|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod post opus creationis,
distinctionis opus necessarium non fuerit. Distinctio enim non est
nisi prius confusorum et commixtorum. Si ergo post creationem facta
est rerum distinctio, oportet res prius mixtas fore creatas; et sic
redibit opinio Anaxagorae et Anaximandri, quod res fiant per
extractionem ex uno confuso et mixto.
2. Praeterea, creatio terminatur ad esse. Ens enim, ut dicitur in
Lib. de causis, est per creationem. Sed materia secundum esse
distincta est, quamvis secundum essentiam sit una. Ergo videtur quod
post creationem distinctione opus non sit.
3. Praeterea, eorum est distinctio quorum potest esse commixtio et
confusio secundum locum. Sed haec non possunt convenire nisi
communicantibus in materia. Si ergo superioribus et inferioribus
corporibus materia communis non sit, videtur quod superiorum ab
inferioribus nulla sit facienda distinctio.
4. Praeterea, quodlibet corpus est distinctum ab aliis corporibus.
Cum ergo describatur in textu distinctio caeli chrystallini et caeli
siderei, videtur quod inconvenienter subticeatur distinctio caeli
Empyrei.
5. Praeterea, supra dictum est in littera, dist. 12, quod sex
diebus Deus creaturas per species distinxit. Ergo videtur quod totum
opus sex dierum ad distinctionem pertineat; et ita ornatus videtur a
distinctionis opere non differre.
Respondeo dicendum, quod natura in operibus sex dierum taliter
instituta est ut naturae principia tunc condita in se subsisterent, et
quod ex eis alia propagari possent per mutuam actionem et passionem; et
ideo oportuit eis tunc esse conferri, et virtutes activas et passivas,
quas Augustinus, vocat rationes seminales, quibus ex eis effectus
consequentes producerentur. Quantum ergo ad esse ipsorum
principiorum, sumitur opus creationis, per quod substantia elementorum
mundi in esse producta est. Sed virtutum activarum et passivarum
quaedam sunt moventes ad determinatas species, ut virtus quae est in
semine leonis et equi: quaedam vero sunt communes moventes ad omnem
speciem, ut calidum, frigidum, et hujusmodi. Per opus ergo
distinctionis attributae sunt rebus creatis virtutes activae et passivae
communes, moventes ad omnem speciem; sed per opus ornatus collatae
sunt rebus virtutes moventes ad determinatas species. Sed distinctio
non potest nisi tripliciter variari. Cum enim motus alterationis,
secundum quem fit generatio et corruptio, reducatur in unum primum
alterans non alteratum, scilicet caelum, oportet in principiis
essentialibus mundi esse tria: primum, quod est alterans non
alteratum, ut caelum; secundum, quod est alterans alteratum, ut
media elementa, quae sunt ignis, aqua, et aer; tertium, quod est
ultimum, et minimum habens de virtute alterandi, scilicet terra.
Primo ergo oportuit distingui primum ab ultimo; et hoc factum est per
lucis productionem; quae quidem formaliter est in caelo, et
participatur in mediis elementis secundum plus et minus; sed ultimum
elementum, scilicet terra, caret luce, vel minimum de ipsa habet.
Secundo oportuit esse distinctionem primi a medio; et hoc factum est
secunda die, quando divisae sunt aquae inferiores a superioribus,
facto firmamento. Tertio est divisio medii ab ultimo; et hoc factum
est tertia die, quando congregatae sunt aquae in unum locum, et
apparuit arida.
Ad primum ergo dicendum, quod distinctio partium mundi non est
intelligenda per extractionem materialem ab aliquo mixto, sed
formaliter per hoc quod diversis rebus diversae virtutes collatae sunt.
Ad secundum dicendum, quod per opus creationis principia mundi
distincta sunt quantum ad esse primum, quod est per formas
substantiales. Sed oportuit advenire opus distinctionis, ut
distinguerentur etiam quantum ad agere et pati, secundum diversas
virtutes rebus collatas.
Ad tertium dicendum, quod in istis distinctionibus est quaedam
diversitas. Quia enim corpora superiora non sunt ejusdem materiae cum
inferioribus, et per consequens secundum locum confundi non possunt,
ideo prima distinctio, quae est primi ab ultimo, et secunda, quae est
primi a medio, est tantum secundum collationem diversarum virtutum ad
agendum et patiendum; sed tertia, quae est medii elementi ab ultimo,
quae commisceri possunt et secundum locum confundi, est secundum
utrumque, inquantum elementis collatae sunt qualitates quae sunt
principia alterationis, ut calor et frigus et hujusmodi; et illa quae
sunt principia motus localis, ut gravitas et levitas; et ideo in
tertio die facta est mentio de loco, cum dicitur: congregentur aquae
in unum locum, et non aliis praecedentibus.
Ad quartum dicendum, quod caelum Empyreum, ut supra dictum est, non
habet influentiam super inferiora corpora; et ideo inter opera
distinctionis commemorari non debuit, per quam rebus virtutes activae
datae sunt: sed caelum Empyreum ordinatum est ad gloriam beatorum; et
ideo in principio creationis suae totum complementum suum habuit.
Ad quintum dicendum, quod opus distinctionis supra acceptum est
communiter, prout dicit discretionem secundum quamcumque virtutis
differentiam: et sic in se includit etiam ornatum; alio autem modo ab
ornatu differt, ut dictum est. Et haec differentia potest sumi ex
modo loquendi ipsius Scripturae, quae in operibus trium dierum quamdam
divisionem insinuat.
|
|