|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter ornatus
trium elementorum, secundum tria genera animalium describatur. Ignis
enim est principalior inter elementa. Sed ei nullus ornatus
assignatur. Ergo videtur quod insufficienter ornatus elementorum
assignetur.
2. Praeterea, locus naturalis est locus quietis. Sed aves non
quiescunt in aere, ut dictum est. Ergo videtur quod aer avibus non
ornetur.
3. Praeterea, reptile est genus terrestris animalis. Sed
diversorum elementorum diversus est ornatus. Ergo videtur quod
inconvenienter in ornatu aquae reptile commemoretur.
4. Praeterea, nobiliori corpori debetur nobilior locus. Sed
animalia gressibilia sunt nobiliora avibus vel piscibus, quia sunt
magis completa, ut eorum generatio ostendit, et membrorum dispositio.
Ergo, cum aer et aqua sint nobiliora elementa quam terra, videtur
quod inconvenienter aves et pisces aeri et aquae, animalia vero
gressibilia terrae ascribantur.
5. Praeterea, secundum philosophum, quaedam animalia sunt media
inter terrestria et aquatica, quae utrobique morantur. Horum autem
mentio nulla facta est. Ergo videtur insufficienter elementorum
ornatus describi per animalia.
6. Praeterea, plus distat homo a gressibilibus quam gressibile a
volatili: quia est in alio gradu entium, scilicet rationalium; cum
omnia bruta in uno gradu entium, scilicet sensibilium, computentur.
Sed non eadem die producta sunt gressibilia et volatilia. Ergo
videtur quod nec eadem die debuit homo cum aliis animalibus fieri.
7. Praeterea, quorum est major similitudo, est etiam major
continuatio. Sed, ut dicit Avicenna, corpus humanum est simillimum
corporibus caelestibus. Ergo videtur quod statim post ornatum caelorum
corpus hominis formari debuit ante alia animalia.
Respondeo dicendum, quod animalia non dicuntur ornamenta elementorum
nisi secundum quod comparantur ad elementa ut locatum ad locum.
Comparatio autem corporis ad locum suum est secundum motum et quietem.
Motus autem animalis est duplex: unus consequens naturam corporis ejus
secundum virtutem elementi dominantis in ipso; alius consequitur
apprehensionem et appetitum; et hic est motus proprius animalis
inquantum est animal; et ideo ad illius elementi ornatum animal
pertinet in quo motum animalem habet proprium, non ad quod fertur motu
consequente naturam sui corporis: hujusmodi enim motus non sequitur
animal inquantum hujusmodi, sed secundum quod componitur ex gravibus et
levibus; et ideo animalia gressibilia ad ornatum terrae pertinere
dicuntur, quia in eo motum animalem habent; et pari ratione natatilia
ad ornatum aquae, et volatilia ad ornatum aeris.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis aliquae res commixtae possint ad
tempus sine laesione in igne servari, tamen nulla res est quae tandem
ab igne non consumatur, si diu in eo permaneat, ut Galenus dicit in
libro de Simplic. Medic., et ideo non est possibile aliquod animal
vivere in igne, ut in libro de proprietatibus elementorum dicit, nisi
forte ad modicum tempus, ut de salamandra dicitur.
Ad secundum dicendum, quod anima avis in motu animali movet corpus
contra naturam corporis; et ideo talis motus est cum labore et poena,
ut in 5 Cael. et Mund. dicitur; et ideo oportet quod quies, qua
huic labori succurritur, sit in loco convenienti naturae corporis: ex
quo tamen non habetur quod terra sit proprius locus avis, inquantum est
animal.
Ad tertium dicendum, quod reptilium quaedam genera sunt terrestria,
quaedam aquatica; et ideo reptile cum utroque commemoratur: dicitur
enim reptile quod se rapit. Hoc autem contingit multipliciter:
quoddam enim rapit se virtute costarum, ut serpentes; quoddam vi
quorumdam annulorum, ut animalia annulosa; quoddam vi oris, ut quidam
vermes, qui ore terrae affixo totum corpus post se trahunt; quoddam
vero vi pennularum quarumdam se movet, ut pisces; et universaliter
omne animal videtur reptile dici, cujus corpus non multum a terra
elevatur per instrumenta motus.
Ad quartum dicendum, quod nobilioribus animalibus debetur nobilior
locus per comparationem ad ipsa animalia. Quamvis autem aer sit
nobilior terra in natura sua, tamen terra inquantum competit
dispositionibus animalium, est nobilior aqua vel aere, quia in ea
nutrimenta animalium magis abundant, et magis competit locus iste
aequalitati complexionis.
Ad quintum dicendum, quod animalia media computantur cum illo
extremorum cum quo magis communicant: non enim invenitur aliquod animal
quod alterius naturam non magis sapiat.
Ad sextum dicendum, quod illud hominis quo ceteris animalibus
anteponitur, non est aliquid corporale, vel corporalis forma, sed
intellectus. Sed quantum ad naturam corporis sui non est inconveniens
quod magis conveniat cum quibusdam animalibus quam quaedam cum aliis
secundum materiam. Animalia enim deputantur diversis diebus, vel
uni, secundum materiam ex qua corpus producitur; diversis vero
elementis in ornatum attribuuntur secundum diversum motum, qui etiam
corporalibus organis completur.
Ad septimum dicendum, quod in via generationis, quanto aliquid est
perfectius et magis assimilatum agenti, tanto tempore posterius est,
quamvis sit prius natura: et ideo, quia homo perfectissimus animalium
est, ultimo inter animalia fieri debuit, et non immediate post corpora
caelestia, quae cum inferioribus corporibus non ordinantur secundum
viam generationis, cum in materia non communicent cum eis.
|
|