|
Quod de aquis factum esse credi potest. Hoc intelligendum est quantum
ad proprietatem perspicuitatis, et non quantum ad naturam corporis
elementaris; sed hoc etiam credi potest, quia contra fidem non est.
Sed spiritus sanctus, quamvis auctores nostri sciverint, per eos
dicere noluit nisi quod prosit saluti. Notandum, quod hic auctores
nostros nominat eos qui libros canonicos ediderunt, scilicet apostolos
et prophetas, qui haec scribere non curaverunt: sed ab aliis sanctis
asseritur, et a philosophis probatur, caelum esse sphaericae figurae;
quod rationibus naturalibus, et etiam mathematicis demonstratur.
Quaeritur etiam ei stet et cetera. De hoc etiam apud philosophos est
duplex opinio. Aristoteles enim vult tantum orbes moveri, et non
stellas per se; sed Ptolomaeus vult stellas habere proprium motum,
praeter motum orbis. Quamvis autem utroque modo motus localis
caelestibus orbibus ascribatur, motus tamen varians aliquid in ejus
substantia, ab eo excluditur, ex cujus privatione firmamentum
vocatur. Post haec quaeri solet, quare non est dictum (...)
vidit Deus quod esset bonum. Praeter hanc rationem mysticam quae in
littera tangitur, aliam litteralem Magister in historiis assignat,
quam etiam Rabbi Moyses tangit, quia scilicet in secundo die medium
elementum a supremo distinguebatur, et ita non erat perfecta distinctio
medii elementi, nisi etiam ab infimo distingueretur: et sic patet opus
secundae diei in tertia die consummatum esse: et ideo benedictio
tertiae diei ad utrumque refertur.
|
|