|
Hic Magister incipit determinare de creaturis in speciali quantum ad
considerationem theologi pertinet; et dividitur in tres partes: in
prima determinat de creatura pure spirituali; in secunda de creatura
pure corporali, 12 dist., ibi: hae de angelicae naturae conditione
dicta sufficiant; in tertia de creatura ex utraque composita, 16
dist.: his excursis, quae supra de creatione hominis praemisimus,
effectui mancipare, atque ordine explanare nunc suscipimus. Prima in
tres: in prima determinat de Angelorum creatione; in secunda de
separatione per aversionem et conversionem, 5 dist., ibi: post
haec, consideratio adducit inquirere, quales effecti sint, dum
dividerentur aversione et conversione; in tertia determinat de bonorum
dignitate, 9 dist., ibi: post praedicta superest cognoscere de
ordinibus Angelorum quid Scriptura tradat. Prima in duas: in prima
determinat de creatione Angelorum, quantum ad illud quod adjacet eis
quasi mensura; in secunda determinat de conditione ipsorum creatorum,
3 dist., ibi: ecce ostensum est ubi Angeli fuerint mox ut creati
sunt. Prima dividitur in duas: in prima ostendit quando creati sunt
Angeli; in secunda ubi creati sunt, ibi: jam ostensum est quando
creata fuerit angelica natura. In prima dicit de quo est intentio; in
secunda prosequitur quaestionem, ibi: quaedam auctoritates videntur
innuere quod ante omnem creaturam creati sunt Angeli. Et circa hoc
duo facit: primo movet quaestionem, ponendo rationes ad utramque
partem; secundo determinat eam, ibi: videtur utique hoc esse
tenendum. Et circa hoc tria facit: primo determinat quaestionem;
secundo determinationem confirmat, ibi: quod autem simul creata fuerit
corporalis spiritualisque creatura, Augustinus (...) aperte
ostendit; tertio objecta in contrarium solvit, ibi: Hieronymus super
epistolam ad Titum aliud videtur sentire. Jam ostensum est quando
creata fuerit angelica natura. Hic determinat ubi creati sunt
Angeli: et primo ostendit quod in caelo Empyreo; secundo epilogat ea
quae dixerat, ibi: simul ergo visibilium rerum materia et invisibilium
natura condita est; tertio objectum in contrarium solvit, ibi: hic
quaeri solet, si in caelo Empyreo fuerunt Angeli statim ubi facti
sunt. Hic est duplex quaestio. Prima de aevo, quod durationem
Angeli mensurat. Secunda de caelo Empyreo, qui locus Angelorum
dicitur. Circa primum tria quaeruntur: 1 utrum aevum ab aeternitate
vel tempore differat; 2 utrum sit unum tantum aevum; 3 utrum aevum
mensurans durationem Angeli ante tempus inceperit.
|
|