differunt: sed utraque est vespertina: quia etiam
esse ipsum intellectus Angeli creatura est, et in tenebras defectus
tendens quantum in se est.
Ad sextum dicendum, quod cognitio meridiana non potest esse cognitio
creaturae cui defectibilitatis tenebra admixta est, sed cognitio ipsius
Dei, qui est plena lux: et ideo in operibus creationis meridies non
nominatur.
Ad septimum dicendum, quod in prima die, secundum Augustinum,
formatio narratur ipsius intellectualis naturae, cujus cognitio, esse
ejus in propria natura naturaliter sequitur: et ideo sui ipsius
cognitionem matutinam non habet, sed vespertinam. Similiter et
septima dies pertinet ad quietem Dei in seipso ex omnibus operibus quae
propter se fecit: et haec quies nullo defectu clauditur; et propter
hoc in die illa vespere non nominatur.
Ad octavum dicendum, quod si Angelus, cognitione creaturae accepta,
eam in laudem creatoris non referret, in ipsa creatura sistens, nox in
eo fieret; hoc enim esset perverse frui creatura; hoc autem non
convenit beatis Angelis, qui per lucem significantur; et ideo in illo
dierum senario nox non commemoratur. Vel potest dici secundum aliam
viam, quod mane et vespere ponuntur, quia sunt principia diei et
noctis. Ibi autem ostenditur institutio principiorum naturae, ex
quibus omnia propagata sunt; et ideo ponuntur extrema, relictis
mediis.
|
|