|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod lux proprie in
spiritualibus inveniatur. Primo per id quod dicitur Joan. 1, 9:
erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum;
quod de Deo intelligitur, qui maxime spiritualis est. Ergo videtur
quod lux proprie in spiritualibus substantiis inveniatur.
2. Praeterea, Augustinus dicit: non Christus sic dicitur lux
quomodo dicitur lapis; sed illud proprie, hoc utique figurative. Non
autem Christus proprie diceretur lux, nisi lux proprie in
spiritualibus inveniretur. Ergo et cetera.
3. Praeterea, inter alias creaturas spiritualis substantia nobilior
est, quasi Deo proximior. Sed non est probabile, Scripturam
divinam nobilissimae creaturae creationem subticuisse. Cum ergo de
creatione Angelorum mentionem non faciat, videtur quod ad litteram et
proprie per lucis productionem creatio naturae angelicae sit
intelligenda.
4. Praeterea, luci convenit maxime activum esse; unde luci
attribuitur diffusivum esse. Sed actio convenit verius spiritualibus
quam corporalibus. Ergo et lux.
5. Praeterea, actus proprius lucis est manifestare. Sed
manifestatio magis proprie est in spiritualibus, ubi est nobilior
cognitio. Ergo videtur quod et lux verius in eis inveniatur.
1. Sed contra est quod dicit Ambrosius, qui inter ea quae
transumptive de Deo dicuntur, ponit splendorem qui contingit ex
multiplicatione luminis. Ergo videtur quod lux in spiritualibus non
nisi metaphorice inveniatur.
2. Praeterea, Dionysius dicit, quod Deus dicitur lumen ex hoc
quod similitudo ejus maxime resultat in radio solari quantum ad
causalitatem. Sed omne nomen quod dicitur de Deo per similitudinem a
creatura corporali sumptam, convenit sibi metaphorice. Ergo et
cetera.
Respondeo dicendum, quod in hoc videtur esse quaedam diversitas inter
sanctos. Augustinus enim videtur velle, quod lux in spiritualibus
verius inveniatur quam in corporalibus. Sed Ambrosius et Dionysius
videntur velle, quod in spiritualibus non nisi metaphorice inveniatur.
Et hoc quidem videtur magis verum; quia nihil per se sensibile
spiritualibus convenit nisi metaphorice, quia quamvis aliquid commune
possit inveniri analogice in spiritualibus et corporalibus, non tamen
aliquid per se sensibile, ut patet in ente, et calore; ens enim non
est per se sensibile, quod utrique commune est; calor autem quod per
se sensibile est, in spiritualibus proprie non invenitur. Unde cum
lux sit qualitas per se visibilis, et species quaedam determinata in
sensibilibus; non potest dici in spiritualibus nisi vel aequivoce vel
metaphorice. Sciendum tamen, quod transferuntur corporalia in
spiritualia per quamdam similitudinem, quae quidem est similitudo
proportionabilitatis; et hanc similitudinem oportet reducere in aliquam
communitatem univocationis, vel analogiae; et sic est in proposito:
dicitur enim lux in spiritualibus illud quod ita se habet ad
manifestationem intellectivam sicut se habet lux corporalis ad
manifestationem sensitivam. Manifestatio autem verius est in
spiritualibus; et quantum ad hoc, verum est dictum Augustini, quod
lux verius est in spiritualibus quam in corporalibus, non secundum
propriam rationem lucis, sed secundum rationem manifestationis, prout
dicitur in canonica Joannis, quod omne quod manifestatur, lumen est;
per quem modum omne quod manifestum est, clarum dicitur, et omne
occultum obscurum.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus dicitur lux vera quantum ad
veritatem ejus a quo sumitur similitudo, et non quantum ad veram
naturam lucis; per quem etiam modum dicitur vitis vera, Joan. 15.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus attendit quantum ad rationem
manifestationis, magis quam ad nomen lucis. Vel dicendum, quod ea
quae ibi dicit, ut ipse ibidem, cap. 28, protestatur, non
asserendo, sed inquirendo dicit.
Ad tertium dicendum, quod, secundum Dionysium, Scriptura divina
proponit nobis spiritualia sub similitudine rerum corporalium; et ideo
non decuit ut creationem Angelorum expresse describeret; sed dedit eam
intelligere ex productione corporalis lucis.
Ad quartum dicendum, quod ad propriam naturam lucis non pertinet
quaelibet actio, sed talis quae est in corporalibus; et similiter non
quaelibet manifestatio, sed quae est ad sensum visus.
Unde patet responsio ad quintum.
|
|