|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod firmamentum sit de
natura inferiorum corporum. Dicit enim Basilius in Hexameron Hom.
3, quod est de natura ignis; in littera etiam dicitur, quod est de
aqua in modum chrystalli congelata: quae duo constat esse de natura
inferiorum corporum. Ergo et firmamentum.
2. Praeterea, ignis est nobilissimum corporum inter elementa. Sed
non est probabile ut nobilissimum corpus in operibus creationis
praetermitteretur. Cum ergo Scriptura specialem mentionem de igne non
faciat, videtur quod nomine firmamenti intelligatur.
3. Praeterea, omne agens agit sibi simile. Sed corpora superiora
in inferioribus habent effectum caliditatis et humiditatis. Ergo
videtur quod qualitatibus afficiantur; et ita videtur esse de natura
inferiorum corporum.
4. Praeterea, proprium ignis est, secundum philosophum, esse
specie subtilissimum corporum. Sed nihil corporeum est caelo subtilius
et nobilius. Ergo videtur quod caelum sit ignis, et sic idem quod
prius.
1. Sed contra, Dionysius dicit quod caeli et stellae habent
substantiam ingenerabilem et invariabilem. Sed inferiora corpora sunt
generabilia et variabilia. Ergo firmamentum non est de natura
inferiorum corporum.
2. Praeterea, cum natura sit principium motus et quietis, oportet
quod per motum judicium de natura corporis accipiamus. Sed motus
circularis naturalis caelo est, quia est primus motus; motus autem
violentus non potest esse primus: nulli autem inferiorum corporum
naturalis est motus circularis. Ergo oportet quod caelum non sit de
natura inferiorum corporum, nec habens contrarium, sicut nec motus
ejus.
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem fuit philosophorum
diversa positio. Omnes enim ante Aristotelem posuerunt, caelum esse
de natura quatuor elementorum. Aristoteles autem primus hanc viam
improbavit, et posuit caelum esse quintam essentiam sine gravitate et
levitate et aliis contrariis, ut patet in 1 caeli et mundi; et
propter efficaciam rationum ejus, posteriores philosophi consenserunt
sibi; unde nunc omnes opinionem ejus sequuntur. Similiter etiam
expositores sacrae Scripturae in hoc diversificati sunt, secundum quod
diversorum philosophorum sectatores fuerunt, a quibus in philosophicis
eruditi sunt. Basilius enim et Augustinus et plures sanctorum
sequuntur in philosophicis quae ad fidem non spectant, opiniones
Platonis: et ideo ponunt caelum de natura quatuor elementorum.
Dionysius autem fere ubique sequitur Aristotelem, ut patet diligenter
inspicienti libros ejus: unde ipse separat corpora caelestia ab aliis
corporibus. Et ideo hanc positionem sequens dico, quod caelum non est
de natura quatuor elementorum, sed est quintum corpus.
Ad primum ergo dicendum, quod alii sancti hoc tradiderunt, non quasi
asserentes, sed sicut utentes his quae in philosophia didicerant; unde
non sunt majoris auctoritatis quam dicta philosophorum quos sequuntur,
nisi in hoc quod sunt ab omni infidelitatis suspicione separati. Vel
potest dici quod sumunt ignem et aquam secundum similitudinem lucis et
diaphaneitatis.
Ad secundum dicendum, quod Rabbi Moyses dicit quod ignis
intelligitur per tenebras quae in principio creationis commemorantur,
ut sic numerus et ordo elementorum designetur, dum super terram aqua,
super aquam spiritus, id est aer; super spiritum, qui est facies
abyssi, tenebrae describuntur: eo quod ignis in sua sphaera non
lucet, ut a philosophis probatum est. Sed quia haec expositio videtur
nimis extranea, ideo potest melius dici, quod ibi non tangantur nisi
creaturae quae habent manifestam apparentiam et utilitatem apud nos
omnes: et propter hoc etiam de aere non fecit mentionem, quia aer esse
corpus a vulgo non percipitur; unde quidam vacuum plenum aere
dixerunt. Similiter et ignis elementum, secundum quod in sphaera sua
est, non sensu, sed ratione deprehenditur; et ideo horum creatio rudi
populo explicite non proponitur. Sed per aquam omnia tria
intelliguntur, quasi medium corpus inter caelum et terram. Vel
dicendum, secundum Augustinum, quod aer quantum ad superiorem partem
propter tranquillitatem cum caelo computatur, quod est ignis, secundum
ejus positionem: et idem nos possumus dicere de igne, ex quo non
ponimus caelum de natura quatuor elementorum.
Ad tertium dicendum, quod quando materia est proportionata ad
recipiendam actionem secundum virtutem agentis, tunc agens facit sibi
simile in specie, et dicitur agens univocum: quando autem materia non
est proportionata ad recipiendam actionem secundum virtutem agentis,
servatur quidem aliqua similitudo effectus ad agentem, secundum quod
dicit Dionysius quod habent causata causarum suarum contingentes
imagines: et tamen non oportet eodem modo inveniri aliquid in causa quo
est in effectu, sed eminentiori: et ita etiam calor aliquo modo est in
sole, non quidem denominans ipsum, ut dicatur calidus formaliter, sed
effective secundum virtutem calefaciendi, quae in eo est.
Ad quartum dicendum, quod subtilitas et raritas non invenitur univoce
in corporibus caelestibus et inferioribus, ut dicit Commentator in
Lib. de substantia orbis; unde ignis dicitur esse subtilissimum
corporum secundum illam acceptionem qua subtilitas in inferioribus
corporibus invenitur. Tamen auctoritates ex exemplis sumptae parum
cogunt.
|
|