|
Determinato de natura pure spirituali, idest angelica, et de natura
pure corporali, hic tertio multipliciter prosequitur de natura
composita ex spirituali et corporali, scilicet de homine. Dividitur
ergo pars ista in partes duas: in prima determinat de homine quantum ad
primam sui institutionem; in secunda quantum ad ejus casum, 21
dist., ibi: videns ergo Diabolus hominem per obedientiae humilitatem
posse ascendere unde ipse per superbiam corruerat, invidit ei. Prima
in duas: in prima determinat conditionis humanae principium; in
secunda ostendit hominis conditi statum, 19 dist., ibi: solent
plura quaeri de primi hominis statu. Prima in duas: in prima ostendit
formationem hominis, secundum quod exit a sua causa et in similitudinem
ejus, ut ostendatur quodammodo esse actio univoca; in secunda
determinat institutionem hominis, secundum quod ex suis partibus
constat, 17 dist., ibi: hic de origine animae plura quaeri
solent. Prima in tres: in prima ostendit hominem ad imaginem et
similitudinem Dei institutum; in secunda ponit horum expositionem,
ibi: imago autem et similitudo in hoc loco vel increata intelligitur
(...) vel creata; in tertia ostendit, secundum quam partem
hominis, esse ad imaginem sibi conveniat, ibi: factus est homo
secundum animam ad imaginem et similitudinem (...) totius
Trinitatis. Secunda pars dividitur in tres: in prima ponit suam
expositionem; in secunda excludit alias quorumdam expositiones, ibi:
filius vero proprie imago patris dicitur; in tertia supplet quoddam ad
suam expositionem, quod in aliis expositionibus tangebatur, scilicet
in quo imago et similitudo differant, ibi: verumtamen haec distinctio
licet reprobabilis penitus non videatur (...) congruentius in ipso
homine imago et similitudo Dei quaerenda est. Factus est ergo homo
secundum animam ad imaginem et similitudinem Dei. Hic ostendit,
secundum quam partem in homine sit imago assignanda: et primo ostendit
quod secundum animam; secundo ostendit quod hujusmodi indicium etiam in
corpore ostenditur, ibi: sed in corpore quamdam habet proprietatem
quae hoc indicat. Circa primum duo facit: primo ponit hominem esse ad
imaginem Trinitatis, non solum patris vel filii, ut alii dicebant,
et hoc secundum animam; secundo ostendit quomodo differenter imago
secundum animam homini et filio Dei conveniat, ibi: quocirca homo et
imago et ad imaginem dicitur; filius autem imago, non ad imaginem.
Hic quatuor quaeruntur: 1 utrum in aliqua creatura imago Dei
inveniri possit; 2 in quibus inveniatur; 3 utrum in illis in quibus
invenitur aequaliter inveniatur; 4 de differentia imaginis et
similitudinis.
|
|