|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod Deus non consummaverit
septimo die opus suum. Perfectus enim numerus consummationi operum
divinorum convenit. Sed senarius numerum perfectus est, et non
septenarius. Ergo die sexto, et non septimo, Deus opus suum
consummare debuit.
2. Praeterea, consummatio operis attenditur secundum hoc quod aliqua
perfectio operi adjicitur. Sed nulla perfectio potest rei operatae
accrescere nisi ex actu operantis. Cum ergo Deus die septima
quieverit, ut Scriptura dicit, non videtur ista die opus suum
consummasse.
3. Praeterea, quamdiu artifex ab opere suo non cessat, opus suum
non consummat. Sed Deus nunquam ab operatione sua cessat, cum
operatio sua sit essentia sua, quae aeterna est. Ergo Deus die
septimo opus suum non consummavit.
4. Praeterea, secundum Avicennam, omne agens quod non agit per
motum, non habet actionem in effectu solum quamdiu fit, sed quamdiu in
esse perdurat; cum non tantum sit causa fieri, sed essendi. Sed
Deus est causa rei, agens non per motum, cum non requirat materiam ex
qua agat, quam oporteret esse subjectum motus. Ergo videtur quod
ipse, quamdiu mundus durat, sua actione esse mundo influat; et ita
videtur quod septima die non cessaverit ab opere; et sic idem quod
prius.
5. Praeterea, Deus non tantum rerum factor est, sed etiam
conservator. Sed non potest dici quod conservet nisi per aliquam
actionem in res. Ergo videtur quod quamdiu res in esse conservantur,
Deus in res operatur. Ergo et cetera.
6. Praeterea, dies septimus creatura quaedam est. Sed omnis
creatura est ex operatione divina, nec prius diem septimum fecit quam
esset, quia esse successivorum est in fieri. Ergo videtur quod die
septimo novam creationem fecerit; et ita non ab omni opere cessavit;
unde ut prius.
7. Praeterea, ut dicit philosophus in 17 de animalibus,
frequenter apparent novae species animalium, quae prius nunquam
apparebant; ut patet in illis quae ex putrefactione generantur. Ergo
videtur quod nec etiam ab instituendis novis speciebus Deus die septima
cessaverit; et sic idem quod prius.
8. Praeterea, quaedam sunt in quibus sola divina virtus operatur,
sicut in creatione animarum, in infusione gratiae, et miraculorum
operatione. Ergo videtur quod tunc non cessaverit ab operatione et
institutione novarum creaturarum. Ergo et cetera.
1. Contra haec est quod dicitur Genes. 2, quod consummavit Deus
die septimo opus suum.
2. Praeterea, in perfectione operis cujuslibet diei spiritus sanctus
significatur, cum dicitur: vidit Deus quod esset bonum; ut dicit
Augustinus in 1 super Genes. Sed septenarius numerus spiritui
sancto attribuitur, qui septiformis in munere dicitur. Ergo
convenienter consummatio operum septimae diei adscribitur.
Respondeo dicendum, quod, sicut Magister dicit in littera, in hoc
discordat nostra translatio ab alia quam Augustinus exponit. In
nostra enim translatione consummatio operum adscribitur diei septimae,
in alia vero diei sextae. Utraque autem veritatem habere potest, sive
intelligatur septimus dies sequi alios sex successione temporis, ut
alii sancti volunt; sive ponantur septem dies unus dies, ut
Augustinus vult, septempliciter rebus praesentatus, scilicet cognitio
angelica. Loquendo enim secundum Augustinum, distinguenda est rei
duplex perfectio. Una enim est perfectio totalitatis, quam res habet
ex hoc quod ex omnibus partibus suis essentialibus integrata est; et
talis perfectio mundi, sextae diei competit: quia post sex primos dies
nulla creatura mundo addita est, quae non aliquo modo in operibus sex
dierum esset, ut patebit. Alia vero perfectio rei est quam habet ex
ratione finis, quae est ultima perfectio: et talis perfectio mundi
debetur septimae diei, in qua Deus ab omnibus operibus requievit in se
sicut in fine. Sed sequendo alios sanctos, distinguenda est iterum
duplex perfectio. Una est perfectio prima, quam scilicet res habet
secundum esse suum; et haec perfectio mundi completa est sexta die:
quia nulla pars mundi postmodum addita est quae in primis sex diebus non
praecesserit aliquo modo. Alia est perfectio secunda, quae est
operatio rei, ut dicitur 2 de anima: et talis perfectio mundi fuit in
septima die: quia ex tunc cessante operatione qua Deus naturam
instituit, incepit operatio propagationis in toto universo, secundum
quod ex naturis jam conditis res aliae producuntur; quam operationem in
rebus omnibus Deus usque nunc facit. Joan. 5, 17: pater meus
usque modo operatur, et ego operor.
Ad primum ergo dicendum, quod senarius numerus ratione partium
perfectus dicitur, quia ex omnibus partibus ejus aliquoties aggregatis
consurgit; et ideo perfectio senarii congruit illi perfectioni mundi
quae consistit in totalitate partium quantum ad esse primum; et sicut
partes aliquotae senarii ordinatim et continue sibi succedunt sine
alterius numeri interpositione, scilicet unum, duo, tria: ita etiam
in productione partium universi, ordo servatus est, ut post
productionem primae partis statim narraretur productio secundae partis,
et sic deinceps usque ad sextam.
Ad secundum dicendum, quod consummatio operum intelligitur secundum
aliquid perfectionis ipsis rebus collatum quod est ipsa operatio, per
quam natura propagatur. Haec autem operatio est a Deo, et a virtute
creaturae: et ideo Deus dicitur consummasse opus cujus virtute natura
mota in operationem exit. Nec tamen aliquid novum in natura
efficitur; quia operatio consequitur ex virtute naturae, prius rebus
collata. Consummatio autem, quae est ex parte finis, non est
secundum aliquid additum in re.
Ad tertium dicendum, quod Deus non dicitur cessare ab operatione nisi
ex parte effectus consequentis: ipse enim non agit aliqua operatione
media, vel intrinseca vel extrinseca, quae non sit sua essentia: quia
suum velle est suum facere, et suum velle est suum esse. Nec tamen ab
aeterna operatione sequitur effectus nisi secundum determinationem
voluntatis, ut prius dictum est: unde dicitur incipere operari vel ab
operatione cessare ex parte effectus.
Ad quartum dicendum, quod sicut influentia solis per irradiationem est
semper, quamdiu aer illuminatur, ut possit dici semper sol facit lumen
in aere; ita divina bonitas semper esse rebus influit; non aliud et
aliud, sed unum et idem. Nec tamen res dicuntur semper fieri vel
creari vel institui apud nos; sed tunc cum primo esse acceperint: et
ideo dicitur, quod cessat creare vel facere mundum.
Ad quintum dicendum, quod conservatio rerum in esse, nihil aliud est
quam influentia esse rei, secundum quod dictum est, scilicet quod
Deus, quamdiu res est, causat et efficit esse rei: nec tamen talis
conservatio repugnat praedictae cessationi; quia esse rei consequitur
principia essentialia, sicut operatio virtutem.
Ad sextum dicendum, quod dies ille septimus praecesserat, secundum
similitudinem ad minus, in primis sex diebus: et praeterea esse diei
causatur a principiis naturalibus, prius naturae collatis, quia motus
est causa temporis. Vel est idem dies cum praecedentibus, secundum
Augustinum.
Ad septimum dicendum, quod illae novae species producuntur ex virtute
caelesti; quae tenet locum virtutis formativae, in animalibus ex
putrefactione generatis: et ideo istae species fuerunt productae in
operibus sex dierum in suis principiis, scilicet materia, et in
rationibus seminalibus, sicut etiam alia quae per operationem naturae
producuntur.
Ad octavum dicendum, quod nihil facit Deus in creatura quod aliquo
modo in primis diebus non praecesserit: sed diversimode. Quaedam enim
fuerunt in operibus sex dierum ut in principiis activis et
materialibus, et secundum similitudinem speciei, ut ea quae generantur
ex sibi similibus in natura: quaedam vero sicut in principiis activis
et materialibus, sed non secundum similitudinem speciei, sicut quaedam
animalia ex putrefactione generata: quaedam vero sicut ex principiis
disponentibus et non activis, et secundum similitudinem speciei, sicut
anima rationalis: quaedam vero ut in potentia obedientiae tantum,
sicut ea quae per miraculum fiunt.
|
|