|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpora superiora
habeant causalitatem etiam super motus liberi arbitrii. Dionysius
enim, in 4 cap. de Divin. Nom. de corporibus caelestibus
tractans, ea, inquit, quae sunt in tempore determinant et numerant et
ordinant et continent. Sed opera quae sunt ex libero arbitrio sunt in
tempore. Ergo determinantur et ordinantur virtute corporum
caelestium.
2. Praeterea, omne quod non est eodem modo se habens, oportet
reducere in causam semper eodem modo se habentem: quia contingentia
procedunt ex necessariis et difformia ab uniformibus. Sed actus ex
libero arbitrio dependentes maxime sunt variabiles. Ergo oportet eos
reducere in motus caelestes sicut in causas uniformes.
3. Praeterea, sicut se habet movens et mobile ad aliud movens et
mobile; ita se habet motus ad motum. Sed motor corporis caelestis est
nobilior motore corporis humani, et potens in ipsum imprimere; et
similiter corpus caeleste in corpus humanum. Ergo et motus caelestis
est aliquo modo causa operum humanorum, quae ex libero dependent
arbitrio.
4. Praeterea, praecognitio aliquorum futurorum non potest accipi
nisi ex illis in quibus illa futura sunt aliquo modo sicut in causis;
sive per se cognoscantur causae illae, sive per aliquos effectus, qui
dicuntur earum signa, et per consequens aliorum effectuum. Sed
praecognitiones operum humanorum ex libertate arbitrii dependentium
accipiuntur ex motibus caelestibus, sicut patet ex astrologis, qui
multa de his divinando praedicunt. Ergo videtur quod corpora caelestia
habeant causalitatem super ea quae ex libertate arbitrii dependent.
1. Sed contra, sicut dicit philosophus, agens oportet esse
praestantius patiente. Sed corpus caeleste est multo inferius in
ordine entium quam anima rationalis. Ergo non potest in ipsa agere,
ut causet aliquem effectum ejus.
2. Praeterea, ut probat philosophus in nobis est bonos vel malos
esse. Sed boni vel mali efficimur per actus nostros. Ergo in nobis
est quod bonos actus nostros faciamus. Ergo non causantur ex aliqua
virtute vel impressione virtutis caelestis.
Respondeo dicendum, quod cum propria rei operatio sequatur naturam
ipsius, illud tantum causa operationis esse potest quod aliquo modo
naturam in esse producit: et ideo, cum actus ex libertate arbitrii
procedentes, ex hoc quod voluntarii sunt et in potestate nostra, actus
humani proprie dicantur; non possunt in aliquam causam directe reduci
quae ipsius animae causa non sit; et ideo secundum diversas positiones
de causalitate rationalis animae, consecutae sunt diversae opiniones de
operibus humanis. Quidam enim antiqui philosophi sensum et intellectum
idem esse dixerunt, intantum quod sicut ex transmutatione corporis
transmutatur sensus, ita etiam mutaretur intellectus, ut de Democrito
philosophus narrat. Et cum omnes virtutes corporales ex corpore
dependentes reducantur in virtutes primorum corporum sicut in causas,
sequebatur quod corpora caelestia directe causalitatem haberent super
animam rationalem, et per consequens supra operationes ejus. Unde
ponebant, quod qualis unusquisque est secundum dispositionem quam ex
nativitate sortiebatur secundum impressionem superiorum corporum, talis
finis videbatur ei; et secundum hoc diversificabantur electiones
hominum, quibusdam hoc, quibusdam aliud eligentibus. Haec autem
positio reprobata est a philosophis tum quantum ad causam, quia
probaverunt intellectum non esse virtutem corporalem, nec actum ejus
proprium organo corporali expleri; tum etiam quantum ad id quod
sequitur, ostendentes bonam vel malam electionem in nostra potestate
esse: alias injuste darentur poenae vel praemia. Similiter etiam
damnata est a sanctis tamquam fidei contraria. Alii vero philosophi
ponentes intellectum a sensu differre in hoc quod ad corpus non
dependet, nec corporali organo suum actum explet, dixerunt nullam
virtutem corporalem causalitatem super intellectum humanum habere, sed
omnino ab extrinseco esse, et ideo etiam electionem humanam non
dependere ex corporibus caelestibus nisi per accidens, inquantum
videlicet ex dispositione corporis, quam impressio caelestis
relinquit, aliquo modo anima inclinatur ad sequendum affectiones
corporis per modum quo passiones corporales rationem inclinant, et
quandoque deducunt. Sed tamen quia ponunt animas humanas creari a Deo
mediantibus intelligentiis, ponunt quod motores orbium causent ipsos
motus voluntatis, praeter ordinem motus; ut Avicenna dicit in fine
Metaph. suae, quod varietas operum voluntatis reducitur sicut in
causam in conceptiones uniformes motorum caelestium. Nec tamen ponunt
quod tollatur libertas electionis, cum impressio recipiatur per modum
recipientis. Haec etiam positio falsa est et contra fidem, quae
immediate animas humanas a Deo creari ponit. Unde relinquitur quod
electionis humanae non sit causa, per se loquendo, neque corpus
caeleste, neque anima ejus vel intelligentia movens ipsum; sed solus
Deus, qui operatur omnia in omnibus.
Ad primum ergo dicendum, quod actus liberi arbitrii non sunt
temporales nisi per accidens, inquantum scilicet habent ordinem ad
virtutes corporales, a quibus ratio scientiam accipit, et voluntas
earum passionibus inclinatur.
Ad secundum dicendum, quod motus voluntatum reducitur in unam causam
uniformem; sed illa causa non est motus caelestis, aut aliqua virtus
creata, sed ipsa voluntas divina, a qua est omnis voluntas.
Ad tertium dicendum, quod actuum qui dependent ex libero arbitrio
quidam in sola electione consistunt, sicut interiores actus; et in hos
non habent causalitatem caelestia corpora, nisi forte per modum
dispositionis, secundum quod ex qualitate corporis inclinatur anima ad
hanc vel ad illam electionem; et si etiam poneretur quod essent ex
impressione superiorum motorum, hoc esset praeter ordinem motus: quod
tamen falsum est, nisi Deum immediate caelos movere dicamus. Alii
vero motus sunt per organa corporalia completi, ut ambulare, et
hujusmodi: et super hos actus non est dubium motus corporum caelestium
causalitatem habere, non quidem a parte illa qua sunt a voluntate
imperati, sed secundum quod consistunt in executione corporis; cum
omnis motus inferiorum reducatur in superiores motus sicut in causas.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dictum est, electio animae multum
inclinatur ex complexione corporis; unde etiam medici judicant aliquem
esse invidum vel tristem vel lascivum vel aliquid hujusmodi: quorum
judicia frequenter vera sunt, eo quod ut in pluribus ratio passionibus
succumbit, et ab eis deducitur; quamvis non de necessitate, eo quod
ratio imperium super passiones habet; et per hunc etiam modum ex
motibus corporum caelestium aliqua possunt de operibus humanis
praesciri, cum non sit dubium dispositiones corporis humani
impressiones corporum caelestium sequi. Quamvis talibus
praedictionibus non sit tutum nimis intendere, ut dicit Augustinus,
2 super Gen., cum plerumque astrologi de futuris vera praenuntient,
non tam ex signis caelestibus, quam ex occulto Daemonis instinctu,
quem humanae mentes interdum nescientes patiuntur; et sic cum hujusmodi
divinationibus quodammodo foedus initur.
|
|