|
Jumenta et reptilia et bestias. Quid sit reptile, dictum est, qu.
2, art. 2. Jumenta vero dicuntur quae adjutorium homini
conferunt, praecipue vehendo ipsum ut equi vel asini et hujusmodi.
Bestiae dicuntur propter crudelitatem, quasi vastiae, ut leones et
ursi: et hujusmodi creata non fuerunt nisi potentialiter et
materialiter, ut intelligatur tam de potentia activa, quam de
materiali. Quia non potuit simul ab homine dici quod a Deo simul
potuit fieri. Videtur hoc nihil esse, quia licet non potuerit simul
pronuntiare, potuit tamen dicere, ea quae successive narrabat, simul
esse facta. Sed dicendum quod dicitur non potuisse dicere, non quia
non simpliciter non potuit dicere simul esse facta, sed quia non potuit
haec dicere secundum convenientiam disciplinae, ut faciliter quod
dicebatur a rudibus caperetur, ut faciunt geometrae in descriptionibus
figurarum lineam post lineam protrahentes, quae tamen simul figuram
constituunt. Alia translatio habet: consummavit Deus die sexto.
Utraque translatio veritatem continet, si, ut praedictum est,
completio distinguatur.
|
|