|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima ex aliqua materia
constituta sit. Omne enim quod est hoc aliquid in natura, est
compositum ex materia, ut in 2 de anima patet. Sed anima rationalis
est hujusmodi: quia est per se sine corpore existens, ab alia anima
ejusdem speciei numero distincta. Ergo et cetera.
2. Praeterea, in quocumque inveniuntur proprietates materiae,
oportet materiam inveniri, cum proprietates rei a re non separentur.
Sed in anima inveniuntur quaedam proprietates materiae, ut subjici,
recipere, pati, et hujusmodi. Ergo videtur quod sit ex materia
composita.
3. Praeterea, secundum philosophum in 2 Metaph., necesse est
imaginari materiam in re mota. Sed animae mutabilitas ostenditur ex
hoc quod vitiis et fallaciis deformis redditur; formatur autem
virtutibus veritatisque doctrina, secundum Augustinum. Ergo in anima
est materia.
4. Praeterea, secundum philosophum, in 8 Metaph., nullius
agentis actio terminatur nisi ad compositum. Sed actio creantis Dei
terminatur ad animam, quam in esse producit. Ergo est ex materia et
forma composita.
5. Praeterea, nihil vivit seipso nisi Deus. Sed anima non tantum
vivificat corpus, sed etiam vivit. Ergo seipsa non vivit, sed aliquo
sui. Sed omne illud in quo est principium vitae et recipiens vitam,
est ex materia et forma compositum. Ergo et cetera.
6. Praeterea, in omni creato differt quod operatur et quo operatur:
quia solum primo agenti convenit per essentiam agere; aliis autem per
participationem alicujus quod ad essentiam additur. Sed anima habet
operationes proprias, et sic illis operationibus ipsa est operans.
Ergo non est quo operatur: et sic non videtur esse forma simplex, sed
materiam habens: quia forma est principium quo operatio producitur.
1. Sed contra, quanto aliquid est propinquius uni primo et
simplici, tanto magis est unum et simplex, ut in Libr. de causis
dicitur. Sed inter formas naturales anima Deo est propinquior. Ergo
cum aliae formae sint simplices, multo fortius anima.
2. Praeterea, formae substantialis non est forma substantialis,
sicut nec qualitatis qualitas. Sed omne quod habet materiam, habet
etiam substantialem formam dantem esse materiae. Cum ergo anima sit
forma substantialis, videtur quod ex materia composita non sit.
3. Praeterea, Augustinus, deducendo per singula, ostendit animam
ex materia non esse factam. Non enim potest facta fuisse ex materia
spirituali rationali. Quia si natura rationalis ex qua fit, beata
fuisset, non in pejus immutata esset, quia materia, cum formatur a
Deo, in melius formatur. Si vero misera fuit, oportet quod
praecesserit culpa; quod est contra apostolum, Roman. 9, 12:
cum nondum aliquid boni egissent aut mali et cetera. Si autem nec
beata nec misera, tunc usum rationis nondum habebat, sicut in pueritia
contingit, et sic otiosa erat. Similiter nec ex materia spirituali
irrationali: quia hoc esset propinquum opinioni quae ponit animarum de
corpore in corpus transitum; et sic pejus adhuc, quia illa positio non
dicit animam bestiae in hominem transire, sed e converso. Similiter
nec ex materia corporali: non enim ex eodem facta est anima ex quo
facta est caro. Et praeterea, cum anima aliquid intelligit, ab
omnibus corporalibus se retrahit: quod non contingeret, si de natura
corporis esset. Sed ex omnibus praedictis sic potest argui. Omne
quod habet materiam, secundum Augustinum, dicitur ex materia factum,
quamvis materia tempore non praecesserit. Si ergo anima non potest
dici facta ex materia, ut probatum est, anima materiam non habet.
Respondeo dicendum, quod mihi non videtur in anima vel in aliqua
spirituali substantia aliquo modo esse materiam; sed ipsas esse
simplices formas et naturas; quamvis quidam aliter dicant. Et praeter
alias rationes quibus hoc de Angelis impossibile videtur, ut supra,
distinct. 4, dictum est, etiam quadam speciali ratione materia a
ratione animae secluditur: cum enim anima sit forma corporis, oportet
quod vel secundum totam essentiam suam sit corporis forma; vel secundum
partem essentiae suae. Si secundum essentiam suam totam, impossibile
est quod pars essentiae sit materia: quia id quod in se est potentia
pura, non potest esse forma vel actus alicujus: omnis autem potentia
in genere substantiae est potentia pura, quia est immediatum subjectum
substantialis formae et generationis, ut in 1 de generatione dicitur.
Si autem secundum partem substantiae suae est forma corporis, per quam
est in actu, et non secundum alteram quae est materia ejus; sequuntur
duo inconvenientia. Unum est quod unus actus numero est forma
diversarum materiarum, scilicet materiae corporalis, et materiae
spiritualis, ex qua essentia animae constituitur. Aliud est quod in
potentiis non unius generis est unus actus perficiens; corporalis enim
materia et spiritualis non possunt esse unius rationis. Et praeterea
illud quod est tantum actus corporis viventis, animam vocamus. Ex
simili ratione Avicenna ostendit in sua metaphysica, intelligentias
esse simplices. Nec tamen negamus animam rationalem quemdam modum
compositionis habere, scilicet ex esse et quod est, ut supra, dist.
3 de Angelis, et in 1, dist. 8, de ipsa anima expositum est,
qui tamen compositionis modus in aliis formis non invenitur, quia non
possunt esse subsistentes quasi in esse suo, sed sunt per esse
compositi: et in hoc anima deficit a simplicitate divina. Hoc etiam,
in 1, dist. 8, plenius expositum est.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc aliquid in natura potest dici ex
duobus. Aut ex eo quod habet esse subsistens in natura; et sic anima
rationalis est hoc aliquid. Sed ex hoc non sequitur quod ex materia
componatur: hoc enim subsistenti accidit, scilicet ex materia
componi. Alio modo potest dici hoc aliquid per hoc quod aliquid quod
est pars essentiae suae, individuatur: et sic anima non est hoc
aliquid principium enim individuationis animarum est ex parte corporis;
et tamen etiam post separationem corporis remanent individuatae et
distinctae, ut in 1 Lib. dictum est, dist. 8: et sic accipit
philosophus hoc aliquid in 2 de anima; unde ibi expresse negat animam
esse hoc aliquid.
Ad secundum dicendum, quod pati et recipere, et omnia hujusmodi,
dicuntur de anima et de rebus materialibus aequivoce, ut patet ex
philosopho in 3 de anima, et ex Commentatore ibidem: unde non
oportet quod materia in anima inveniatur; sed sufficit quod sit ibi
aliqua potentialitas. Qualis autem illa sit, supra, 3 dist., de
Angelis, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod non requiritur materia ejusdem rationis ad
omnes motus: quia ad motum localem non requiritur materia quae sit in
potentia ad esse, sed solum quae est in potentia ad ubi. Similiter
etiam ad variationem quae est de vitio ad virtutem, vel e converso,
non requiritur materia quae sit in potentia ad esse, quasi pars
essentiae ipsius mobilis; sed requiritur materia tantum quae sit in
potentia ad virtutem, et haec est ipsa substantia animae.
Ad quartum dicendum, quod philosophus loquitur de agente naturali,
quod ex materia operatur, ut rationes suae ostendunt, quae ex hoc
principio procedunt quod in omni factione oportet esse tria, scilicet
ex quo fit, et id in quod factio terminatur, et ipsum faciens: et ex
hoc concludit quod fieri non est formarum nisi per accidens. Ista
autem principia non concedimus in actione divina per quam animam creat;
et ideo non oportet animam, vel aliam substantiam spiritualem a Deo
creatam ex materia compositam esse: quia etiam secundum Avicennam,
agens divinum non agit per motum ut materiam exigat. Commentator etiam
dicit in 11 Metaphys., quod actio aequivoce dicitur de actione qua
Deus agit, et de actione naturali.
Ad quintum dicendum, quod, secundum philosophum in 2 de anima,
vivere nihil aliud est quam esse viventium: unde sicut anima rationalis
est nec est, illud quo est: ita etiam vivit, nec est illud quo
vivit. Sed sicut illud quo est formaliter, non est aliqua forma quae
sit pars essentiae ejus, sed ipsum suum esse; ita id quo vivit
formaliter, non est aliqua forma quae sit pars essentiae ejus, sed
ipsum suum vivere. Sed id quo est et quo vivit effective, est ipse
Deus, qui omnibus esse et vitam influit: in rebus quidem compositis
mediante forma, quae est pars essentiae earum; in substantiis autem
simplicibus per totam essentiam earum. Deus autem non est nec vivit ab
aliquo efficiente principio; sed ipse etiam est suum vivere et suum
esse: et in utroque horum deficit anima a perfectione divinae vitae.
Ad sextum dicendum, quod illud quo operatur anima, dupliciter
acceptum differt ab ipsa. Operatur enim anima aliquo influente sibi
esse, vivere et operari, scilicet Deo, qui operatur omnia in
omnibus; quae constat ab anima differre. Operatur etiam naturali sua
potentia, quae est principium suae operationis, scilicet sensu vel
intellectu: quae non est essentia ejus, sed virtus ab essentia
fluens. Neutro autem modo Deus operatur alio a se, quia a seipso
operari habet, et ipse est sua virtus. Non autem dicitur anima
operari aliquo quod non sit ipsa sed pars essentiae suae, sicut corpora
naturalia operantur forma quae est pars essentiae eorum, licet mediante
aliqua virtute quasi instrumento, sicut ignis mediante calore.
|
|