|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod diem septimum Deus prae
aliis sanctificare non debuit. Operatio enim nobilior est otio, ut
dicitur 10 Ethic.: unde non in otio, sed in operatione felicitas
consistit. Sed sex diebus Deus operatus est, septima vero die ab
opere cessavit. Ergo sextam diem potius quam septimam sanctificare
debuit.
2. Praeterea, sanctificatio et benedictio congrue bonitati
respondet. Sed bonum est communicativum sui, ut dicit Dionysius.
Cum ergo Deus in sex diebus bonitatem suam communicaverit, res in
esse producendo, videtur quod eisdem sex diebus magis quam septimae
sanctificatio competat.
3. Praeterea, ut dicit Rabbi Moyses observatio sabbati in lege
fuit instituta, ut in fide populi firmiter permaneret novitas mundi,
ex qua facillima probatio sumitur ad ostendendum Deum esse, et
omnipotentiam ejus, et alia hujusmodi. Sed secundum apostolum Rom.
1, per ea quae facta sunt, in invisibilia Dei devenimus. Ergo
potius sex dies in quibus creaturae factae sunt, sanctificari
deberent, quam dies septima.
4. Praeterea, ei cui nihil decrescit in operando aliquid exterius,
non est acceptior quies quam operatio. Sed Deo nihil decrescit in
faciendo creaturas: quia faciendo non laborat, o ut dictum est, neque
virtus ejus exhauritur, quin semper in infinita possit; nec
intellectus ejus distrahitur, quin semper in sui contemplatione
perfecte maneat. Ergo non debuit magis sanctificare diem quietis quam
dies in quibus operatus est.
5. Praeterea, magis indicat divinam potentiam operatio qua Deus
operatur instituendo naturam, quam illa qua operatur in natura operante
ad naturae propagationem. Sed in primis sex diebus Deus operatus
est, naturam instituendo nullo mediante; in septima vero die et
deinceps operatus est, naturam conservando et movendo in motibus
naturae, et principiis. Ergo senarius dierum magis manifestat divinam
potentiam quam dies septimus, et ita magis sanctificari debuit.
1. Sed contra, sanctificatio et benedictio bonitati debetur. Sed
bonum, secundum philosophum in 3 Metaph., dicitur ex ratione
finis. Cum igitur perfectio rerum quae est ex ordine ad finem debeatur
diei septimo, ille dies prae aliis sanctificari et benedici debuit.
2. Praeterea, vita contemplativa activae praefertur. Unde Luc.
10, 43: optimam partem elegit sibi Maria, per quam vita
contemplativa signatur. Sed senarius dierum attribuitur actioni, qua
Deus res produxit; septimus autem quieti divinae contemplationis, qua
seipso Deus perfruitur. Ergo sanctificatio et benedictio praecipue
diei septimae debetur.
Respondeo dicendum, quod septimae diei duo attribuuntur; scilicet
consummatio operum et quies opificis. Quantum vero ad primum, debetur
diei septimae benedictio: quia secundum Gregorium benedictio Dei
significat collationem donorum ejus et multiplicationem eorumdem.
Multiplicatio autem creaturarum praesupponit duplicem perfectionem
rerum; unam scilicet qua universum perfectum est, ex omnibus suis
partibus essentialibus constans; unde philosophus in 4 Meteor.
dicit, quod perfectum est unumquodque quando potest facere alterum
quale ipsum est; et aliam, qua scilicet universum perfectum est ex
ordine ad finem: quia multiplicatio creaturarum per generationem est ad
hoc ut divinum esse quantum possunt participent, ut in 2 de Generat.
dicitur. Omnis etiam creaturae operatio naturalis ad finem ordinata
est; et ideo benedictio diei septimae debetur, in qua post
perfectionem primam universi, quae sexto die completa est, etiam in
ordine ad finem universum perfectum est. Sed quantum ad secundum,
quod est quies opificis, debetur diei septimae sanctificatio. In
sacra enim Scriptura sanctificatio interdum dicitur ex hoc quod aliquid
ad cultum Dei dedicatur: sic enim dicitur tabernaculum sanctificari,
et vasa ejus et ministri; et ita etiam dies septimus sanctificatus
est, idest ad cultum Dei dedicatus est; ut sicut scilicet Deus, qui
res condidit, non in ipsis rebus conditis quasi in fine quievit, sed a
rebus conditis in seipso in quo beatitudo sua consistit: cum non sit
beatus ex hoc quod res fecerit sed quod factis non eget, in seipso
sufficientiam habens: ita etiam et nos non in operibus ejus aut in
operibus nostris discamus quiescere sicut in fine; sed ab operibus in
ipso Deo in quo beatitudo nostra consistit: propter hoc enim
institutum est ut homo sex diebus laborans in operibus propriis,
septimo die quiesceret, ejus cultui vacans. Haec autem quies in Deo
Christianis non ad tempus, sed perpetuo indicitur, quibus indicitur
sine intermissione orare, 1 Thessal. 5. Et ideo illa temporalis
observatio in lege nova cessavit.
Ad primum ergo dicendum, quod felicitas Dei non consistit in
operatione qua creaturas condidit, sed in operatione qua seipso
perfruitur, creaturis non egens; et haec operatio ad quietem septimae
diei pertinet.
Ad secundum dicendum, quod quamvis bonitas Dei manifestetur in hoc
quod esse communicavit rebus per creationem, tamen perfectio bonitatis
ostenditur in hoc quod rebus conditis Deus non eget, sed in seipso
sufficientiam habet.
Ad tertium dicendum, quod creaturae sunt sicut via, per quam
devenitur in cognitionem creatoris. Perfectio autem non consistit in
via, sed in termino viae. Unde non debet sanctificari dies in quo
creaturae sunt conditae, sed dies in quo sicut in fine quiescit.
Ad quartum dicendum, quod quamvis per operationem qua res in esse
producit, nihil Deo decrescat; tamen hoc potius apud eum est quod
aliis non eget, in seipso quiescens, quam quod alia facit; et ideo
dies quietis magis benedicitur quam dies productionis creaturae.
Ad quintum dicendum, quod Deus eadem virtute qua esse rebus tribuit,
eas in esse proprio conservat. Unde non magis ostendit divinam
potentiam productio creaturarum quam earum conservatio.
|
|