|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla creatura possit
dici ad imaginem Dei esse. Cujuscumque enim est aliqua imago creata,
ei contingit aliquam imaginem ponere. Sed Deo non contingit aliquam
imaginem ponere. Isai. 40, 18: cui similem fecistis Deum aut
quam imaginem ponetis ei? Ergo et cetera.
2. Praeterea, proprietates unius non inveniuntur in alio. Sed
imago indicat proprietatem filii, ut in primo dictum est, qui
increatus est. Ergo nulli creaturae convenit.
3. Praeterea, in imagine importatur convenientia quaedam cum aliquo
uno; unde dicit Hilarius, imaginem esse speciem non differentem ejus
rei ad quam imaginatur. Sed quaecumque conveniunt in aliquo uno,
habent aliquid prius et simplicius se, sive sit convenientia
analogiae, sive univocationis: est enim ens prius substantia et
accidente, sicut animal prius homine et equo. Deo autem nihil est
prius et simplicius. Ergo non potest esse ejus imago in creatura.
4. Praeterea, de ratione imaginis est aequalitas: dicit enim
Hilarius, imaginem esse rei ad rem coaequandam. Sed nulla aequalitas
potest esse creaturae ad Deum. Ergo nec imago ejus esse potest.
5. Item, infinite distantium non potest esse indiscretio et unio.
Sed imago, ut dicit Hilarius, est similitudo indiscreta et unita.
Ergo creatura non potest esse ad imaginem Dei, a quo in infinitum
distat.
1. Contra est quod habetur Genesis 1, 26: faciamus hominem ad
imaginem et similitudinem nostram.
2. Praeterea ad perfectionem operis exigitur ut perducatur in
similitudinem agentis. Sed Dei perfecta sunt opera: Deuter. 32,
4. Ergo oportet esse aliquod operum ejus in quo ipsius imago
repraesentetur.
Respondeo dicendum, quod, imago proprie dicitur quod ad alterius
imitationem est: nec tamen quaelibet imitatio rationem imaginis
perficit; ut si hoc sit album et illud album, non ex hoc dicitur ejus
imago: sed ad rationem imaginis exigitur imitatio in aliquo quod
speciem exprimat et essentiam: propter quod ab Hilario dicitur species
indifferens. Et inde est quod in corporalibus secundum imitationem
figurae potissimum imago attenditur, quia figura est quasi certum
signum ostendens unitatem et differentiam speciei. Haec autem imitatio
potest esse dupliciter: aut simul quantum ad speciem et signum
speciei, et sic imago hominis est in filio suo, qui ipsum in humana
specie et figura imitatur, et haec est perfecta imago: aut quantum ad
signum tantum, et non quantum ad veritatem speciei, sicut imago
hominis est statua lapidea; et haec est imperfecta imago. Et primo
modo filius est imago patris, sicut in natura communicans; secundo
autem modo imago Dei est in creaturis; et ideo creatura potest esse
imago Dei, licet non perfecta.
Ad primum ergo dicendum, quod propheta loquitur contra idolatras, qui
Deum in corporalibus figuris imaginari nitebantur; et ideo non est ad
propositum.
Ad secundum dicendum, quod imago secundum perfectam rationem indicat
proprietatem filii; et sic creaturae non convenit, sed secundum
imperfectam significationem, ut sic nomen imaginis a filio in creaturas
descendat, sicut a patre nomen paternitatis, ad Eph. 3.
Ad tertium dicendum, quod convenientia potest esse dupliciter: aut
duorum participantium aliquod unum: et talis convenientia non potest
esse creatoris et creaturae, ut objectum est aut secundum quod unum per
se est simpliciter, et alterum participat de similitudine ejus quantum
potest; ut si poneremus calorem esse sine materia, et ignem convenire
cum eo, ex hoc quod aliquid caloris participaret: et talis
convenientia esse potest creaturae ad Deum: quia Deus dicitur ens hoc
modo quod est ipsum suum esse; creatura vero non est ipsum suum esse,
sed dicitur ens, quasi esse participans; et hoc sufficit ad rationem
imaginis.
Ad quartum dicendum, quod ad rationem imaginis non exigitur aequalitas
aequiparantiae, cum magni hominis in parva pictura imago exprimatur;
sed exigitur aequalitas proportionis, ut scilicet eadem sit proportio
partium ad invicem in imagine quae est in imaginato: et talis
aequalitas invenitur in anima respectu Dei: quia sicut ex patre
filius, et ex utroque spiritus sanctus, ita ex mente notitia, et ex
utraque amor procedit.
Ad quintum dicendum, quod ubi est perfecta imaginis ratio, ibi est
perfecta indiscretio et unitas, ut patet in filio ad patrem: creatura
autem, quantum ad hoc quod Deum imitatur, non discernitur ab eo, sed
quodammodo sibi unitur unitate convenientiae, quamvis semper remaneat
major differentia: et sic non ex toto tollitur ratio imaginis, sed
solum imaginis perfectae.
|
|