|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod pater non faciat omnia
per filium. Illud enim per quod fit aliquid, immediatius se habet ad
effectum quam faciens per ipsum. Sed filius non est immediatus
principium rerum quam pater, cum ambo aeque immediate operentur. Ergo
pater per filium non operatur.
2. Praeterea, per denotat habitudinem causae. Sed filius respectu
nullius quod est in patre, causa vel principium dici potest. Ergo
filius non est per quem pater operatur.
3. Praeterea, secundum Damascenum, excogitatio Dei est opus
ejus. Sed non potest dici, quod pater sit sapiens per filium, vel
intelligens. Ergo videtur quod nec per filium operetur, cum idem sit
Deo esse quod operari.
4. Praeterea, per notat causam mediam: filius autem est causa
prima. Ergo videtur quod non convenienter dicatur pater per filium
operari.
1. Sed contra est quod dicitur ad Hebr. 1, 2: quem constituit
heredem universorum; per quem fecit et saecula.
2. Praeterea, quilibet artifex per suam artem operatur. Sed
secundum Augustinum, filius est ars patris plena rationum viventium.
Ergo pater per filium operatur.
Respondeo dicendum, quod operari per aliquem dicitur dupliciter. Uno
modo operari per virtutem alicujus, sicut dicitur balivus operari per
regem, scilicet per potestatem regis sibi commissam, quae immediatior
est operi quam virtus ejus: et hoc modo nec pater per filium, nec
filius per patrem dicitur operari: quia una et indivisibili virtute
ambo operantur. Alio modo dicitur aliquis operari per aliquem sicut
per operantem: et hoc modo rex per praefectum operari dicitur. Et
hujus distinctionis ratio est, quia cum operatio sit medium inter
operantem et operatum, causalitas importata per praepositionem per
potest referri ad operationem secundum quod exit ab operante, et sic
dicitur aliquis operari per illum qui est causa quod iste operetur, et
est ille cujus virtute operatur; vel potest referri ad operationem
secundum quod terminatur ad operatum; et sic dicitur aliquis operari
per illud quod est ab operante ordinatum ad operatum ut causa. Unde
designatur auctoritas in operante respectu ejus per quem operatur, in
quo est causalitas respectu operati. Sed hoc contingit dupliciter.
Uno modo quando illud quod ordinatur ab operante ut causa operati est
causa ejus secundum virtutem aliam a virtute operantis, quam tamen ab
ipso recipit: et hoc oportet esse instrumentum operantis, inquantum
est motum ab operante, vel per imperium, sicut servus, vel motu
corporali, sicut res inanimatae, ut securis. Unde philosophus
dicit, quod servus est sicut organum animatum, et organa sunt sicut
servi inanimati. Et hoc modo pater per filium non operatur, sicut
haeretici intelligebant. Alio modo quando eadem virtute operatur,
quam tamen ab operante recipit; et sic dicimus patrem per filium
operari, quia est causa ipsorum operatorum una et indivisibili virtute
cum patre, quam tamen a patre nascendo recepit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis Deus operetur effectus naturae
per causas naturales, ipse tamen immediate in omnibus effectibus
naturae operatur; unde multo fortius immediate operatur in his quae per
filium facit, cujus est eadem numero virtus quae est et patris.
Ad secundum dicendum, quod causalitas praepositionis non refertur ad
operantem sed ad operatum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod cum dicitur, pater intelligit, non
connotatur aliquid respectu cujus filius possit esse principium; et
ideo non potest dici, quod pater per filium intelligat vel sciat,
sicut dicitur in illis quae effectum in creatura important.
Ad quartum dicendum, quod primum dicitur quo non est aliquid prius.
Illa autem auctoritas patris respectu filii, inquantum filius a patre
habet et esse et operari, ratione cujus pater per filium operatur, non
facit patrem filio majorem vel priorem esse. Unde non sequitur quod
filius non sit prima causa ex hoc quod pater per filium operatur.
|
|