|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod lux non sit accidens.
Primo per auctoritatem Augustini, qui dicit in Lib. 3 de Lib.
Arbitr., quod lux in corporibus tenet primum locum; et multa
hujusmodi in libris suis dicit. Sed nullum corpus est accidens. Ergo
et cetera.
2. Praeterea, quaecumque conjunguntur et separantur ab invicem,
manentia eadem numero, non sunt accidentia, quia accidens de subjecto
in subjectum non transit, nec duo accidentia ejusdem speciei
distincta, in eodem subjecto esse possunt. Sed duorum luminarium
lumina conjunguntur et separantur ab invicem, ut dicit Dionysius.
Ergo lux non est accidens.
3. Praeterea, quidquid praedicatur de genere, et de specie. Sed
secundum philosophum, lux est species ignis. Cum ergo ignis sit
corpus et substantia, videtur quod similiter et lux.
4. Praeterea, nihil movetur nisi corpus, ut in 7 Physic.,
probatur. Sed radii moventur descendentes de sole ad nos. Ergo sunt
corpus.
5. Praeterea, nihil reverberatur ad corpus nisi corpus, quia
accidenti corpus non obsistit. Sed radii solares reverberantur ad
corpus solidum. Ergo et cetera.
6. Praeterea, corporum est ut ex eorum confricatione et compressione
calor sequatur. Sed ex intersecatione radiorum solis et
multiplicatione sequitur calor. Ergo et cetera.
7. Item, nihil agit ultra speciem suam, quia effectus non est
altior agente. Sed per lumen solis producuntur formae substantiales in
inferioribus, ut patet ex Dionysio, ubi dicit, quod lumen solare
corporum visibilium generationi confert, et ad vitam ipsam movet. Cum
ergo forma substantialis sit ultra naturam accidentis in perfectione et
dignitate, videtur quod lumen accidens esse non possit.
8. Praeterea, si accidens est, oportet quod ad aliquod accidentis
genus reducatur, nec potest ad aliud reduci quam ad genus qualitatis,
cujus sibi nulla species competere videtur nisi tertia. Si ergo in
tertia specie qualitatis non sit, videtur quod non sit accidens. Quod
autem non sit in tertia specie qualitatis, sic probatur. In illa enim
specie est passio, vel passibilis qualitas. Sed cuilibet passibili
qualitati est aliquid contrarium. Cum ergo luci nihil contrarie
opponatur, sed solum privative, scilicet tenebra, videtur quod lux
non sit in tertia specie qualitatis.
9. Praeterea, omnis qualitas passibilis introducitur successive in
materiam; quia secundum eam contingit alterationis motus, qui
successivus est. Illuminatio autem fit subito. Ergo lumen non est
hujusmodi qualitas.
10. Praeterea, qualitates passibiles impressae in subjecto ab
aliquo agente, remanent per aliquod tempus, etiam agente remoto, ut
patet in aqua calefacta. Sed lumen factum in aere statim esse desinit
ad absentiam solis illuminantis. Ergo et cetera.
1. Sed contra est quod dicit Damascenus, lucem esse qualitatem
ignis. Qualitas autem est accidens. Ergo et lux.
2. Item, Avicenna dicit, quod lux est qualitas corporis lucidi
inquantum hujusmodi, et quod lumen est qualitas quam mutuatur corpus
diaphanum a corpore lucido. Ergo videtur quod tam lumen quam lux sit
accidens.
Respondeo dicendum, quod ista quatuor differunt, lux, lumen, radius
et splendor. Lux enim dicitur, secundum quod est in aliquo corpore
lucido in actu, a quo alia illuminantur, ut in sole. Lumen autem
dicitur, secundum quod est receptum in corpore diaphano illuminato.
Radius autem dicitur illuminatio secundum directam lineam ad corpus
lucidum; et ideo ubicumque est radius, est lumen; sed non
convertitur; contingit enim lumen esse in domo ex reflexione radiorum
solis, quamvis non ex directa oppositione, propter aliquod corpus
interjacens. Splendor autem est ex reflexione radii ad aliquod corpus
tersum et politum, sicut ad aquam, et ad argentum, vel ad aliquod
hujusmodi; ex qua reflexione etiam radii projiciuntur. His ergo
visis, sciendum est, quod circa naturam lucis et luminis est multiplex
opinio. Quidam enim dixerunt, quod lux est corpus, quod est ipsa
substantia solis, ex quo fluunt quaedam corpora, et illa corpora
dicuntur lumen vel radius. Haec autem positio multipliciter a
philosophis improbata est. Primo, quia sequeretur quod illuminatio
esset motus localis corporum a sole fluentium; et cum motus localis non
possit esse subito, sequeretur illuminationem fieri successive, quae
successio non posset sensum latere secundum maximum spatium, ab oriente
scilicet in occidentem, et a sole ad nos. Secundo, quia sequeretur
duo corpora esse simul in eodem loco, cum totum spatium quod
illuminatur sit plenum aere: quamvis haec pro inconvenienti quidam
eorum non habeant, omnino sensum negligentes. Alii vero dicunt,
lumen recipi in poros aeris. Sed hoc ridiculum est; oporteret enim
obtenebrato aere, poros vacuos remanere, et aerem non totum
illuminari, et multa hujusmodi. Tertio, quia illa corpora aut
deciduntur de substantia solis, et sic oporteret eum quotidie
minorari, et quandoque consumi; nisi forte dicatur cibari vaporibus ex
aqua et terra ascendentibus, ut sic deperdita restaurentur; quod est
omnino fabulosum. Aut oporteret quod continue illa corpora de novo
fiant; et hoc vel ex materia praejacente, et sic fierent corruptis
quibusdam aliis; et cum in caelo sit illuminatio, sequeretur aliqua
corpora ibi corrumpi ut alia generentur, et multa alia absurda: aut
quod fiant per creationem novae materiae et naturae; nec poterit esse
tunc illuminatio, nisi per miraculum a Deo. Sequeretur etiam, cum
corpora creata in nihilum non reducantur, quod quantitas mundi semper
augmentaretur, novis corporibus quotidie creatis; et hujusmodi multa
absurda. Praeterea contra hoc Avicenna, multas rationes ponit in 6
de naturalibus. Unde haec positio tamquam absurda et extranea
relinquenda est; non enim potest sustineri, nisi aliis principiis
naturalis philosophiae inventis. Alii autem dicunt, quod lumen quod
est receptum in corpore diaphano, est accidens, quia post esse
completum advenit, et recedit rebus manentibus: sed in corpore lucido
lux est substantia, vel ipsum corpus lucidum secundum quosdam, vel
forma substantialis ejus, secundum alios. Hoc iterum stare non
potest. Illuminatio enim est actio in aliud, quia lucidum illuminat.
Unde si lumen in hoc aere est accidens, oportet quod principium
illuminationis in corpore lucido sit accidens; sicut etiam Commentator
probat quod calor non est forma substantialis ignis, quia in corporibus
calefactis est accidens. Praeterea nulla substantia est per se
sensibilis, quia quod quid est objectum intellectus. Unde oportet
quod lux quae per se videtur, non sit forma substantialis. Et si
dicatur, quod illud quod videtur, non est lux, sed fulgor quidam;
dicendum, quod illud quod nos appellamus lucem, est illud quod per se
videtur. Et si forma substantialis solis dicatur lux, non erit nisi
aequivoce: quia accidens et substantia non univocantur in aliquo: et
sic nihil prohibet etiam lapidem vocari lucem aut tenebras: quia
etiam, secundum philosophum, non est inconveniens quod eodem nomine
apud nos significetur homo, et apud alios non homo. Alii dixerunt,
quod lux nihil addit supra colorem; sed ipsa evidentia coloris vocatur
lux, vel lumen: et hanc positionem Avicenna multipliciter improbat,
accipiendo omnes modos quibus intelligi potest. Sensibiliter tamen
apparet esse falsum in noctilucis, quorum color in nocte occultatur,
quando lux apparet; et quando color videtur in die, lux non sentitur:
sed verum est quod per lucem videtur color, quia facit colorem esse
visibilem in actu. Alii dicunt, quod lux non habet esse firmum et
ratum in natura, sed est tantum intentio: sicut enim dicitur, quod
species coloris per aerem ad pupillam delata, in aere non habet esse
naturale, sed spirituale (unde et per eamdem partem aeris species
albedinis et nigredinis deferuntur), ita etiam intentio corporis
lucidi in aere relicta est lumen. Et haec opinio valde probabilis
est. Primo, quia cum lumen det esse spirituale colori, multo fortius
videtur quod ipsum spirituale esse habeat. Secundo, quia nulla
qualitas habens esse naturale, immediate superposita organo visus,
potest videri; lumen autem videtur contingens pupillam: unde videtur
quod esse spirituale habeat. Sed hoc non videtur usquequaque verum:
quia per illud quod habet esse intentionis tantum, non sequitur
transmutatio nisi secundum operationem animae, ut in videndo et
audiendo. Per illuminationem autem videmus sensibiliter naturales
transmutationes fieri per caliditatem ex radiis solis consequentem.
Unde non potest esse quod habeat esse intentionis tantum. Et ideo
dicunt alii, quibus consentiendum videtur mihi, quod lux est forma
accidentalis, habens esse ratum et firmum in natura, et quod, sicut
calor, est qualitas activa ipsius solis, et in aliis est secundum quod
magis cum sole communicant, qui totius luminis est fons. Unde
Avicenna dicit quod nulla actio est a corporibus superioribus in
inferiora, nisi mediante luce, sicut ignis etiam agit mediante
calore: unde lux et lumen differunt, sicut calor in subjecto per se
calido, et in calefacto. Et quia caelum est primum alterans, inde
sequitur quod omnis alteratio quae est in inferioribus, perficiatur per
virtutem luminis, sive sit alteratio secundum esse naturale, sive
secundum sensum: et ex hoc habet lux quod omnibus corporibus
generationem conferat, ut dicit Dionysius: ex hoc etiam est quod
coloribus esse spirituale confert, secundum quod esse recipiunt in
medio et in organo; unde et ipsum lumen virtutem spiritualem habet; et
inde est etiam quod, secundum Augustinum, lumen est medium in omni
sensu, sed in visu primo et immediate: qualitates enim visibiles sunt
priores ceteris, prout secundum esse formale sunt inventae in
corporibus inferioribus, secundum quod conveniunt cum corpore
caelesti, ut patet in 2 de anima et in 2 de generatione, sed aliorum
sensuum mediantibus aliis qualitatibus.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut tenebra sumitur quandoque pro aere
obscurato, ut supra dictum est, ita etiam lux pro corpore lucido
sumitur: et sic potest intelligi, quod Augustinus lucem aliis
corporibus connumerat per modum loquendi, quo etiam Commentator in 2
de anima, calorem naturalem corpus esse probat. Nihilominus
Augustinus non intendit hoc asserere, quasi fidei conveniens, sed
sicut utens his quae philosophiam addiscens audierat. Et ideo illae
auctoritates parum cogunt.
Ad secundum dicendum, quod non intelligitur conjunctio et separatio
luminum nisi secundum intensionem et remissionem luminis, multiplicatis
vel subtractis luminaribus, quorum radii confusi esse dicuntur propter
luminarium distinctionem.
Ad tertium dicendum, quod illa divisio ignis sic intelligenda est, ut
per lucem intelligatur ignis secundum quod in propria materia est, ut
sic conjunctive sumatur; per alia vero secundum quod est in materia
aliena: per carbonem quidem secundum quod est in sicco terrestri, per
flammam autem secundum quod est in humido aereo; et sic ipsemet se
exponit in Lib. de animalibus; sed tamen auctoritates Aristotelis
quae ab exemplis inductis sumuntur, nihil valent: quia ipsemet
testatur in principio de Generat. quod in eis non quaerit subjectum,
sed modum; unde inducit ea non ad asserendum, sed quia erant suo
tempore apud quosdam probabilia.
Ad quartum dicendum, secundum Avicennam, quod cum dicitur radius
moveri vel descendere, non proprie dicitur, sed transumptive, ex eo
scilicet quod alteratio illuminationis incipit ab eo quod supra nos
est: per quem etiam modum possumus dicere calorem ascendere vel
descendere.
Ad quintum dicendum, quod radius non dicitur reverberari ad corpus
solidum sicut repulsus secundum motum localem, sicut pila quaedam; sed
inquantum obsistit sua densitate illuminationi; per quem etiam modum
aliae qualitates reflectuntur.
Ad sextum dicendum, quod ex intersectione radiorum non sequitur calor
sicut ex confricatione corporum; sed quia ex concurrentibus multis
radiis ad unum punctum oportet multiplicari lumen, et ex hoc
multiplicatur calor, inquantum lumen, ex hoc quod est qualitas primi
alterantis, habet quod ad alterationem juvet, et praecipue secundum
illam qualitatem quae est simpliciter et maxime activa, scilicet
calor, ac per hoc virtuti primi alterantis maxime conformis.
Ad septimum dicendum, quod forma substantialis, educitur in actum per
virtutem caeli; et ideo oportet quod lumen quod per caelum in inferiora
agit, generationem rebus conferat, et ad formam substantialem moveat,
inquantum agit in virtute ipsius caeli; sicut etiam calor ignis movet
ad formam substantialem ignis, secundum quod agit in virtute formae
substantialis a qua fluit.
Ad octavum dicendum, quod lux, et etiam lumen, in genere qualitatis
est, ut dicit Avicenna; et quia passionem in sensu infert, oportet
quod sit in tertia specie; nec tamen oportet quod contrarium habeat,
eo quod est qualitas illius corporis quod a contrariis natura removit,
ut sit universaliter movens et alterans.
Ad nonum dicendum, quod successio quae est in alteratione aliarum
qualitatum, contingit ex hoc quod in patiente est qualitas contraria,
quae resistit actioni alterantis, quam oportet successive expelli.
Sed cum lux non habeat contrarium, sicut nec forma substantialis,
diaphanum ad praesentiam illuminantis statim lumen recipit, sicut
materia statim necessitata per alterationem praecedentem recipit formam
substantialem. Et ideo sicut generatio est terminus alterationis, ita
illuminatio motus localis, quo illuminans fit praesens illuminato, ut
dicit Commentator in 6 Phys.
Ad decimum dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, lumen solis
recipitur in diversis corporibus diversimode secundum diversam
capacitatem eorum; et ideo aliqua sunt quae illuminantur in superficie
tantum, ut corpora opaca; aliqua vero sunt quae illuminantur etiam in
profundo, sicut diaphana, quae tamen lucem non retinent, quia
imperfecte lumen recipiunt, unde oportet quod lumen in eis cesset
absente illuminante; alia vero sunt quae perfectius lumen recipiunt,
et lumen tenent, ut carbunculus et hujusmodi.
|
|