|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod prima materia informis
erat. Illa enim materia communis erat omnibus elementis, quia ex illa
omnia facta sunt. Sed elementa non conveniunt nisi in materia
informi. Ergo prima materia omnino informis erat.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. Confess., ad Deum
loquens: docuisti, domine famulum tuum, quod prius quam ista
faceres, non aliquid erat, nec species, nec color etc.; nec tamen
omnino nihil erat, quia informitas quaedam erat. Ergo prima materia
omnino forma carebat.
3. Praeterea, si illa materia formam aliquam habebat, aut habebat
formam corporis mixti, aut corporis simplicis. Sed non corporis
mixti, quia sic esset mixtum prius corporibus simplicibus, quod esset
consonum positioni Anaxagorae. Ergo oportet quod haberet formam
corporis simplicis; et sic redibit opinio antiquorum naturalium, qui
ponebant unum elementum omnium, vel ignem, vel aquam, vel aerem.
4. Si dicatur, quod non habebat aliquam harum formarum, sed aliam;
contra: omne quod generatur, generatur ex suo contrario. Sed ex ista
prima materia existente sub forma corporali, facta sunt elementa.
Ergo oportet quod habuerit contrarietatem ad elementa quae ex ea facta
sunt. Sed contrarietas primorum corporum non potest extendi ultra
quaternarium numerum, ut in 2 de Gener. probatur. Ergo oportuit
materiam illam esse sub forma alicujus quatuor elementorum, si fuit sub
forma aliqua corporali; et ita unum tantum esset elementum primum:
quod improbat philosophus. Oportuit ergo quod materia illa omnino
fuerit informis.
1. Sed contra, omne esse est a forma. Si ergo materia prima fuit
ante rerum distinctionem, oportet quod formam aliquam habuerit.
2. Praeterea, sicut se habet corpus naturale ad diversas figuras,
ita se habet materia prima ad formas substantiales. Sed impossibile
est esse aliquod corpus absque omni figura. Ergo impossibile est esse
materiam absque omni forma.
Respondeo dicendum, quod materia prima dicitur dupliciter: vel ita
quod primum importet ordinem naturae; vel ita quod importet ordinem
temporis. Secundum quod importat ordinem naturae, materia prima est
illud in quo ultimo stat resolutio corporum naturalium, quod oportet
esse absque omni forma: quia omne subjectum quod habet formam, est
divisibile in formam et subjectum formae: et ideo, quia omnis cognitio
est per formam, haec materia prima est scibilis, ut dicit philosophus
in 1 Phys., secundum analogiam tantum, prout dicimus illud esse
materiam primam quod ita se habet ad omnia corpora sicut se habet lignum
ad lectum: et quamvis materia prima sic accepta, non habeat aliquam
formam partem essentiae suae, nunquam tamen dividitur ab omni forma,
ut probat Avicenna in sua Metaph.: immo quando amittit unam formam,
acquirit aliam, secundum quod corruptio unius est generatio alterius:
et ideo materia prima sic accepta, non potuit esse duratione ante
corpora ex ea formata. Alio modo dicitur materia prima secundum quod
primum importat ordinem temporis: illud scilicet quod duratione
praecessit ordinatam dispositionem partium mundi, qualis nunc
cernitur, secundum eos qui ponunt mundum non semper fuisse, nec a
principio creationis omnia distincta fore: et sic accipiendo primam
materiam, oportuit eam habere aliquam formam. Sed circa hoc antiqui
philosophi diversificati sunt. Quidam enim posuerunt eam esse totam
sub una forma, ponentes unum elementorum omnium primam materiam esse,
vel aliquid inter ea: et ex isto omnia generari constituunt densitate
et raritate. Alii vero posuerunt eam sub pluribus formis, non tamen
ordinatis ad invicem, sed quadam confusione permixtis, quae creatoris
operatione ad ordinem et distinctionem reductae sunt: et hoc tamen
diversimode posuerunt, ut philosophus narrat, quod ad praesens non
pertinet. Et hae omnes positiones a philosopho sufficienter improbatae
sunt. Moderni etiam in has duas vias dividuntur. Quidam enim ponunt
materiam illam primam totam sub una forma creatam; sed ne in antiquum
errorem labi videantur, ponunt illam formam non esse unum quatuor
elementorum, sed aliquid quod se habet in via ad ea, ut imperfectum ad
perfectum; sicut forma embrionis se habet ad animal completum. Sed
hoc non potest similiter dici in elementis: quia, secundum
Commentatorem, prima habilitas quae est in materia, est ad formam
elementi. Unde non invenitur aliqua forma media inter materiam primam
et formam elementi, sicut inveniuntur multa media inter materiam primam
et formam animalis; quarum una alteri succedit, quousque ad ultimam
perfectionem veniatur, intermediis multis generationibus et
corruptionibus, ut Avicenna dicit. Et praeterea, cum tunc naturalia
principia instituta fuerint, oporteret etiam nunc in naturali
elementorum generatione advertere aliam formam ante formam elementi;
quod est contra sensum: nisi forte dicatur secundum positionem libri
fontis vitae, esse unam primam formam, et sic in materia primo
inductam fore formam corporalem communem, et postmodum formas speciales
distinctas. Sed hanc positionem Avicenna improbat, quia omnis forma
substantialis dat esse completum in genere substantiae. Quidquid autem
advenit postquam res est in actu, est accidens: est enim in subjecto
quod dicitur ens in se completum. Unde oporteret omnes alias formas
naturales esse accidentia; et sic rediret antiquus error, quod
generatio idem est quod alteratio. Unde ipse vult quod ab eadem forma
per essentiam, ignis sit ignis et corpus et substantia. Et ideo
tenendo viam aliorum sanctorum, qui ponunt successionem in operibus sex
dierum, videtur mihi dicendum, quod prima materia fuit creata sub
pluribus formis substantialibus, et quod omnes formae substantiales
partium essentialium mundi in principio creationis productae sunt: et
hoc sacra Scriptura ostendit, quae caelum et terram et aquam in
principio commemorat: et hoc etiam Magister dicere videtur, ponens in
illa informi materia hoc terreum elementum in medio consistere, et
aquas rariores fuisse in modum nebulae supra extensas. Sed dico, quod
virtutes activae et passivae nondum in principio partibus mundi collatae
fuerant, secundum quas postmodum distingui et ordinari dicuntur. Et
hoc esse possibile patet, si sustinere volumus opinionem Avicennae,
qui ponit elementa in mixto remanere secundum formas substantiales
quantum ad primum esse, transmutari autem quantum ad secundum,
scilicet quantum ad qualitates activas et passivas: est enim mixtio
miscibilium alteratorum unio. Unde possibile est materiam esse sub
forma substantiali sine hoc quod habeat qualitates activas et passivas
in sui complemento: et sic cum esse primum naturaliter praecedat esse
secundum, expressus est ordo naturae in successione temporis, dum res
prius fiunt in esse primo quam perficiantur in esse secundo.
Ad primum ergo dicendum, quod illa materia prima quae una numero est
in omnibus elementis ut pars essentiae eorum, est omnino informis in
sua essentia considerata; sed haec non potuit elementa duratione
praecedere; unde illa materia quae duratione praecessit, corporalis
fuit, non una per unitatem essentiae, sed per similitudinem
informitatis, quantum ad formas secundas.
Ad secundum dicendum, quod cum Augustinus non ponat ordinem
durationis, sed naturae tantum; secundum ipsum oportet dicere, quod
materia prima est omnino informis: quod non potest esse secundum
aliorum positionem sanctorum.
Ad tertium dicendum, quod non habebat formam unam, sed plures; non
quidem formas corporum mixtorum, quia hae consequuntur virtutes activas
et passivas principiorum mundi, ex quibus essentialiter integratur.
Et per hoc patet responsio ad quartum.
|
|