|
Dicto de opere creationis, hic prosequitur distinctionis opus; et
dividitur in partes tres: in prima determinat de opere primae diei; in
secunda de opere secundae, 14 dist., ibi: dixit Deus: fiat
firmamentum; in tertia de opere tertiae diei, ibi: sequitur: dixit
Deus: congregentur aquae in locum unum. Prima dividitur in duas: in
prima determinat primum opus distinctionis per lucis productionem; in
secunda exponit quaedam dubia quae possent esse in his quae contra hoc
opus dicuntur; et circa opera secunda, ibi: praeterea investigandum
est, quomodo accipiendum sit quod ait, dixit Deus. Circa primum
tria facit: primo determinat lucis productionem; secundo ejus
conditiones, ibi: sed quaeritur qualis illa lux fuerit; tertio lucis
effectum etc., ibi: hic notandum est, quod dies diversis modis
accipitur in Scriptura. Secunda in duas: in prima ostendit
conditionem lucis quantum ad ejus naturam vel genus; in secunda quantum
ad ejus locum, ibi: si autem quaeritur, ubi facta est lux illa
(...) dici potest in illis partibus facta quas nunc illustrat solis
diurna lux. Tertia pars in qua determinat effectum lucis, qui est
dies, dividitur in tres: in prima distinguit diem quantum ad variam
acceptionem; in secunda quantum ad ordinem partium, ibi: hic est
naturalis ordo distinctionis dierum; in tertia quantum ad causam
efficientem, ibi: solet etiam quaeri quare factus est sol. Praeterea
investigandum est, quomodo accipiendum sit quod ait, dixit Deus.
Hic exponit, quomodo intelligendum sit quod dicitur, dixit Deus; et
primo ponit expositionem; secundo movet dubitationem consequentem,
ibi: hic quaeri solet, quomodo accipiendum sit quod dicitur pater
operari in filio. Circa quod tria facit: primo movet quaestionem;
secundo quorumdam errorem ponit, ibi: putaverunt quidam haeretici quod
pater, velut auctor et artifex, filio et spiritu sancto in rerum
operatione, quasi instrumento, uteretur; tertio determinat secundum
veritatem, ibi: non est itaque intelligendum, ideo Scripturam
frequenter commemorare patrem operari in filio (...) tamquam filius
non posset facere, si ei non porrexisset pater dexteram. Ubi duas
ponit solutiones; quarum secunda incipit, ibi: potest et illud aliter
accipi. Circa primum duo facit: primo ponit responsionem; secundo
excludit haereticorum obviationem, ibi: sed dicit haereticus et
cetera. Hic quaeruntur quinque: 1 de opere distinctionis per
differentiam ab aliis operibus; 2 utrum lux proprie in spiritualibus
inveniatur; 3 utrum lux corporalis sit substantia, aut accidens; 4
de lucis productione; 5 quomodo pater dicitur per filium operari.
|
|