|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non tantum in
rationalibus creaturis imago Dei inveniatur. Ad rationem enim
imaginis, qualis in creaturis esse potest, non exigitur perfecta
similitudo, ut dictum est, sed sufficit imperfecta imitatio. Sed
quaelibet creatura ex hoc esse habet quod divinam perfectionem
imitatur. Ergo quaelibet creatura dici debet ad imaginem Dei.
2. Praeterea, dicit Boetius in Lib. de Consol. philosophiae de
Deo loquens: mundum mente gerens, similique in imagine formans. Sed
quaelibet creatura in esse prodiit ex hoc quod in mente divina per suam
ideam gestabatur. Ergo quaelibet creatura potest dici facta ad
imaginem Dei.
3. Praeterea, ubi est expressior similitudo, ibi magis salvatur
ratio imaginis. Sed perfectio divinae bonitatis expressius
repraesentatur in toto universo quam in aliqua parte ejus. Ergo totum
universum magis debet dici ad imaginem Dei quam aliqua creatura
rationalis.
4. Praeterea, Dionysius ostendit similitudinem divinae bonitatis
maxime apparere in radio solari. Sed expressio similitudinis causat
imaginem. Ergo radius solaris debet dici esse ad imaginem Dei.
5. Praeterea, illud quod maxime exprimit proprietatem alicujus,
maxime videtur ad ipsum convenientiam habere. Sed in fine Caelest.
hierarchiae dicit Dionysius, quod in igne maxime ostenduntur divinae
proprietates. Ergo ignis maxime debet dici ad imaginem Dei.
1. Sed contra, ex hoc anima dicitur imago Dei quia ejus capax est,
ut Augustinus dicit. Sed sola creatura rationalis est capax Dei.
Ergo ipsa sola est ad imaginem Dei.
2. Praeterea, quanto aliqua creatura est perfectior, tanto est Deo
similior. Sed inter alias creaturas rationalis natura altissimum
gradum tenet. In ipsa ergo praecipue imago Dei invenitur.
Respondeo dicendum, quod, ut dictum est, illa imitatio rationem
imaginis constituit quae est in aliquo ad speciem pertinente. Ex primo
autem et communi nihil sortitur speciem, sed ex ultimo et proprio,
sicut est differentia constitutiva. Consideratis autem divinae
bonitatis processibus in creaturis, quibus naturae creatae
constituuntur in similitudinem naturae increatae, ultima invenitur
intellectualis dignitatis participatio, et quae omnes alias
praesupponat: et ideo intellectualis natura attingit ad imitationem
divinam, in qua quodammodo consistit species naturae ejus; et inde est
quod in eadem operatione ponimus ultimam felicitatem intellectualis
creaturae, in qua est felicitas Dei, scilicet in contemplatione
intellectiva; et ideo sola intellectualis creatura rationabiliter ad
imaginem Dei dicitur esse.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis quaelibet creatura aliquid
participet de ratione similitudinis divinae, non tamen potest dici ejus
imago ratione praedicta.
Ad secundum dicendum, quod similitudo operis potest dici ad operantem
dupliciter; aut quantum ad id quod habet in natura sua, sicut homo
generat hominem; aut quantum ad id quod habet in intellectu suo, sicut
artificiatum ab artifice in similitudinem artis suae procedit. Utroque
modo procedit creatura a Deo in similitudinem ejus. Primo modo, quia
ab ente sunt entia, et a vivo viventia. Secundo modo, quia procedunt
a rationibus idealibus. Cum ergo unaquaeque res pertingat ad perfectam
imitationem ejus quod est in intellectu divino, quia talis est qualem
eam esse disposuit; ideo quantum ad hunc modum similitudinis quaelibet
creatura potest dici imago ideae in mente divina existentis; unde dicit
Boetius quod formae quae sunt in materia, possunt dici imagines, eo
quod ab his formis venerunt quae sine materia sunt: sed quantum ad
alium modum sola intellectualis natura pertingit ad ultimum gradum
imitationis, ut dictum est, et ideo ipsa sola dicitur imago Dei.
Ad tertium dicendum, quod similitudo divinae bonitatis, quantum ad
nobilissimas participationes ipsius, non resultat in universo nisi
ratione nobilissimarum partium ejus, quae sunt intellectuales naturae:
nec per se de toto potest dici, et primo, quod non convenit sibi
ratione omnium partium, ut in 6 Physic. dicitur frequenter: et ideo
universum non potest dici imago Dei, sed intellectualis natura.
Ad quartum dicendum, quod similitudo radii solaris ad divinam
bonitatem tota attenditur quantum ad causalitatem, et non quantum ad
dignitatem naturae, quae rationem imaginis perficit.
Ad quintum dicendum, quod proprietates divinae ostenduntur in
creaturis dupliciter: vel secundum similitudinem analogiae, sicut
vita, sapientia, et hujusmodi, quae analogice Deo et creaturis
conveniunt; et sic divinae proprietates praecipue ostenduntur in
rationali natura; vel secundum similitudinem proportionis, secundum
quod spirituales proprietates corporalibus metaphorice designantur; et
hoc modo in igne ostenduntur proprietates divinae, ut in 1 Lib.,
dist. 33, dictum est. Sed haec similitudo non facit rationem
imaginis; unde Dionysius vocat eam dissimilem similitudinem.
|
|