|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dicatur
Deus die septima requievisse. Opposita enim nata sunt fieri circa
idem. Sed quies opponitur motui. Ergo cum Deus non moveatur,
Jac. 1, 17, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio, videtur quod nec possit dici quiescere.
2. Si dicatur quod quies dicitur de Deo non secundum quod opponitur
motui, sed secundum quod opponitur labori; contra. Secundum
philosophum in 7 et 10 Ethicor., operatio cui non adjungitur
motus, est secundum se delectabilis, et nullo modo laboriosa: quia
labor in operatione causatur ex motu innaturali. Sed operatio Dei est
omnino sine motu, quia immobilis manens dat cuncta moveri, ut dicit
Boetius. Ergo nullus labor sibi accidit in hoc quod res creavit:
ergo nec quies quae opponitur labori, sibi convenit.
3. Si dicatur quod Deus dicitur requievisse inquantum facit nos in
se requiescere; sicut dicitur cognoscere aliquid, quando facit nos
illud cognoscere, ut Genes. 22, 12, dicit Abrahae: nunc
cognovi quod timeas Deum: contra. Requies septimae diei condividitur
contra operationem sex dierum. Sed in sex diebus dicitur Deus fecisse
quia ipsemet fecit, non quia fecit nos facere. Ergo et in septima die
ipsemet requievit, non solum fecit nos requiescere.
4. Si dicatur, quod Deus quievisse dicitur sicut voluntas quiescit
in fine; contra. Sicut quies corporis opponitur motui ejus, ita
quies voluntatis opponitur motui ejus, ut utrumque per similitudinem de
voluntate dicatur. Sed motus voluntatis non potest esse nisi secundum
quod procedit de his quae sunt ad finem in finem ipsum. Cum igitur
talis motus Deo non conveniat, qui ex rebus aliis nec in sui
cognitionem, nec in sui amorem venit, videtur quod nec quies
voluntatis sibi convenire possit.
5. Praeterea, ea quae sunt aeterna non convenienter connumerantur
inter ea quae ex tempore inceperunt. Sed quies voluntatis divinae in
suo fine est aeterna. Ergo inconvenienter dies quietis divinae
connumeratur diebus creationis rerum, quae ex tempore inceperunt.
6. Praeterea, finis divinae voluntatis non est aliud a Deo. Si
igitur intelligitur requievisse propter voluntatem quiescentem in fine,
videtur inconvenienter dici in die septima requievisse, cum dies
septima creatura sit.
7. Si dicatur, quod non requievit in die septima sicut in objecto
quietis, sed sicut in tempore quietis; contra. Illud quod est
aeternum, non est in tempore, sed supra tempus. Sed quies divinae
voluntatis est aeterna. Igitur non est in septima die sicut in
tempore.
8. Praeterea, sicut quies Dei qua in se quiescit, non habet
finem, ita non habet principium. Sed sicut vesperum est finis diei,
ita mane est principium ejus. Ergo dies septima, si dicto modo
accipiatur quies, non debet habere mane, sicut nec habet vespere.
Ergo cum assignetur sibi mane, non potest dici Deum die septima modo
praedicto quievisse.
1. Sed contra, Deuter. 32, 4, Dei perfecta sunt opera. Sed
omnis artifex perfecto opere suo quiescit. Ergo Deo post naturae
institutionem, quae fuit in sex diebus, quies die septima convenit.
2. Praeterea, homo bene dispositus dicitur ex operibus suis in Deo
requiescere, quia opera sua ad Dei bonitatem refert. Cum ergo Deus
omnia propter bonitatem suam operetur, ut dicit Augustinus, et dictum
est in prima distinct. 2 Lib., videtur quod sibi conveniat ex his
quae fecit, in seipso requiescere.
Respondeo dicendum, quod quies, proprie loquendo, motui opponitur.
Quia vero motus causat laborem in operationibus nostris, ut dicit
philosophus inde consecutum est ut quies labori opponatur; et ex duabus
significationibus quietis transumptae sunt aliae duae: quia enim
nostris operationibus motus adjungitur, inde in usum venit ut omnis
operatio motus dicatur, quamvis improprie; et secundum hoc omnis
cessatio a quacumque operatione quies dicitur; et haec significatio
transumitur a prima. Sed quia nihil laborat nisi ex hoc quod a
perfectione propriae naturae distat, ut patet in motibus violentis;
inde est ut in illo res quiescere dicatur in quo sufficientiam invenit;
et secundum hunc modum voluntas quiescit in ultimo fine: et haec
significatio quietis transumitur a secunda. Constat ergo quod Deo non
potest quies attribui quantum ad primam vel secundam significationem,
sed quantum ad tertiam vel quartam potest. Sed quantum ad tertiam
sciendum, ut ex praecedenti articulo patet, quod Deus ab operatione
cessare non dicitur quasi ipsa operatio qua operatur, deficiat, cum
sua operatio sit essentia ejus; sed ratione effectus hoc dicitur, quia
operatione aeterna facit ut aliquis effectus temporaliter sit. Nec sic
tamen ex parte effectus operatio ejus cessare dicitur die septima,
quasi nihil in rebus fecerit postea, vel saltem in die septima: quia
si operatio ejus in creatura vel ad momentum cessaret, creatura esse
desineret, ut dicit Augustinus. Sed sic dicitur ab opere cessasse
die septima, quia a die septima deinceps novam creaturam non fecit quae
non aliquo modo in operibus sex dierum praecesserit, ut supra dictum
est. Sed quantum ad quartum notandum, quod quies voluntatis divinae
in fine, potest accipi dupliciter. Vel absolute, secundum quod in
seipso sufficientiam invenit; et sic quies aeterna est. Alio modo
potest intelligi per relationem ad creaturam, secundum quod creatura
Deo placet: non tamen ita ut ea indigeat, quasi in ea sufficientiam
suae beatitudinis inveniens; sed eam ad seipsum ordinans, in seipso
sufficientiam invenit: et sic quiescere dicitur Deus proprie a rebus
conditis: quod non potest intelligi nisi rebus jam conditis, quod est
post senarium diem: et ita quies Dei, secundum duas ultimas
acceptiones, convenienter septimo diei ascribitur.
Primum ergo et secundum concedimus: quia Deo non attribuitur quies
opposita motui vel labori.
Tertium similiter concedimus: quia non solum illo modo dicitur Deus
quievisse septima die; sed ut dictum est, aliis modis.
Ad quartum dicendum, quod motus voluntatis divinae metaphorice
dicitur, non ex hoc quod voluntas ejus finem consequatur per aliqua
media, sed quia ea quae ab ipso sunt, in seipsum ordinat.
Ad quintum dicendum, quod quamvis Deus ab aeterno in seipso
quieverit, non tamen quievit a creaturis conditis in seipso; sed solum
quievit sic, quando jam creaturae fuerant conditae.
Ad sextum dicendum, quod dies septimus nullo modo ponitur ut objectum
quietis. Sed vel secundum Augustinum Deus dicitur in septimo die
quievisse inquantum quietem propriam, qua in seipso a rebus conditis
quiescit, naturae angelicae monstravit; cujus cognitionem diem
appellat: vel, secundum alios sanctos, dies septima significat tempus
quoddam, non ita quod quies divina tempore mensuretur, sed quia simul
cum tempore est; per quem modum verba temporalia de Deo dicuntur.
Unde patet responsio ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod quamvis quies Dei principium non habeat,
tamen quies creaturae a Deo, secundum quod in eo stabilitur,
principium habet, sed non finem: quia qualitercumque creatura
mutetur, nunquam in non ens simpliciter cedit; ut dicit Augustinus.
Vel aliter dicendum, quod etiam ipsa quies qua Deus quiescit,
quodammodo principium habet, non inquantum quiescit in seipso
absolute, sed inquantum quiescit in seipso a rebus conditis, eis non
egendo: quod tamen finem non habet, quia eis nunquam egebit: et ideo
dies septima habet mane, sed non vespere.
|
|