|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur falsum esse quod dicitur,
quaedam animalia ex aquis, quaedam ex terris materiam suscepisse.
Corpus enim cujuslibet animalis oportet esse sensibile. Sed nihil est
sensitivum sine calore, ut philosophus dicit, 2 de anima. Ergo in
corporibus animalium praecipue debet ignis dominari, qui est fons
caloris.
2. Praeterea, inter omnia corpora inferiora sunt nobilissima corpora
animalium: quod patet ex hoc quod nobilissimam perfectionem
sortiuntur, scilicet animam. Cum ergo corpora rariora, scilicet
ignis et aer, sint nobiliora, quasi plus habentia de specie, et minus
de materia; videtur quod ex ipsis praecipue animalium corpora constare
debeant.
3. Praeterea, ut dicit philosophus, quaecumque ex calido
condensantur, terrae sunt magis; quae vero ex frigido, aquae. Sed
corpora omnium animalium condensantur ex calore digerente, et humores
in membra convertente. Ergo non videtur esse aliquod animal in quo
dominetur aqua.
4. Praeterea, unicuique corpori mixto debetur locus secundum
elementum praedominans in ipso, ut dicitur in 1 caeli et mundi. Sed
locus avium est aer, ut in littera dicitur. Ergo videtur quod non
aqua, sed aer praecipue in avibus dominetur.
1. Sed contra est quod in littera dicitur, quod ex aqua pisces et
aves producuntur, ex terra autem alia animalia.
Respondeo dicendum, quod elementum praedominari in aliquo corpore
potest intelligi dupliciter; vel secundum suum genus, vel quantum ad
id quod est proprium illi corpori in genere illo. Cum enim alicui
generi deputatur aliqua complexio, hoc non est secundum aliquem
indivisibilem gradum, sed secundum latitudinem quamdam; ita quod est
invenire aliquos terminos ultra quos non salvatur complexio illius
generis. Sed inter illos terminos est multa diversitas, secundum quod
acceditur ad unum vel alterum: verbi gratia, complexio debita corpori
humano est complexio temperatissima; et tamen sunt multi gradus
temperamenti, secundum quos quidam dicuntur melancholici, quidam
cholerici, et sic de aliis, secundum propinquitatem ad terminos
complexionis humanae speciei vel in calore vel in frigore; ita tamen
quod est aliquis gradus caloris vel frigoris, quem non transit humana
complexio. Dico ergo, quod si loquimur de elemento praedominante in
corpore animalis quantum ad complexionem consequentem ipsum genus,
oportet quod elementa inferiora grossiora secundum quantitatem excedant
elementa subtiliora, quae tamen excedunt secundum virtutem, scilicet
secundum calidum et humidum, in quo vita consistit; quae sunt
qualitates principales ignis et aeris. Cum enim corpora animalium
debeant esse aliis temperatiora, ut magis a contrariis remota, et per
aequalitatem complexionis naturae corpori caelesti assimilata,
perfectionem magis similem sortiantur virtuti quae movet caelos;
oportet inferiora elementa, quae sunt minus activa eo quod habent plus
de materia et minus de forma, secundum quantitatem excedere; ut
virtutis defectum suppleat quantitatis excessus. Sed tamen complexio
in qua salvatur natura animalis, habet multas diversitates; et
secundum quod accedit ad unum extremum vel ad alterum, dicitur in
altero dominari hoc vel illud elementum.
Ad primum ergo dicendum, quod ignis dominatur secundum virtutem in
corpore sensitivo, eo quod calor est instrumentum animae: non tamen
potest esse quod ignis dominetur secundum quantitatem materiae: eo quod
cum sit maxime activus, alia elementa consumeret; et ideo non dicitur
animalis corpus ex igne materialiter formatum.
Ad secundum dicendum, quod in quolibet genere tanto aliquid est
nobilius quanto magis accedit ad nobilissimum in genere illo: et ideo
simpliciter loquendo per respectum ad ultimam perfectionem, corpus
aequalis complexionis, in quo secundum quantitatem excedunt corpora
grossiora, est nobilius corpore ignis vel aeris, quia nihil est
corpori caelesti similius. Sed nihil prohibet quantum ad aliquas
virtutes corporales, ut calorem et frigus et hujusmodi, subtiliora
corpora nobiliora esse.
Ad tertium dicendum, quod in corporibus omnium animalium simpliciter
dominatur terra secundum quantitatem, eo quod aqua est quasi continuans
partes, ut non communionem, sed commixtionem faciant; sed illa
animalia quae plus habent de aqua aliis animalibus, dicuntur ex aqua
constare, pensata eorum propria complexione, secundum comparationem ad
complexionem debitam generi communi: et secundum hoc ex aqua dicuntur
esse pisces quantum ad id quod in ea grossius est; aves autem quantum
ad id quod in ea subtilius est; quod quidem in vapore resolutum est,
quasi medium inter aerem et aquam: propter hoc aves in aere elevantur,
et pisces gurgiti remittuntur.
Ad quartum dicendum, quod philosophus loquitur de loco naturali, qui
est terminus motus naturalis, et in quo naturaliter quiescit corpus.
Sic autem aer non est locus avium, quia non in aere, sed in terra
quiescunt; sed est locus eorum secundum motum animalem, cujus
principium non est gravitas et levitas.
|
|