|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod motus caeli non sit ab
anima, vel intelligentia. Motus enim caeli est motus naturalis, ut
in 1 caeli et Mund. dicit philosophus. Sed motus naturalis est
cujus principium est forma corporis naturalis. Ergo videtur quod motus
caeli sit a forma naturali ejus, et non ab aliquo movente per
apprehensionem.
2. Praeterea, omnis motus ab anima est cum labore et poena, ut in
2 Cael. et Mund. dicitur. Sed motus caeli non est hujusmodi:
quia non posset esse continuus et uniformis. Ergo non movetur ab
anima.
3. Praeterea, anima intellectiva non conjungitur corpori nisi
mediante sensitivo et nutritivo, ut patet ex comparatione partium
animae ad species figurarum in 2 de anima. Sed corpora caelestia non
possunt habere animam sensitivam vel nutritivam: quia non habent corpus
complexionatum, quale exigitur ut sit instrumentum operationum animae
vegetativae et sensitivae. Ergo videtur quod nec ab anima intellectiva
moveri possit.
4. Praeterea, omne corpus motum ab anima, habet dextrum et
sinistrum, et alias differentias positionis. Sed corpus caeleste cum
sit totum uniforme, non habet hujusmodi diversitatem in partibus.
Ergo videtur quod non possit esse motum ab anima.
1. Sed contra est, quia probatur in 7 Physic., quod ex se
movetur. Sed ex se motum non potest esse, ut probatur ibidem, nisi
illud cujus una pars est movens, et altera mota; et omnis talis
motus, est motus virtutis apprehendentis. Ergo oportet motum caeli
esse ab aliqua virtute apprehendente.
2. Praeterea, omnis motus naturalis est corpus existentis extra ubi
suum. Hoc autem est impossibile in caelo ponere. Ergo motus caeli
est ab aliqua apprehensione.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod sicut motus aliorum corporum simplicium est ex naturis
eorum corporalibus, ita etiam motus corporis caelestis. Illud autem
non videtur esse verum. Quia omnis motus est ab aliquo motore. In
motu autem corporum simplicium, quamvis forma naturalis sit principium
motus, non tamen est motor; sed essentialis motor est generans quod
dedit formam, et accidentalis est removens prohibens, ut probatur in
8 Physic.: quae nullo modo competunt corpori caelesti. Et
praeterea motus naturalis est ad unam partem tantum, et perficitur
quiete naturali, et est corporis existentis extra ubi naturale: quae
omnia etiam a corpore caelesti aliena sunt. Et ideo alii dicunt, quod
oportet motum corporis caelestis esse ab aliquo intellectu et
voluntate, sed non immediate ab ipso Deo: hoc enim ordini divinae
sapientiae non congruit, cujus effectus ad ultima per media deveniunt,
ut Dionysius dicit. Et ideo Gregorius dicit, quod corporalis
creatura per spiritualem administratur; et ideo probabile est quod
aliquis intellectus creatus sit motor proximus caeli. Sciendum tamen
quod philosophi posuerunt diversos motores in diversis motibus et
mobilibus: unde secundum eorum numerum probaverunt numerum
intelligentiarum moventium. Unicuique tamen orbi assignaverunt duos
motores: unum conjunctum, quem dixerunt animam orbis; et alterum
separatum, quem dixerunt intelligentiam. Cujus positionis ratio
fuit, quia intelligentia secundum eos habet formas universales, quae
non convenit ut immediate dirigant in renovationibus diversis motus
caeli, et in his quae per motum caeli educuntur; et ideo oportet
habere motorem in quo sint formae particulares dirigentes in motu, et
hunc dicunt esse animam orbis. Haec autem positio partim est
haeretica, et partim Catholice sustineri potest. Ipsi enim ponunt,
quod res secundum ordinem exeunt a Deo, ita quod a causa prima, quae
Deus est, creatur immediate intelligentia, a qua iterum exit anima
orbis; et ab illa producitur substantia ipsius orbis: et pro tanto
potest dici motor proximus forma ejus vel anima, quia dat sibi esse,
sicut causa sibi proportionata. Hoc autem fides nostra non patitur,
quae solum Deum rerum creatorem ponit, ut supra dictum est. Et ideo
Angelos, qui movent orbes proxime, possumus motores dicere, non
formas vel animas: quia orbes recipiunt ab eis motum tantum, non autem
esse. In hoc autem sustineri potest, ut dicamus, superiores
Angelos, qui habent formas magis universales, esse motores separatos
et remotos; Angelos autem inferiores, qui habent formas magis
particulares, ut prius dictum est, esse motores proximos. Unde etiam
Avicenna dicit quod intelligentiae apud philosophos sunt qui in lege
vocantur superiores Angeli, ut Cherubim, et Seraphim; animae vero
orbium dicuntur inferiores, qui dicuntur Angeli ministerii.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut Commentator dicit in 1 caeli
et mundi, motus caeli dicitur naturalis, non quia principium ejus
activum sit aliqua forma naturalis, sed quia ipsum corpus caeleste est
talis naturae ut talem motum natum sit suscipere ab aliquo intellectu,
non habens naturam repugnantem huic motui voluntario, sicut est in
nobis. Natura enim non tantum dicitur de forma, sed etiam de
materia.
Ad secundum dicendum, quod philosophus loquitur contra illos qui
ponebant caelum de natura inferiorum corporum: tunc enim motus ille
esset ab anima contra naturam corporis moti; et ideo oporteret laborem
et poenam esse in movendo. Sed si ponatur motus ille ab intellectu
secundum conditionem corporis moti, non est ibi violentia nec labor.
Ad tertium dicendum, quod, sicut dicit Commentator in libro de
substantia orbis, corpus caeleste non est generabile nec est
corruptibile, sicut corpus nostrum; et ideo non indiget aliqua forma
vegetante ipsum. Similiter etiam motor ejus non acquirit cognitionem a
rebus, sed habet scientiam quasi activam; et ideo non indiget anima
sensitiva; et ideo secundum philosophos non dicitur univoce anima caeli
et hominis.
Ad quartum dicendum, quod secundum philosophum, in corpore caeli est
assignare differentias positionum; ita quod dextrum ejus dicatur
oriens, unde incipit motus; et sinistrum occidens, et superius polus
meridionalis, et inferius polus Septemtrionalis, et anterius,
superius hemisphaerium, et posterius, inferius; tamen istae partes,
ut idem Commentator dicit, diversimode assignantur in corpore caelesti
et in corporibus nostris quantum ad duo. Primo, quia in nobis istae
partes figura et virtute diversificantur, non autem in corpore
caelesti, cum undique sit sphaericum. Secundo, quia in nobis
determinata pars est dextra, quae nunquam fit sinistra; in corpore
autem caeli illa pars orbis quae nunc est dextra, postmodum fit
sinistra: quia pars quae nunc est in oriente, postmodum est in
occidente: quod contingit ex hoc quod virtus exequens motum in nobis,
est actus corporis cujusdam affixa organis, scilicet musculis et
nervis; quod non contingit in corpore caelesti.
|
|