|
Ostenso quod homo prodiit a Deo in similitudinem ejus, sicut a causa
quodammodo univoca, hic determinat productionem hominis in se,
secundum quod ex suis partibus constat; et dividitur haec pars in
duas: in prima determinat productionem viri; in secunda productionem
feminae, 18 dist. ibi: in eodem quoque Paradiso mulierem formavit
Deus de substantia viri. Prima in duas: in prima determinat
constitutionem hominis; in secunda determinat locum qui sibi constituto
in esse assignatus est, sicut etiam in naturalibus rei generatae
debetur aliquis locus, ibi: hominem autem ita formatum tulit Deus,
ut Scriptura docet, et posuit in Paradiso voluptatis. Prima in
duas: in prima determinat productionem hominis ex parte animae; in
secunda ex parte corporis, ibi: solet quaeri, utrum Deus hominem
repente in virili aetate fecerit. Circa primum tria facit: primo
determinat animae productionem a Deo; secundo excludit circa hoc
quorumdam errores; unum ex parte creantis, ibi: non ergo carnaliter
putemus Deum corporis manibus formasse corpus; alterum ex parte
creati, ibi: putaverunt enim quidam haeretici, Deum de sua
substantia animam creasse. Tertio determinat quamdam dubitationem,
ibi: sed utrum in corpore an extra corpus, etiam inter doctores
scrupulosa quaestio est. Hominem autem ita formatum tulit Deus, ut
Scriptura docet, et posuit in Paradiso voluptatis. Hic determinat
locum qui homini creato est assignatus, scilicet Paradisum, et
dividitur in duas partes: in prima describit Paradisum; in secunda
ligna Paradisi, ibi: in hoc autem Paradiso erant ligna diversi
generis. Hic duo quaeruntur. Primo de creatione ejus ex parte
animae. Secundo de formatione ejus ex parte corporis. Circa primum
quaeruntur tria: 1 utrum anima humana sit de essentia divina; 2 si
non, utrum sit de aliqua materia creata; 3 utrum anima extra corpus
creata sit.
|
|