|
Determinato primo opere distinctionis, quo lux formata est, hic
determinat de opere secundae distinctionis, quod secundae diei
competit, in qua firmamentum esse factum describitur. Dividitur autem
haec pars in partes duas: in prima ostendit distinctionem secundo die
factam; in secunda movet quasdam quaestiones, ibi: quaeri etiam
solet, cujus figurae sit caelum. Circa primum duo facit: primo
determinat opus primae distinctionis secundum positionem quorumdam
dicentium, firmamentum ex aquis factum esse; secundo secundum
expositionem eorum qui dicunt, firmamentum esse de natura ignis, ibi:
quidam vero caelum quod excedit aeris spatia, igneae naturae dicunt.
Quaeri etiam solet, cujus figurae sit caelum. Hic movet tres
quaestiones: primam de figura caeli; secundam de motu ejus, ibi:
quaeritur etiam si stet, an moveatur caelum; tertiam, quare
praetermittitur hujus diei benedictio, ibi: post haec quaeri solet,
quare hic non est dictum sicut in aliorum dierum operibus. Sequitur:
dixit Deus: congregentur aquae in locum unum. Hic ponitur opus
tertiae distinctionis ad quod tertia dies deputatur; et circa hoc duo
facit: primo describit opus tertiae diei; secundo movet quasdam
quaestiones circa hoc, ibi: si autem quaeratur, ubi congregatae sunt
aquae (...) potuit fieri ut terra subsidens concavas partes
praeberet, ut fluctuantes aquas reciperet. Ubi primo quaeritur de
congregatione aquarum; secundo de unitate et pluralitate earum, ibi:
cumque multa constet esse maria et flumina, in unum tamen locum dicit
aquas congregatas propter continuationem. Hic quaeruntur quinque: 1
utrum supra firmamentum sint aliquae aquae; 2 cujus naturae sit
firmamentum; 3 a quo moveatur; 4 de numero caelorum; 5 de opere
diei tertiae.
|
|