|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter lucis
productio recitetur. Cum enim Deus lux sit, non decet eum ut a
tenebris opera sua inchoet. Sed ante lucem tenebrae fuerunt. Ergo
videtur quod lux debeat esse de primo creatis, non ad opus
distinctionis, sed ad opus creationis pertinens.
2. Praeterea, lux invenitur in pluribus corporibus, nec omnium
corporum est lux una. Ergo videtur, quod inconvenienter unius tantum
lucis productio describatur, in illo tantum loco existentis ubi nunc
est sol, ut in littera dicitur.
3. Praeterea, dies et nox non fuerunt nisi secundum accessum et
recessum luminarium. Sed hoc non potest esse nisi per motum circularem
lux deferatur. Cum ergo firmamentum, quod circulariter movetur,
secunda die sit factum, videtur quod inconvenienter in prima die
secundum lucem tunc creatam dies et nox commemoretur.
4. Praeterea, omne quod fit ex aliquo, fit ex incontingenti, idest
contrario, ut ex 1 Phys. patet. Sed soli non est aliquid
contrarium. Ergo non potest esse quod ex luce tunc creata sol factus
fuerit.
5. Praeterea, ut in 2 Metheor., habetur, nubes ex vaporibus
congregantur, qui ex terra et aquis resoluti superius ascendunt. Sed
corpora superiora non communicant in materia cum inferioribus, ut supra
dictum est. Ergo lux ex qua sol quasi ex materia postmodum factus
dicitur, nubes esse non potuit.
1. Sed in contrarium sunt quae in littera dicuntur.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, lux est qualitas activa
corporis caelestis, sicut calor est qualitas activa ignis. Calor
autem habet quamdam actionem communem, inquantum est calor: quia
secundum quod in diversis rebus invenitur, determinatur sua actio ad
determinatos effectus; sicut calor qui est in homine, operatur ad
conversionem cibi in carnem humanam, et in planta ad substantiam
plantae. Ita etiam et lux, quamvis habeat actionem consequentem
naturam lucis inquantum hujusmodi, determinatur tamen sua actio,
secundum quod in diversis recipitur ad diversos effectus; unde alium
effectum habet radius Saturni quam Jovis. Secundum hoc ergo dico,
quod ipsa lux secundum virtutem communem pertinet ad opus
distinctionis, sicut et calor; sed ideo inter opera distinctionis
primo ponitur, quia primi corporis qualitas activa est. Sed postea
determinatio ad diversos effectus secundum diversas virtutes corporibus
collatas pertinet ad opus ornatus. Et ideo dicit Dionysius, quod
lumen solare est illud lumen quod Moyses in tribus diebus nostri
temporis narrat; quamvis tunc informe esset, quia scilicet terminatio
virtutis non aderat.
Ad primum ergo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam
enim dicunt, quod opus distinctionis statim cum opere creationis
incepit; et ideo statim lux creata est cum primo creatis: et sic patet
quod non a tenebris opus Dei inchoavit. Et hoc quidem oportet dicere
secundum expositionem Augustini; quamvis etiam Augustinus velit quod
productio informis materiae intelligatur ante omnem diem, non tempore,
sed natura. Alii vero dicunt, quod prius tempore fuit opus
creationis, et postea per aliquod intervallum temporis formata est
lux, et tunc dies primo incepit; unde dicunt creationis opus ante
omnem diem fuisse. Et hoc quidem magis consonat litterae Genesis
secundum suum sensum planum; statim enim posita creatione, tenebras
super faciem abyssi commemorat, et postmodum de lucis productione
dicit. Nec tamen est inconveniens tenebras praecedentes non in genere
privationis ponere: quia privatio esse non potuit antequam natura
habitus oppositi, scilicet lucis, corporibus indita esset: sicut nec
catulus ante nonum diem caecus vel privatus visu dicitur: unde per
tenebras praecedentes lucem imperfectio corporalis naturae ostenditur,
quam quidem ex Deo non habet, a quo habet omnino id quod perfectionis
est. Decens est autem ut ab imperfectione ad perfectum divina opera
adducerentur, et sic ab ipso omnis perfectio esse ostenderetur. Unde
dicit Augustinus, quod si aliquid imperfectum Deus fecisse dicatur,
quod postmodum ipse perficeret, nihil reprehensionis habet ista
sententia.
Ad secundum dicendum, quod in lucis productione intelligitur
proprietas luciditatis et diaphaneitatis, quae ad lucis genus
reducitur, omnibus corporibus lucidis et diaphanis collata fuisse; sed
tamen, secundum Dionysium, sol est principium et fons luminis,
illuminans superiora et inferiora corpora; et ideo per lucem illam ipse
intelligit lumen solis tunc informe; et Magister etiam dicit in
littera, quod ex ea formatum est corpus solis.
Ad tertium dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Damascenus
enim dicit, quod in illo die fiebat dies et nox per contractionem
luminis et emissionem; sicut etiam suos radios sol retraxit in terra
Aegypti, cum alibi lux esset, ut dicitur Exod. 10: et similiter
in passione domini, quando tenebrae factae sunt super terram, ut
habetur Matth. 27. Sed hoc non potest esse: quia illuminare est
actio a corpore lucente proveniens secundum necessitatem naturae; et
ideo oportet quod semper illuminet corpora sibi directe opposita; nisi
forte poneretur habere aliqua coopercula, sicut sunt palpebrae
oculorum, quibus se tegeret: quod est ridiculum dicere: aut nisi
ponatur hoc virtute divina fieri, et quasi miraculose; et hoc non
convenit ponere in prima institutione naturae, ut Augustinus dicit.
Et praeterea exemplum de passione Christi non est conveniens: quia
obscuritas illa non fuit facta per contractionem radiorum solis, sed
per interpositionem corporis lunaris, ut Dionysius in epistola 7 ad
Polycarpum dicit, sicut etiam fit in eclypsi solis, quamvis tunc
tempus non esset eclypsis; unde miraculosa fuit. Et ideo alii
dicunt, ut in littera dicitur, quod dies et nox fiebant per motum
circularem illius lucis, quo accedebat et recedebat. Nec est
inconveniens substantias sphaerarum, quae lucem revolverent, a
principio creationis fuisse, quibus postmodum aliquae virtutes collatae
sunt in operibus distinctionis et ornatus. Aut si substantiae
sphaerarum non erant suis figuris determinatae, ipsum corpus lucidum
naturaliter circulariter movebatur, cum esset de natura quintae
essentiae; et ita suo motu circulum describebat, sicut lapis suo motu
lineam rectam facit rectius etiam quam ars.
Ad quartum dicendum, quod substantia corporis solaris a principio
creationis in sua forma substantiali fuit: unde ipsum corpus lucidum
substantia solis fuit. Sed dicitur ex eo sol quarta die factus per
additionem novae virtutis, sicut dicitur ex homine non musico fieri
homo musicus.
Ad quintum dicendum, quod non fuit nubes secundum veritatem
substantiae, sed secundum similitudinem proprietatis: quia sicut nubes
lucida recipit lumen a sole in minori claritate quam sit in ipso fonte;
ita etiam substantia solis habuit primo lumen imperfectum, quod
postmodum quarta die consummatum est.
|
|