|
Post opus creationis et distinctionis, hic incipit Magister prosequi
opus ornatus; et dividitur in partes duas: in prima determinat de
operibus trium ultimorum dierum, qui ad ornatum deputantur; in secunda
determinat de quiete septimae diei, in qua totius operis consummatio
ostenditur, ibi: jam de septimae diei requie aliquid nos eloqui
oportet. Prima in duas: in prima prosequitur opus ornatus secundum
sententiam aliquorum sanctorum; in secunda prosequitur sententiam
Augustini de operibus sex dierum, ibi: sed antequam de hominis
creatione tractemus, quod supra breviter tetigimus plenius versantes
clarius faciamus. Prima in tres, secundum tres dies quibus opus
ornatus perficitur: in prima enim determinat de opere quartae diei; in
secunda de opere quintae, ibi: dixit Deus: producant aquae reptile
animae viventis; in tertia de opere sextae diei, ibi: sequitur:
dixit Deus: producat terra animam viventem. Circa primum duo facit:
primo distinguit opera ornatus ab invicem, et ab operibus
distinctionis; secundo prosequitur specialiter opus quartae diei,
ibi: quia ergo caelum ceteris elementis specie praestat (...),
ideo ante alia ornatur in quarto die; tertio movet quamdam
dubitationem, et solvit, ibi: quod autem subditur: et sint in
signa, et tempora, et dies et annos: quomodo accipiendum sit, quaeri
solet. Sequitur: dixit Deus: producat terra animam viventem. Hic
describitur opus sextae diei; et circa hoc tria facit: primo ponit
opus quod sexto die factum est; secundo movet circa hoc duas
quaestiones; unam de animalibus nocivis, ibi: quaeri solet de
venenosis animalibus; aliam de animalibus ex putrefactione generatis,
ibi: de quibusdam etiam minutis animantibus quaestio est; tertio
assignat rationem ordinis ejus quod ultimo factum est, ad opera
praecedentia, ibi: omnibus autem creatis atque dispositis novissime
factus est homo. Jam de septimae diei requie aliquid nos eloqui
oportet. Hic Magister prosequitur ea quae ad septimum diem
pertinent; et circa hoc tria facit: primo ostendit quomodo
intelligatur auctoris requies; secundo quomodo intelligatur operis
consummatio, ibi: sed quaeritur, quomodo septima die dicatur Deus
complevisse opus suum; tertio ostendit quomodo intelligatur diei
sanctificatio, ibi: illum autem diem sanctificasse et benedixisse
legitur. Hic tria quaeruntur: primo de productione stellarum, quae
ad quartum diem pertinet; secundo de productione animalium, quae
pertinet ad quintum et sextum; tertio de quiete opificis, quae
pertinet ad septimum. Circa primum quaeruntur tria: 1 de ipsa
productione stellarum; 2 de effectu earum in inferiora corpora; 3 de
effectu earum in ea quae sunt ex libero arbitrio.
|
|