|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod stellarum productio
incompetenter describatur. Ea enim quae sunt priora secundum naturam,
per prius ab ordinatissimo auctore prodiere. Sed sol et aliae stellae
naturaliter praecedunt inferiora corpora, sicut movens praecedit
motum, et agens passum. Ergo inconvenienter describitur productio
solis et aliarum stellarum post distinctionem inferiorum elementorum.
2. Praeterea, secundum philosophum in 2 caeli et mundi, stellae
sunt partes orbium immobiles in orbibus permanentes, per eorum motum
delatae. Sed plantae dicuntur ad ornatum non pertinere, quia terrae
affixae sunt. Ergo videtur quod nec etiam stellae.
3. Praeterea, sicut probant astrologi, multae stellae sunt majores
luna. Sed cum dicitur esse duo magna luminaria, discretive
intelligitur excedens magnitudo. Ergo videtur quod inconvenienter haec
de luna dicantur.
4. Praeterea, luminare videtur dici quod est vas luminis. Sed
illud corpus dicitur vas luminis quod a se lumen habet; quod lunae non
competit, quam a sole illuminari, eclipsis lunae, et augmentatio et
diminutio ostendit. Ergo videtur inconvenienter lunam luminare dici.
5. Praeterea, unumquodque luminare tempori illi praeesse videtur in
quo apparet. Sed luna quandoque etiam in die apparet. Ergo non debet
dici solum nocti praeesse.
6. Praeterea, nobilius nunquam est propter vilius se. Sed non nisi
absurde dici potest, minuta animalia, quae lucem solis ferre non
possunt, luna et sideribus digniora esse. Ergo videtur inconvenienter
in littera dici, ideo factam esse lunam et sidera, ut lucerent propter
talia animalia.
Respondeo dicendum, quod sicut supra dictum est, praeter principia et
communia activa in tota natura, exiguntur determinatae virtutes
moventes ad determinatas species; et hujusmodi virtutes per opus
ornatus rebus inditae sunt. Sicut autem actio virtutum inferiorum
communiter agentium reducitur in virtutem caelestem activam
universaliter; ita etiam virtutes quae sunt in inferioribus, moventes
ad determinatas species, reducuntur in aliquas virtutes caelestes
determinatas; et hujusmodi virtutes determinatae consistunt praecipue
in stellis, quae secundum diversos aspectus et conjunctiones,
imprimunt ad determinatas species, ut dicit Commentator in 11
Metaph., unde virtutes inferiores sunt sicut instrumenta virtutum
superiorum, ut dicit Commentator in 8 Physic., et ideo ut ordo
ornatus, distinctionis ordini responderet, primo ponitur ornatus
supremi elementi, secundum productionem luminarium, in quibus
determinatae virtutes consistunt; secundo ornatus medii elementi per
formationem piscium et avium: tertio ornatus infimi elementi in
productione animalium terrestrium.
Ad primum ergo dicendum, quod per hoc quod dicitur: fiant luminaria
in firmamento caeli, non intelligitur quod hujusmodi corpora luminarium
secundum esse suum specificum ex praejacenti materia facta sint; sed
eorum substantia prius existente, tunc primo virtutes determinatae eis
collatae sunt, ex quo ultimum complementum sui acquisiere. Hae autem
determinatae virtutes corporum caelestium non respondent communibus
virtutibus quae sunt in elementis, sed propriis quae sunt in
determinatis rebus; ut sicut lucis productio elementorum distinctionem
praecesserat, ita luminarium institutio praecederet naturalium
specierum diversitatem.
Ad secundum dicendum, quod ad productionem plantarum sufficiunt
communes virtutes elementorum, quae ex diversa commixtione
elementorum, diversimode speciem sortiuntur; quod in animalibus
perfectis accidere non potest, quamvis quidam philosophi hoc
posuerint: et haec est causa quare plantae ad opus distinctionis
pertinent. Unde non oportet quod stellae pertineant ad opus
distinctionis, in quibus sunt virtutes moventes ad determinatas
species. Vel potest dici, quod stellae etsi non moventur in caelo per
se, moventur tamen cum orbibus suis; plantae vero nec per se nec cum
alio moventur.
Ad tertium dicendum, quod sol dicitur magnum luminare et propter
quantitatem et propter virtutem; luna vero dicitur magnum, non tam
propter quantitatem veram, quam propter excessum claritatis respectu
aliarum stellarum, ex propinquitate ejus ad nos, et propter evidentiam
effectus quem habet in rebus humidis.
Ad quartum dicendum, quod, sicut philosophi probant, et etiam
Dionysius asserit, a sole illuminantur omnia corpora, et superiora et
inferiora, et non tantum luna. Nec tamen hoc impedit quin alia
corpora luminaria dicantur: quia cum lumen solis, ut Dionysius
dicit, recipiatur diversimode in diversis corporibus secundum eorum
proportionem, quaedam corpora recipiunt lumen praedictum ut lucentia et
radios emittentia, sicut luna et stellae; et talia possunt luminaria
et vasa luminis dici: quaedam autem recipiunt non ut radios ex se
emittentia; et hoc dupliciter; vel in profundo, ut aer, vel in
superficie, ut corpora opaca; quorum neutrum luminare dici potest.
Ad quintum dicendum, quod quamvis luna in die appareat, non tamen
lumen ejus in die dominatur, propter praesentiam majoris luminis; et
ideo dicitur nocti praeesse, non diei.
Ad sextum dicendum, quod aliquid potest esse propter aliud
dupliciter. Aut quia ordinatur ad ipsum sicut ad finem proprium et
principalem; et sic inconveniens est dicere, quod aliquid sit propter
vilius se, ut luna et stellae propter noctuas et vespertiliones; cum
finis potior sit his quae sunt ad finem. Alio modo potest dici aliquid
esse propter aliud, cui ex ipso provenit aliqua utilitas; eo modo quo
posset rex dici propter rusticum, ex cujus regimine provenit ei pax:
et per hunc modum est intelligendum quod in littera dicitur: omnes enim
utilitates quae ex corporibus caelestibus proveniunt in inferioribus,
sunt a Deo provisae, qui corpora illa instituit.
|
|