|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter imago et
similitudo in littera distinguantur. Illud enim quod ponitur in
definitione alicujus ut genus, non distinguitur ab ipso, sicut animal
ab homine. Sed secundum Hilarium: imago est rei ad rem coaequandam
imaginata et indiscreta similitudo. Ergo imago et similitudo distingui
non debent.
2. Praeterea, secundum quorumdam opinionem homo in gratuitis creatus
non est. Sed innocentia et justitia ad gratiam pertinent. Ergo
inconvenienter similitudo, in qua homo factus est, per justitiam et
innocentiam exponitur in littera.
3. Praeterea, cognitio et amor nominant actum vel passionem. Sed
actus et passio non semper remanent in animo. Cum ergo imago semper
maneat, videtur quod inconvenienter imago secundum dilectionem vel
cognitionem assignetur.
4. Praeterea, amor ad voluntatem pertinet. Voluntas autem est pars
imaginis. Ergo inconvenienter distinguitur similitudo ab imagine per
hoc quod similitudo in amore virtutis consistit.
5. Praeterea, voluntas ad cognitionem non pertinet, et tamen pars
imaginis ab Augustino ponitur. Ergo videtur quod inconvenienter
dicatur imago ad cognitionem veritatis pertinere.
6. Praeterea, natura intellectualis ad essentiam animae pertinet.
Sed naturam intellectualem sequitur imago, ut dictum est. Ergo
videtur inconvenienter dici, quod similitudo ad essentiam pertineat,
imago vero ad alia quae sunt in anima.
Respondeo dicendum, quod in ratione imaginis includitur similitudo,
et non e converso; unde si similitudo contra imaginem distinguatur,
oportet specialiter sumi similitudinem quae deficit a ratione imaginis:
sicut proprium condividitur definitioni, non secundum nomen commune
quod de definitione praedicatur, sed secundum illam rationem
determinate acceptam qua deficit a perfectione definitionis. Cum ergo
imago importet imitationem in his quae pertinent ad speciem
demonstrandam, oportet quod similitudo accipiatur in eo quod deficit a
demonstratione specialis naturae. Hoc autem contingit dupliciter: aut
quia est prius et communius quam sit natura speciei, sicut proprietates
consequentes naturam generis: aut quia est posterius his quae speciem
demonstrant, ut accidentia consequentia principia individui. Si ergo
accipiatur defectus primo modo, sic est ultima distinctio quae in
littera assignatur: secundum hoc enim dicitur similitudo secundum
convenientiam in illis quae consequuntur essentiam, inquantum est
essentia, et non inquantum est intellectualis, ut incorruptibile et
indivisibile et hujusmodi; imago autem attenditur secundum ea quae
proprie intellectualem naturam consequuntur. Si autem attendatur
defectus ex hoc quod est posterius, hoc est dupliciter: quia aut hoc
est secundum ordinem potentiae naturalis ad potentiam: et sic primum
demonstrans naturam intellectualem est potentia cognoscitiva et actus
ejus, et posterius erit voluntas et actus ejus, quae consequitur
apprehensionem cognoscitivae virtutis; et sic erit secunda distinctio,
quia imago pertinebit ad cognitionem veritatis, quae est primum
demonstrans naturam intellectualem, similitudo autem ad amorem
virtutis: aut secundum ordinem potentiae ad habitum; et sic erit prima
distinctio, secundum quod imago pertinet ad potentias, scilicet
memoriam, intelligentiam, et voluntatem; similitudo vero ad habitus
consequentes, scilicet innocentiam, et justitiam.
Ad primum ergo dicendum, quod similitudo communiter sumpta, non
dividitur contra imaginem; sed similitudo deficiens a ratione
imaginis, sicut proprium contra definitionem.
Ad secundum dicendum, quod etiam si ponatur homo non creatus in
habitibus gratuitis, constat tamen eum esse creatum in habitibus
naturalibus integris et perfectis: et quantum ad hoc similitudo
attenderetur.
Ad tertium dicendum, quod potentiae innotescunt per actus et
passiones: et ideo per cognitionem et amorem debet intelligi potentia
cognoscitiva et amativa, quae est voluntas.
Ad quartum dicendum, quod ratio illa non valet, quia procedit ex
diversis distinctionibus: nec est inconveniens ut secundum unam
distinctionem aliquid pertineat ad imaginem, et secundum aliam
pertineat ad similitudinem: quia in una comparatione potest aliquid
accipi ut prius aliquo, quod in alia accipitur ut posterius respectu
alterius: secundum quem modum possunt comparari potentiae intellectivae
naturae ad habitus, quibus inveniuntur priores, vel una ad alteram,
et sic est una prior altera. Et ita sicut aliquid est prius et
posterius in aliqua comparatione diversimode acceptum: ita etiam potest
ad imaginem et similitudinem pertinere ratione praedicta.
Et similiter dicendum est ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod intellectualitas, quamvis pertineat ad
essentiam naturae intellectualis, non tamen est de ratione essentiae
inquantum essentia: et ideo non pertinet ad similitudinem, quae
assignatur secundum communes differentias entis, scilicet simplex et
compositum, corruptibile et incorruptibile, et hujusmodi.
|
|