|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod aquae super caelos sint.
Quia, ut dicit Augustinus, major est sacrae Scripturae auctoritas
quam omnis humani ingenii perspicacitas. Sed Scriptura in pluribus
locis aquas super caelos esse commemorat. Ergo videtur quod nulla
ratione negandum sit.
2. Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia in eo est similitudo
totius universi. Sed in corpore humano cerebrum, in quo est
frigiditas, secundum philosophum, est positum supra cor, quod est
fons totius caliditatis. Ergo videtur quod in universo aqua sit supra
ignem collocata, et supra solem.
3. Praeterea, secundum philosophum, corpora caelestia per
velocitatem sui motus, in inferioribus calorem generant. Sed
Saturnus inter alios planetas velocissime movetur motu diurno, quia in
partibus sphaerae quanto pars plus distat a centro, tanto velocius
movetur. Ergo oportebit secundum hoc quod Saturnus sit calidissimi
effectus, cujus contrarium ab astrologis dicitur. Oportet ergo ibi
esse aquas, per quarum propinquitatem calor Saturni minuatur.
4. Praeterea, omne continuum divisibile est in infinitum. Sed aqua
aliquo modo divisa per rarefactionem ad aliquod spatium aeris ascendit,
ut quando vapores elevantur. Ergo tantum poterit dividi quod supra
caelum ascendet; et ita videtur aquas super caelum esse.
1. Sed contra, corpori ejusdem speciei debetur unus locus naturalis
secundum numerum; unde in 3 Physic. dicitur, quod ad eumdem locum
movetur pars terrae et tota terra. Sed omnis aqua omni aquae est eadem
secundum speciem ut philosophus dicit. Cum ergo naturalis locus hujus
aquae sit sub aere et super terram, quod motus ejus ostendit; videtur
quod supra caelum locus naturalis aquae esse non possit.
2. Praeterea, secundum philosophum, corpus continens se habet ad
corpus contentum sicut totum ad partem, et sicut forma ad materiam;
quia continens invenitur habere plus de specie quam contentum; unde in
2 de Gener. dicitur, quod species in terminis est. Sed aqua habet
minus de specie quam aer et ignis, quod ejus grossities ostendit.
Ergo videtur quod nullo modo aqua naturaliter possit esse super ignem
et aerem.
Respondeo dicendum, quod circa hoc varia dicta sunt. Ambrosius enim
in Lib. de spiritu sancto, videtur dicere, quod per aquas quae supra
caelos sunt, spiritus sanctus intelligitur. Sed hoc magis ad
analogicam expositionem pertinet quam ad litteralem, sive ad spiritum
sanctum, sive ad Angelos referatur. Alii vero dicunt, aquas de
natura hujus elementi quod apud nos est, super caelos virtute divina
contineri. Sed hoc removet Augustinus ubi supra, quia in operibus
sex dierum, quibus natura instituta est, non quaeritur quid Deus
facere possit sua virtute, sed quid rerum natura patiatur. Augustinus
etiam inquirendo tangit alium modum, ut scilicet firmamentum dicatur
aer iste, super quem aquae per vapores ascendunt. Sed hoc non videtur
sacrae Scripturae convenire, quae in firmamento caeli stellas positas
dicit; nisi forte firmamentum aequivoce sumatur, sicut Rabbi Moyses
dicit, qui etiam hanc expositionem innuit. Sed tamen melius possumus
dicere, quod intelligatur de firmamento quod est caelum sidereum,
supra quod sunt aquae, non quidem de natura hujus aquae quae apud nos
est, sed de natura quintae essentiae, habentes similitudinem cum hac
aqua, ratione cujus nomen aquae Scriptura eis attribuit, occulta per
sensibilia nota manifestans. Haec autem similitudo non potest attendi
nisi secundum lucidum et diaphanum, in quibus inferiora corpora
conveniunt cum caelestibus, ut in 2 de anima dicitur. Et ideo sicut
caelum Empyreum dicitur quod est simile igni in hoc quod est lucidum
totum; ita etiam caelum chrystallinum vel aqueum dicitur, inquantum
convenit cum aqua in hoc quod est diaphanum, sive quod sit aliqua pars
ejus lucens (sicut est in caelo sidereo, cujus quaedam partes lucent,
scilicet stellae) et aliqua pars diaphana. Huic etiam videtur
consonare quod supra dixerat Magister, quod per aquas intelligitur
prima materia, de cujus subtiliori parte factae sunt aquae quae super
caelos sunt; ut sic non cogamur ponere aquas elementum supra caelos
esse. Hoc autem caelum aqueum est nona sphaera, ad quam primo
reducunt astrologi motum orbis signorum communem omnibus stellis, qui
est de occidente in orientem; et iterum sphaeram decimam, ad quam
reducunt motum diurnum, qui est de oriente in occidentem.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc nihil auctoritati Scripturae
derogatur, si diversimode exponatur, dummodo hoc firmiter teneatur
quod sacra Scriptura nihil falsum contineat. Constat tamen in
Scriptura sacra multa metaphorice tradita, quae secundum planam
superficiem litterae intelligi non valent.
Ad secundum dicendum, quod non oportet esse eumdem situm partium in
universo, qui est in homine; quia in universo ordinantur corpora super
nos, secundum quod minus sunt immaterialia; sed in homine, secundum
quod expedit ad conservationem vitae, et ad convenientem executionem
animae: et propter hoc, illud quod est principium vitae in homine,
scilicet cor, est in medio positum, ut ab omni laesione conservetur,
et vitam proportionaliter in omnes partes corporis diffundat; sed
caelum, quod propter suam impassibilitatem est conservans non
conservatum a corpore alio, est in extremo positum, quasi continens;
cujus tamen motus est ut vita quaedam natura existentibus omnibus, ut
in 8 Physic. dicitur, ad similitudinem motus cordis in animali, ut
dicit Rabbi Moyses, ubi supra.
Ad tertium dicendum, quod Saturnus habet infrigidare ex propria
natura, et virtute consequente speciem suam; unde non oportet quod ad
ejus infrigidationem aquae super caelos ponantur; quia si ibi essent,
ipsum non infrigidarent, cum sint de natura quintae essentiae non
susceptibilis peregrinae impressionis; quod iterum si esset possibile,
magis infrigidarent stellas octavae sphaerae velut sibi propinquiores;
quarum tamen quaedam inveniuntur esse calidissimi effectus.
Ad quartum dicendum, quod corpora naturalia in infinitum dividi non
possunt, quia omnium natura constantium, ut in 2 de anima dicitur est
terminus magnitudinis, nec tantum in augmento sed etiam in
diminutione; et ideo etiam est invenire minimam carnem et minimam
aquam, ut in 1 Physic. dicitur; et ideo in qualibet specie oportet
esse terminum quemdam rarefactionis, ultra quem species non salvatur.
Unde ultima raritas ad quam potest perveniri, est secundum quod
materia stat sub forma ignis, ut dicit Commentator in 4 Physic.
Unde posset aqua tantum rarefieri quod jam non esset aqua nec vapor,
sed aer vel ignis. Praeterea cum ignis sit maxime activus, non posset
pertransire regionem ignis vapor ille, quin consumeretur: et adhuc
minus possibile esset ut substantiam orbium penetraret, qui, secundum
omnes, sunt indivisibiles, nisi metaphorice dividi dicantur.
|
|