|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter a Rabano
numerus caelorum assignetur. Ponit enim septem caelos, scilicet
Empyreum, chrystallinum, sidereum, igneum, Olympium, aethereum,
et aereum. Est enim caelum sanctae Trinitatis, in quod Lucifer
ascendere voluit, ut supra dictum est. Hoc autem ab omnibus
enumeratis differt. Ergo insufficienter videntur caeli enumerari.
2. Praeterea, sicut in sphaera aeris et ignis differt convexum et
concavum; ita etiam in sphaera caeli Empyrei et chrystallini. Sed
penes convexum et concavum ignis et aeris, sumitur duplex caelum, ut
infra dicetur. Ergo similiter in caelo Empyreo debet duplex caelum
assignari.
3. Praeterea, praeter caelum sidereum, in quo sunt sidera fixa,
sunt etiam orbes septem planetarum, qui etiam caeli nomen sortiuntur.
Cum ergo de eis mentionem non faciat, videtur insufficienter caelos
assignare.
4. Praeterea, sicut aer et ignis communicant cum caelo in luce et
diaphaneitate, ita etiam et aqua. Sed ratione hujus convenientiae aer
et ignis caelum dicuntur. Ergo videtur quod oportuisset similiter
aqueum elementum inter caelos computare.
5. Sed contra, videtur quod non sint tot caeli, sed solum tres,
per hoc quod legitur 1 Corinth. 12, Paulus usque ad tertium
caelum raptus.
Respondeo dicendum, quod caelum potest nominari aut solum ab aliqua
caelesti proprietate, aut simul a proprietate et natura. Natura enim
corporis caelestis est ut separatum sit a corruptione et a contrariis;
proprietates autem ejus praecipue attenduntur in altitudine situs, et
claritatis participatione. Si ergo nominemus caelum a natura et
proprietate caelesti, sic est triplex caelum; quorum unum est uniforme
et immobile, scilicet Empyreum; secundum uniforme et mobile,
scilicet caelum chrystallinum; tertium difforme in partibus, et
mobile, scilicet sidereum. Si autem dicatur caelum a proprietatibus
caelestibus tantum, sic erit quadruplex caelum. Sunt enim duo
elementa, quae simul claritatem lucis participant et altitudinem
situs, scilicet aer et ignis: in quorum utroque distinguitur pars
superior quantum ad convexum sphaerae ipsius, et pars inferior quantum
ad concavum. Pars ergo superior sphaerae ignis dicitur caelum igneum,
eo quod ignis ibi purissimus est, propriam naturam servans; pars autem
inferior ejus caelum Olympium dicitur, a quodam monte, qui nominatur
Olympus in Macedonia, qui ultra nubes in altum dicitur porrigi:
superior vero pars aeris dicitur caelum aethereum, propter
inflammationem illius partis ex propinquitate ignis, quia, ut in 1
Cael. et Mund. dicitur, nomen aetheris designat corpus velocis
motus, cito inflammabile, vel inflammans; inferior vero pars aeris
dicitur caelum aereum, in qua est aer servans proprietatem aeris nobis
noti, et in usum nostrum venientis.
Ad primum ergo dicendum, quod caelum sanctae Trinitatis nominatur
metaphorice ipsa celsitudo divinae majestatis, et transumptiva
similitudine, qualis potest esse corporalium et spiritualium secundum
proportionabilitatem; et ideo non oportuit ut in eamdem divisionem cum
caelis corporalibus veniret.
Ad secundum dicendum, quod corpus illud quod natura caelum dicitur,
non est alterabile ex contactu alterius corporis; et ideo eamdem
naturam retinet in qualibet sui extremitate; et ideo in talibus
corporibus non distinguitur duplex caelum secundum superiorem et
inferiorem partem, sicut in aere et igne, cujus extremitates ex
alteratione corporum contingentium diversis proprietatibus disponuntur.
Ad tertium dicendum, quod sub caelo sidereo includuntur caeli septem
planetarum, qui omnes in hoc conveniunt cum sphaera stellarum fixarum,
quod habent difformitatem in partibus ex eo quod aliqua pars est
lucida, ut stella, et altera pars diaphana, ut sunt reliquae aliae
partes orbis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis aqua participet diaphaneitatem, non
tamen participat altitudinem situs, cum in pluribus sit grave quam
leve: est enim grave in loco ignis et aeris, leve vero in loco terrae
tantum; ignis vero est levis simpliciter; aer autem in pluribus levis
quam gravis, ut dicitur in 4 Cael. et Mund.: et ideo elementum
aquae non consequitur nomen caeli.
Ad quintum dicendum, quod per triplex caelum intelligitur, secundum
Glossam, triplex genus visionis, vel etiam triplex hierarchia. Vel
potest dici quod tertium dicitur Empyreum, ut tantum triplex caelum
sumatur quod naturam caelestem habet, ut dictum est, scilicet
Empyreum, chrystallinum, sidereum.
|
|