|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod animae fuerint creatae
extra corpora. Genes. 2, 2, dicitur, quod die septimo requievit
Deus ab omni opere quod patrarat, idest cessavit aliquod opus novum
facere. Sed novum opus est quod nec in se unquam fuit, nec in materia
praecessit. Cum ergo anima immaterialis sit, et non possit dici quod
secundum materiam praecesserit in operibus sex dierum, videtur quod
ipsa in se praecesserit: alias Deus novum opus faceret in animae
creatione. Ergo videtur quod animae extra corpora creatae fuerunt,
cum corpora singularium ab initio non fuerint.
2. Si dicas, quod quamvis anima non praecesserit in materia in
operibus sex dierum, praecessit tamen quantum ad rationem seminalem;
contra. Si ratio seminalis animae praecesserit, oportet quod in
aliqua creatura praecesserit, vel corporali, vel spirituali. Sed
illud in quo est ratio seminalis alicujus rei, est effectivum ejus:
unde philosophus in 2 Physic. ponit semen in genere causae
efficientis. Ergo vel Angelus esset factor animae, ut philosophi
quidam posuerunt, quod falsum est; vel aliqua creatura corporalis,
quod est magis falsum. Ergo et primum est impossibile.
3. Praeterea, opus creationis praecedit distinctionem et ornatum.
Sed anima educitur in esse per creationem. Ergo non incipit esse post
opera sex dierum, in quibus res distinctae et ornatae sunt; et sic
idem quod prius.
4. Praeterea, omne illud quod non dependet ab altero secundum suum
esse, potest incipere non incipiente illo. Sed anima rationalis non
dependet ex corpore secundum suum esse, cum destructo corpore
remaneat. Ergo non videtur inconveniens ponere animas extra corpus
creatas.
5. Praeterea, anima et Angelus conveniunt in natura intellectuali.
Cum ergo naturae intellectualis conditio sit immaterialitas, videtur
quod sicut Angeli ex sua creatione habent quod corpori non uniuntur,
similiter animae rationales in sua creatione corpori unitae non sint.
6. Praeterea, magis pertinet ad perfectionem universi natura
spiritualis quam corporalis. Si ergo animae rationales quotidie de
novo creentur, videtur quod a principio universum perfectum non
fuerit, et quod quotidie ejus perfectioni adjiciatur: cujus contrarium
habetur Genes. 2, 1: igitur perfecti sunt caeli et terra, et
omnis ornatus eorum.
1. Sed contra, proprius actus est in propria potentia. Sed anima
rationalis est proprius actus corporis. Ergo videtur quod non sit nisi
in corpore.
2. Praeterea, terminus motus nunquam praecedit motum, praecipue in
generatione. Sed anima est terminus generationis humanae, sicut
quaelibet alia substantialis forma rei generatae. Ergo ante
generationem corporis anima esse non potuit.
Respondeo dicendum, quod quorumdam antiquorum opinio fuit animas esse
extra corpora a principio creatas: cujus erroris occasio fuit quod
animam corpori uniri posuerunt quasi accidentaliter, sicut nautam
navi, vel sicut hominem indumento, ut de Platone Gregorius Nyssenus
narrat: unde dicebat, hominem esse animam corpore indutam: et ideo
etiam, secundum Pythagoricos, de corpore in corpus transibat. Hoc
autem Aristoteles reprobat, ostendens animam, cum det esse
substantiale et specificum in tali corpore, habere essentialem
habitudinem ad corpus, intantum quod anima quae dat esse uni corpori,
aliud perficere non possit. Similiter Avicenna istum errorem reprobat
satis efficaci ratione, supposita animae immaterialitate. Impossibile
est enim diversitatem in numero sub eadem specie causari nisi ex
diversitate materiae: quia ad diversitatem formalium principiorum
sequitur diversitas specierum. Si ergo anima, ut dictum est, non
habeat materiam ex qua sit, non possunt plures animae unius speciei
esse diversae numero, nisi per diversitatem materiae in qua sunt.
Unde si ante corpus creatae fuissent, oportuisset eas vel esse
diversas in specie, et sic omnes homines specie differre ex diversitate
formarum: aut quod esset una tantum numero, et sic rediret error
tactus in praecedenti articulo. Augustinus tamen dicit, 7 super
Genes., animam primi hominis creatam esse ante formationem corporis;
quod tamen non asserit.
Ad primum ergo dicendum, quod pro tanto Deus dicitur ab opere septima
die cessasse, quia nihil postea fecit quod non aliquo modo in primis
operibus praecesserit vel secundum materiam et rationem seminalem,
sicut corpora quae de novo generantur; vel secundum similitudinem,
sicut animae quae de novo creantur. Sciendum autem, quod similitudo
animae praecessit etiam in opere creationis aliquo modo, cum omnia
simul creata legantur, ut Eccli. 18 dicitur: sed haec similitudo
fuit in natura communi, in qua anima et Angelus conveniunt, scilicet
in intellectuali. Praecessit etiam in operibus sex dierum hujus animae
quae nunc creatur, similitudo in specie; quia inter alia sex dierum
opera etiam homo creatus est, rationali anima perfectus secundum alios
sanctos; quamvis secundum Augustinum, fuerit in illis sex diebus
factus homo quantum ad materiam et rationem seminalem ratione corporis;
ratione vero animae, ipsa primi hominis anima fuerit in se facta.
Et per hoc patet responsio ad secundum: quia concedimus quod ratio
seminalis animae, ejus creationem in nulla creatura praecedat.
Ad tertium dicendum, quod quaedam creatio est quae non praesupponit
materiam nec ex qua nec in qua illud quod creatur fiat; et talis est
creatio quae distinctionem et ornatum praecessit. Sed creatio animae
quamvis non sit ex materia, tamen praeexigit materiam in qua creatur.
Et quia illa materia non potest disponi ut efficiatur propria, nisi
per actionem naturae, ideo talis creatio sequitur distinctionem et
ornatum, secundum quae principia activa in natura constituta sunt, ut
prius dictum est.
Ad quartum dicendum, quod sicut Avicenna dicit, anima quamvis non
dependeat a corpore quantum ad suum esse vel quantum ad suum finem,
dependet tamen quodammodo quantum ad suum principium. Cujus ratio
est, quia cum universalia non habeant aliquod esse nisi in anima,
oportet quod quidquid in esse naturae producitur, producatur secundum
hoc quod individuatur. Cum ergo anima esse individuatum non possit
habere nisi secundum quod conjungitur corpori ut forma ejus, ut
probatum est, oportet quod non incipiat esse nisi in corpore; sed
tamen in corpore acquiritur sibi esse absolutum, non depressum vel
obligatum ad corpus: et ideo etiam post destructionem corporis manet
secundum suum esse individuata et distincta ab alia anima.
Ad quintum dicendum, quod anima et Angelus in hoc conveniunt quod
utrumque est substantia subsistens, esse absolutum habens, et quod
materiam partem sui non habent; ex quibus consequitur intellectualitas
in utroque: in hoc tamen differunt quod cum natura angelica sit
sublimior et Deo propinquior, acquiritur sibi esse altius, in cujus
participationem nullo modo corpus adduci potest, ac per hoc nec
Angelus potest forma corporis esse; sed animae acquiritur esse
inferius et minus nobile, in quo corpus sibi unitur, ut unum sit
animae esse et corporis, quod est esse conjuncti: et ideo est forma
corporis, et individuatio sua est ex unione ejus ad corpus: et de hoc
etiam in 1 Lib., dist. 8, habitum est.
Ad sextum dicendum, quod essentialis universi perfectio consistit in
speciebus; accidentalis vero in individuis. Cum ergo multiplicatio
animarum non sit secundum diversam speciem, sed secundum numerum
tantum, relinquitur quod per hoc quod multae animae quotidie creantur,
nihil ad essentialem universi perfectionem adjungitur, sed ad
accidentalem tantum: et hoc non est inconveniens.
|
|