|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod imago non magis in
Angelis quam in hominibus inveniatur. Ea enim quae sequuntur
naturam, aequaliter inveniuntur in omnibus habentibus naturam illam,
ut risibile in hominibus. Sed esse ad imaginem Dei, consequitur
intellectualem naturam. Ergo in omnibus habentibus intellectum est
aequaliter.
2. Praeterea, secundum Augustinum, eo ipso est anima imago Dei
quod capax ejus esse potest. Sed non magis capax Dei est Angelus
quam homo, cum in fruitione divinitatis homines Angelis aequentur.
Ergo esse ad imaginem non magis Angelis quam hominibus convenit.
3. Praeterea, ut dicit Augustinus, inter mentem nostram et Deum
nihil est medium. Sed quod magis imitatur Deum, cadit medium inter
ipsum et id quod minus imitatur ipsum. Ergo Angelus non magis est ad
imaginem Dei quam mens humana.
4. Praeterea, ad Hebr. 2 dicit Glossa, quod natura mentis
humanae quam Christus assumpsit, nihil post Deum est melius. Sed
Christus assumpsit mentem ejusdem naturae cum nostris mentibus. Cum
ergo unumquodque tanto sit melius quanto expressiori imagine Deum
imitatur; videtur quod esse ad imaginem non magis Angelis quam
hominibus conveniat.
5. Praeterea, de beata virgine dicit Hieronymus quod exaltata est
super choros Angelorum ad caelestia regna. Sed hoc non posset esse,
si ipsa esset minus ad imaginem Dei quam Angeli. Ergo cum ipsa vere
et pure naturam humanam habeat, videtur quod imago non plus in Angelis
quam in hominibus inveniatur.
1. Sed contra est quod dicit Gregorius quod Angelus dicitur
signaculum similitudinis, quia in eo divinae imaginis similitudo magis
insinuatur expressa. Sed secundum hoc aliquid dicitur esse magis ad
imaginem, secundum quod expressius imago Dei in ipso relucet. Ergo
Angeli sunt magis ad imaginem Dei quam homo.
2. Similiter etiam videtur quod sit vir magis quam mulier per id quod
1 Corinth. 11, quidam gradus inter virum et mulierem
constituitur, dum dicitur vir imago Dei, et mulier imago viri: et
ita non in omnibus habentibus imaginem imago aequaliter invenitur.
Respondeo dicendum, quod de imagine possumus loqui dupliciter: aut
quantum ad id in quo proprie consistit imaginis ratio; aut quantum ad
id quod secundario assignatur similitudo imaginis: proprie enim et
principaliter imago intellectualem naturam consequitur; unde oportet
quod ubi intellectualis natura perfectius invenitur, etiam ibi sit
imago expressior: et sic cum natura intellectualis multo sit dignior in
Angelis quam in homine, eo quod propter obumbrationem intellectualis
luminis homo rationalis dicitur, cum ratio sit quidam intellectus
obumbratus; oportet quod in Angelis sit expressior Dei imago quam in
anima, et in Angelis superioribus quam in inferioribus, et in viro
quam in muliere: quamvis illa diversitas sit minor quam prima, quia
non sequitur diversitatem naturae secundum speciem. Assignatur etiam
imago Dei in homine, sed non ita proprie, quantum ad aliquas
proprietates consequentes, sicut quod homo dominatur inferioribus
creaturis (sicut etiam Deus in toto universo), et est quodammodo
finis earum: et hoc innuitur Gen. 1, 26, ubi post id quod dictum
est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,
subjungitur: ut praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et
bestiis universaeque terrae, omnique reptili quod movetur in terra.
Et similiter sicut Deus est totus in qualibet parte universi, ita
anima in qualibet parte corporis; et secundum hoc et hujusmodi alia
nihil prohibet hominem magis ad imaginem Dei esse quam Angelum. Sed
hoc est secundum quid, et non simpliciter: quia judicium similitudinis
vel diversitatis quod sumitur ab essentialibus rei, est multo firmius.
Ad primum ergo dicendum, quod ea quae consequuntur naturam,
aequaliter inveniuntur in omnibus habentibus naturam illam aequaliter.
Natura autem intellectualis non aequaliter invenitur in Angelis et in
hominibus; sed in Angelis multo nobilior.
Ad secundum dicendum, quod imago invenitur in homine et in Angelo
quantum ad naturalia sua, non quantum ad habitum gratiae vel gloriae.
Consideratis autem naturalibus Angeli et hominis, magis est capax
divinae cognitionis Angelus quam homo; et quod homo ad aequalitatem
Angelorum perducitur in divina fruitione, est gratiae, et non
naturae: et ideo objectio non procedit.
Ad tertium dicendum, quod inter mentem nostram et Deum nihil est
medium quasi objectum beatitudinis, sed immediate in Deum nostra mens
tendit, a quo etiam immediate per gratiam vivificatur; et tamen est
aliquid medium quantum ad gradum naturae, scilicet angelica natura, ut
patet ex Dionysio; Augustinus etiam dicit, Angelum prope Deum
factum, et materiam prope nihil. Et ideo objectio nulla est.
Ad quartum dicendum, quod natura humana quam Christus assumpsit, est
multo nobilior quam quaelibet creatura; sed hoc habet ex unione
divinitatis, et non ex principiis essentialibus; et ideo non sequitur
similis ratio de mentibus humanis non unitis. Assumpsit enim Dei
filius humanam naturam, ut Damascenus dicit, in atomo, idest in
individuo, et non in specie; et sic etiam natura mentis humanae in
Glossa praedicta accipitur.
Ad quintum dicendum, quod exaltatio beatae virginis super choros
Angelorum non fuit naturae sed gratiae; et ideo per hoc nihil
probatur.
|
|