|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter opus
tertiae diei describatur. In tertia enim die facta est distinctio
medii elementi ab ultimo. Sed sub medio elemento includitur ignis,
aer, et aqua, ut dictum est. Cum ergo ignis et aer sint nobiliora
quam aqua, videtur quod inconvenienter eorum mentionem praetermisit.
2. Praeterea, cuilibet corpori debetur locus naturalis secundum
exigentiam suae formae. Unde Commentator dicit in 8 Phys. quod
quanto ignis accipit de specie in generatione, tantum habet de ubi.
Sed aqua etiam ante tertium diem formam naturalem habuerat, quod patet
ex Scriptura, quae ipsius aquae in principio mentionem facit. Ergo a
principio suae creationis in suum locum tendebat; ergo non videtur
tertiae diei opus, congregatio aquarum in unum locum.
3. Praeterea, in elementis est talis ordo quod subtilius se habet ad
minus subtile sicut continens ad contentum: unde ignis continet aerem,
et aer aquam. Sed aqua est subtilior terra. Ergo aqua debet totam
terram continere, et non in unam partem ejus congregari.
4. Praeterea, a loco in quem movetur corpus naturaliter, non potest
moveri nisi violenter, ut in 1 Cael. et Mun. habetur. Si ergo
aqua naturaliter congregatur in unam partem terrae, videtur quod ad
alias partes defluere non posset nisi violenter. Nullus autem motus
violentus est perpetuus, ut in 2 Cael. et Mun. dicitur. Cum ergo
ex mari, quod dicitur locus congregationis aquarum, indeficienter aqua
ad reliquas partes terrae derivetur, quod ipsa perennitas fluviorum
ostendit, videtur quod non naturaliter aquae in unum locum
congregentur: et ita inconvenienter talis congregatio in institutione
naturae commemoratur.
5. Praeterea, in loco naturali unumquodque elementum est purum et
simplex. Sed aqua in mari non videtur esse purum elementum, quod ipsa
salsedo ostendit, cum aqua de natura sua sit insipida. Ergo videtur
quod non naturaliter in locum unum, scilicet in mare, aquae
congregentur; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, plantae videntur ad ornatum terrae pertinere. Sed ad
ornatum deputantur tres ultimi dies. Ergo in opere tertiae diei de
productione plantarum mentio facienda non erat.
7. Praeterea, herbae quaedam vel plantae non videntur in tertia die
esse productae, sed post peccatum hominis, ut habetur Gen. 3,
18: spinas et tribulos germinabit tibi. Ergo videtur quod
inconvenienter in tertia die dicatur terra herbam virentem protulisse,
cum hoc non sit universaliter verum.
8. Praeterea, sicut plantae generantur in terra, ita etiam et
corpora mineralia. Ergo videtur quod insufficienter rerum productionem
determinet Scriptura, cum in hac die de mineralibus mentio non fiat.
Respondeo dicendum, quod opus distinctionis attenditur secundum hoc
quod corporibus, quae sunt elementa mundi, conferuntur virtutes
universaliter ad naturales effectus moventes, cujusmodi sunt qualitates
activae et passivae elementorum; et ideo hujusmodi qualitates in
inferioribus elementis tertia die collatae intelliguntur, quibus ab
invicem et proprietate et situ separantur, eo quod inter qualitates
elementares etiam gravitas et levitas continentur, quae sunt principia
motus elementorum ad propria loca, et etiam quietis naturalis eorum in
eisdem, sicut caliditas et frigiditas sunt principia alterationis; et
ideo ex collatione talis virtutis dicuntur aquae tertia die in unum
locum congregatae.
Ad primum ergo dicendum, quod ignis et aer sunt elementa magis
latentia, eo quod non ita sensu percipiuntur sicut aqua; et ideo
legislator rudi populo legem proponens, ex manifestis quae tetigit,
occulta intelligenda reliquit. Vel dicendum, ut prius dictum est,
quod aer quantum ad superiorem partem comprehenditur nomine caeli;
quantum vero ad inferiorem nomine aquae propter similitudinem
humiditatis quam cum aqua habet, cujus vaporibus resolutis, quodammodo
aer inspissatur.
Ad secundum dicendum, quod sicut calor et frigus non sunt formae
substantiales elementorum, ita nec gravitas et levitas; quia non
possent esse aliis corporibus accidentales. Unde sicut substantia non
est principium alterationis nisi mediante calore vel frigore; ita nec
est principium motus vel quietis localis nisi mediante gravitate et
levitate; et ideo quamvis aqua formam substantialem ex opere creationis
habuerit, non tamen ex hoc in proprium locum congregabatur; sed per
opus suae distinctionis intelliguntur haec opera ordinata secundum
tempus, sive secundum naturam. Verbum autem Commentatoris
intelligendum est de corporibus secundum quod sunt in sui complemento
quantum ad primum et ad secundum esse.
Ad tertium dicendum, quod quanto aliquod elementum est subtilius,
tanto est majus in quantitate; et ideo aer est major quam aqua, et
aqua quam terra; et ideo aer complectitur ista duo undique complexus
sphaericam figuram; a quo deficit aqua, quae quidem terram cingit,
non totam operiens ipsam, complexa quidem circulum, sed deficiens a
complexione sphaerae (et hoc etiam sequitur necessitatem finis, ut in
terra possit esse habitatio animalium respirantium, et generatio
plantarum): terra vero quasi minima in centro concluditur.
Ad quartum dicendum, quod corpora inferiora praeter motus proprios
sequuntur quodammodo motum superiorum; et quanto est perfectius corpus
inferius, tanto magis consequitur de motu superioris: quod patet ex
hoc quod in corporibus caelestibus orbis inferior, praeter motum
proprium, retinet motum superioris orbis quo defertur. Ita etiam est
in elementis, quod ex motu corporum caelestium aliquid consequuntur de
motu circulari, praeter motus proprios naturales; quod evidentissime
apparet in refluxu maris, qui sequitur motum lunae; non tamen hoc fit
per motum violentum; quia dicit Commentator in 4 caeli et mundi,
quod motus quibus elementa sequuntur impressiones corporum caelestium
non sunt violenti, cum sit secundum naturalem ordinem corporum quod
inferiora impressionem superiorum sequantur; et tanto plus, quanto
perfectius fuerit in natura corpus inferius: et per hunc modum ex
impressione caeli moventis elementa ad mixtionem, aqua subingreditur
terram, ut sit apta ad generationem mineralium et animalium et
plantarum; et exinde in locum proprium naturali motu revertitur, ut
dicitur Eccle. 1, 7: ad locum unde exeunt flumina, revertuntur.
Ad quintum dicendum, quod omnia elementa in loco ubi contingunt se,
alterantur a sua natura, ut sit quidam motus conjunctionis inter ea;
et exinde in mari causatur salsedo ex admixtione vaporis terrestris,
simul cum adustione radii solaris; et hoc praecipue prope terram, et
in superficie; in profundo enim pelagi invenitur aqua dulcis, ut patet
ex verbis philosophi dicentis in libro de animalibus, quod quidam
piscis, qui dicitur malarie, invenitur valde magnus in locis
pelagosis, in quibus abundant aquae dulces.
Ad sextum dicendum, quod de productione plantarum videtur esse
diversitas inter Augustinum et alios sanctos. Augustinus enim videtur
velle, quod cum dicitur, producat terra herbam virentem et facientem
semen, non intelligitur tunc plantas esse productas in propria natura:
sed tunc terrae datam esse virtutem germinativam ad producendum plantas
opere propagationis. Aliis autem videtur quod tunc etiam plantae
productae sunt. Utroque autem modo convenienter productio plantarum ad
opus distinctionis pertinet: quia ad earum pullulationem sufficit
virtus caelestis loco patris, et virtus terrae loco matris, ut
philosophus dicit. Et sic principia communia activa, quae ad opus
distinctionis pertinent, sufficiunt ad generationem plantarum; non
autem ad productionem animalium, ad quam requiritur virtus formativa in
semine existens. Vel quia quaelibet res pertinet ad ornatum illius
loci in quo movetur, et non in quo quiescit; plantae autem radicitus
infixae terrae adhaerent; ideo ad ornatum ejus non pertinent, sed cum
ipsa computantur, sicut dicit Augustinus super Gen. ad Litter.
Ad septimum dicendum, quod plantae nocivae simul etiam cum aliis
productae sunt; non tamen homini ante peccatum nocivae fuissent,
divina providentia ipsum protegente: sed post peccatum in nocumentum
hominis esse coeperunt: unde signanter dicitur: germinabit tibi.
Ad octavum dicendum, quod generatio mineralium est occulta in
visceribus terrae; et ideo non oportuit de his populo facere
mentionem, sed de his solum quae manifesta sunt. Praeterea,
mineralia non participant aliquem gradum dignitatis in entibus supra
elementa, cum vita careant: propter quod non oportuit de his
specialiter fieri mentionem.
|
|