|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia non
habeant aliquem effectum in inferioribus corporibus. Primo per hoc
quod in littera dicitur, quod facta sunt hujusmodi corpora ut sint in
signa. Signum autem contra causam dividitur. Ergo videtur quod non
sint causae aliquorum quae in inferioribus contingunt.
2. Praeterea, Damascenus dicit: nos autem dicimus, quod ipsa,
scilicet corpora caelestia, non sunt causa generationis eorum quae
generantur, neque corruptionis eorum quae corrumpuntur. Sed generatio
et corruptio ad corporalia pertinent. Ergo videtur quod nec in
corporalibus effectum habeant.
3. Praeterea, necessitas effectus procedit ex necessitate causae,
ut in 5 Metaph. philosophus dicit. Sed motus corporum caelestium et
dispositiones eorum sunt de rebus necessariis et invariabilibus, ut
etiam dicit Dionysius in epistola 7, ad Polycarpum. Si ergo ex
corporibus caelestibus causarentur alterationes et motus corporum
inferiorum, oporteret quod in inferioribus omnia ex necessitate
contingerent. Hoc autem apparet esse falsum. Ergo et cetera.
4. Praeterea, omne agens agit sibi simile. Sed corpora superiora
non afficiuntur qualitatibus inferiorum corporum, scilicet calore et
frigore, ut philosophus probat. Ergo videtur quod non possint esse
causa motuum et alterationum ad has formas.
5. Si dicatur, quod causant calorem per motum et per naturam lucis;
contra. Ubi est eadem causa, et idem effectus. Sed omnia corpora
caelestia convenienter motus et lumen habent. Ergo omnia haberent
eumdem effectum: quod est contra omnes qui ponunt causalitatem corporum
caelestium super inferiora, cum quaedam eorum dicantur effective calida
ut sol, quaedam vero frigida, ut Saturnus et luna.
6. Praeterea, cum movens et motum oporteat esse simul, et agens et
passum, ut probatur in 8 Phys., non potest ab uno extremo provenire
actio in alterum nisi per impressionem factam in medio. Sed inter
stellas superiores et corpora inferiora sunt medii orbes planetarum.
Cum ergo illi orbes non recipiant impressionem caloris et frigoris,
non videtur quod ad minus a superioribus stellis aliqua impressio in
inferiora corpora fiat, nec etiam ab aliquo planetarum; nisi forte a
luna.
1. Sed contra est quod dicit Augustinus Lib. 5, cap. 6 de
Civit. Dei: non usquequaque absurde dici potest ad solas corporum
differentias afflatus quosdam sidereos pervenire. Dionysius etiam
dicit in 4 cap. de Divin. Nomin. de radio solari tractans:
generationem visibilium corporum confert, et ad vitam ipsam movet, et
auget et nutrit et perficit. Hoc etiam ipse sensus ostendit,
praecipue quantum ad effectum solis et lunae.
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem fuit multiplex error.
Quidam enim antiqui naturales non intelligentes aliquam substantiam
praeter corpora esse, ea quae sunt nobilissima in corporibus,
posuerunt esse nobilissima in entibus: unde etiam scientiam naturalem,
primam scientiarum dicebant, ut in 4 Metaph. dicitur; et propter
hoc corpora caelestia deos appellabant, credentes etiam ea esse
animata, quia ipsam animam corpus esse dicebant, ut in 1 de anima
patet: et ideo sequebatur corpora caelestia habere primam influentiam
in inferiora corpora ex se et non ab alio: et haec fuit causa inducens
idolatriam. Sed haec positio ostenditur erronea, non tantum per
Scripturas sanctas, sed etiam per rationes philosophorum, qui
substantias intellectuales primas esse probaverunt; quarum unam esse
primam omnium causam ostendunt, scilicet Deum. Alia positio est
quorumdam philosophorum, qui quidem concedunt nobiscum, corpora
caelestia non esse primas causas inferiorum; sed ipsa esse ab alio
habere et virtutem agendi: dicunt tamen, quod esse corporum inferiorum
procedit a Deo mediantibus corporibus caelestibus: unde et materiam
elementorum Avicenna dicit a substantia caeli causari: et hoc ut
ostendat omnia a Deo secundum ordinem processisse, scilicet animas
mediantibus intelligentiis, et corporalia mediantibus spiritualibus,
et corruptibilia mediantibus incorruptibilibus. Sed haec positio
erronea est et contra fidem, quae ponit Deum solum materiae et omnium
rerum creatorem esse, ut supra dictum est. Aliorum positio est, quod
omnino nullum effectum in corporibus habent. Sed hoc omnino est contra
sensum et contra sanctorum auctoritates. Et ideo aliter dicendum est,
quod secundum Avicennam, duplex est agens; scilicet agens divinum,
quod est dans esse; et agens naturale, quod est transmutans. Dico
ergo, quod primus modus actionis soli Deo convenit; sed secundus
modus etiam aliis convenire potest: et per modum istum dicendum est,
corpora caelestia causare generationem et corruptionem in inferioribus,
inquantum motus eorum est causa omnium inferiorum mutationum. Sed cum
omnis motus sit actus motoris et moti, oportet quod in motu relinquatur
virtus motoris et virtus mobilis: unde ex ipso mobili, quod corpus
est, habet virtutem movendi inferiora corpora ad dispositiones
corporales. Ex parte autem motoris, qui est substantia spiritualis,
quaecumque sit illa, habet virtutem movendi ad formas substantiales,
secundum quas est esse specificum, quod divinum esse dicitur.
Relinquitur autem virtus spiritualis substantiae in motu corporis
caelestis, ad modum quo virtus motoris relinquitur in instrumento: et
per hunc modum omnes formae naturales descendunt a formis quae sunt sine
materia, ut Boetius dicit, 1 de Trin., cap. 3, in fin., et
Commentator in 11 Metaph., sicut formae artificiatorum ab
artifice.
Ad primum ergo dicendum, quod contingit aliquando idem esse signum et
causam: causam, inquantum operatur ad effectum; signum, inquantum
sensibus repraesentatum in cognitionem effectus ducit. Unde per hoc
quod dicuntur signa, non excluditur eorum causalitas; quam tamen
Scriptura subticuit, ne idolatrandi aliqua occasio daretur, ad quam
tunc temporis homines proni erant.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus intendit negare a corporibus
caelestibus illam causalitatem quae idolatriam inducebat, ut patet ex
praedictis.
Ad tertium dicendum, quod impressio alicujus agentis non recipitur in
aliquo nisi per modum recipientis: et quia natura inferior est talis
quae impediri potest, et deficere in minori parte; ideo impressiones
corporum caelestium non recipiuntur in corporibus inferioribus secundum
necessitatem, ut semper ita eveniat, sed ut in pluribus, sicut
expresse habetur a philosopho in fine de somno et vigilia.
Ad quartum dicendum, quod similia sunt quae in eadem forma
communicant; sed contingit quod illam formam non uniformiter
participant quaedam; quia quod est in uno deficienter, in altero est
eminentius: et hoc oportet inveniri, secundum Dionysium, in omnibus
causis essentialibus: et ideo ipse dicit quod sol uniformiter
praeaccepit in se omnia ea quae divisim per actionem in aliis
causantur: et secundum hoc dico, quod calor et frigus et hujusmodi
inveniuntur in corporibus caelestibus nobiliori modo quam in elementis;
non quod istis qualitatibus afficiantur et denominentur, sed sunt in
eis sicut in virtute activa; et talis similitudo sufficit ad actionem
agentis non univoce.
Ad quintum dicendum, quod lux, quantum est de se, semper est
effectiva caloris; etiam lux lunae. Unde dicit philosophus de
partibus Animal. quod noctes plenilunii sunt calidiores. Sed praeter
naturam lucis quae communis est omnibus corporibus caelestibus,
quaelibet stella habet virtutem determinatam, consequentem suam
speciem, ratione cujus lux ejus et motus habet vel infrigidare vel
humectare, et sic de aliis; sicut etiam et praeter motum communem,
qui est motus diurnus, quilibet orbis habet motum proprium.
Ad sextum dicendum, quod cujuslibet agentis habentis situm, actio
prius recipitur in medio quam in termino; non tamen oportet quod
recipiatur in utroque eodem modo; sed secundum quod exigit dispositio
utriusque, sicut ponit exemplum Commentator in 8 Physic., de pisce
qui retentus in reti, stupefacit manum praeter hoc quod stupefaciat
rete, quae stupefactionis capax non est, et tamen secundum aliquem
modum rete alteratur ex virtute piscis. Ita etiam oportet quod
virtutes superiorum stellarum prius recipiantur in mediis orbibus quam
in inferiora corpora, quamvis non eosdem effectus utrobique habeant.
|
|