|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod aevum sit idem quod
aeternitas. Sicut enim dicitur in libro de causis, intelligentia
parificatur aeternitati. Non autem nisi sicut mensuratum mensurae.
Cum ergo mensura angelicae durationis ponatur aevum; videtur quod sit
idem aeternitati.
2. Praeterea, sicut se habent mensurata, ita et mensurae. Sed
Angelus non est causa temporalium rerum. Ergo nec mensura durationis
ejus causa erit temporis, sed tantum mensura durationis creationis,
quae est aeternitas. Sed aevum est causa temporis, sicut dicit
Boetius de Consolat.: qui tempus ab aevo ire jubes. Ergo aevum est
aeternitas.
3. Praeterea, sicut se habent mobilia ad invicem in successione,
ita se habent immobilia ad invicem in immobilitate. Sed omnium
mobilium est una mensura successiva, scilicet tempus. Ergo et omnium
immobilium est mensura una, scilicet aeternitas.
4. Sed contra, videtur quod aevum sit idem quod tempus. Quia,
secundum Augustinum, Deus movet spiritualem creaturam per tempus.
Sed talis creaturae mensura ponitur aevum. Ergo aevum et tempus idem
sunt.
5. Praeterea, omnis mensura durationis creaturae est divisibilis.
Sed partes durationis non sunt simul. Ergo cum aevum sit mensura
durationis creaturae, videtur quod in eo sit successio. Sed haec est
ratio temporis. Ergo videtur quod tempus et aevum sint idem.
6. Praeterea, nullum creatum est actu infinitum. Sed Angelus in
infinitum durabit, quia nunquam corrumpetur. Ergo sua duratio non est
tota simul; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, omne illud cujus duratio est tota simul, non differt
in eo esse et fuisse. Sed illud quod fuit, non potest intelligi non
fuisse. Ergo non potest intelligi Angelum non esse, nec Deus potest
hoc facere: quod est falsum. Ergo duratio Angeli non est tota
simul.
Respondeo dicendum, quod aevum ponitur mensura media inter tempus et
aeternitatem. De distinctione autem temporis ab aevo est triplex
opinio. Quidam enim dicunt, quod idem est nunc aevi et temporis
secundum essentiam, sed differunt secundum rationem: quia nunc
temporis mensurat ipsum mobile inquantum est in motu; eo quod sicut se
habet tempus ad motum, ita se habet nunc temporis ad mobile, ut
dicitur in 4 Phys.: sed nunc aevi mensurat substantiam ipsius primi
mobilis prout in se consideratur: et sic tempus et aevum differunt
tantum ratione: tamen aevo mensuratur non tantum substantia caeli sed
etiam Angeli. Sed hoc non potest stare: quia duratio respicit esse
in actu; non est autem idem actus nec unius rationis esse caeli quod
mensuratur aevo, et moveri ipsius quod mensuratur tempore: et ideo
secundum rem tempus et aevum differunt, cum diversorum generum sint
diversae mensurae, ut ex 10 Metaph. patet. Ideo alii hoc
concedentes, dixerunt, quod aevum est mensura rei permanentis
creatae, sed tempus est mensura rei motae; et tamen in aevo est prius
et posterius sicut in tempore, sed differunt, quia in tempore est
prius et posterius cum innovatione, in aevo autem est sine innovatione
et inveteratione. Hoc autem nihil videtur dictu: quia ubicumque est
prius et posterius, oportet intelligere partem priorem et posteriorem,
et in nulla duratione partes priores et posteriores sunt simul; unde
oportet quod quando est prius non sit posterius; et ideo oportet
posterius de novo advenire, cum prius non fuerit. Exemplum etiam quod
ponunt, falsum supponit: dicunt enim, quod sicut invenitur fluxus
alicujus ab alio continuus cum innovatione, eo quod semper aliud et
aliud est quod fluit, sicut in exitu rivi a fonte; ita etiam invenitur
fluxus continuus sine innovatione, sicut exitus radii a sole, qui
semper est idem. Sed hoc non est verum: quia in exitu radii a sole
non attenditur prius et posterius per se: quia illuminatio non est
motus et non est in tempore nisi per posterius, eo quod omne quod
illuminatur, reducitur in quemdam motum sicut in causam, in quo est
innovatio situs; sicut in motum corporis illuminantis, quod illuminat
dum super terram movetur. Esse autem Angeli non reducitur in
innovationem alicujus motus sicut in causam, nec in se innovatur, quia
nihil fit quod prius non esset. Ergo impossibile est quod aliquo modo
sit ibi prius et posterius. Et ideo dicendum, quod tempus est mensura
habens prius et posterius, aevum autem non habens; oportet enim
rationem mensurae ex mensurato accipere. Esse autem Angeli, quod
aevo mensuratur, est indivisibile variatione carens, et ideo aevum
prius et posterius non habet; sed motus qui tempore mensuratur,
successione quadam perficitur; et ideo in tempore invenitur prius et
posterius. Differt autem aevum ab aeternitate, sicut et esse Angeli
ab esse divino, in duobus. Primo, quia esse divinum est per se
stans, quia est id quod est; in Angelo autem est aliud esse et aliud
quod est. Secundo, quia esse Angeli est ab alio, et non esse
divinum; unde patet quod sicut esse Angeli est quaedam participatio
divini esse, ita etiam aevum est quaedam participatio aeternitatis; et
propter hoc doctores parum loquuntur de differentia aevi et
aeternitatis; unde Dionysius indifferenter utroque utitur.
Et per hoc patet responsio ad primum: quia aeternitas ibi sumitur pro
aeternitate participata, quae est aevum; et Deus dicitur esse supra
aeternitatem, sicut supra ens, et supra omne quod nominatur.
Et similiter dicendum est ad secundum, quod aevum sumitur ibi pro
aeternitate. Si tamen sumatur secundum quod differt ab aeternitate,
sic dicitur tempus ab aevo fluere non effective, sed exemplariter:
quia digniora in entibus sunt quodammodo exemplaria inferiorum,
inquantum magis accedunt ad primum exemplar; et ita aevum est exemplar
temporis, inquantum aeternitati similius est.
Ad tertium dicendum, quod motus univocatur ad minus in intentione
generis; et ideo omnibus motibus ordinatis ad invicem, potest una
mensura respondere. Sed nullum esse creatum univocatur cum esse
increato; et ideo oportet ponere duas mensuras.
Ad quartum dicendum, quod Angelus potest considerari dupliciter.
Vel quantum ad suum esse quod est sine vicissitudine, et sic
mensuratur aevo; vel quantum ad operationem, et sic etiam quantum ad
aliquam operationem aevo mensuratur, prout scilicet intuetur res in
verbo, quia sic in ejus operatione non est vicissitudo aliqua: sed
secundum aliam operationem, in qua est vicissitudo, mensuratur
tempore, secundum scilicet quod intuetur res per plures species quae
sunt apud ipsum. Hoc autem tempus est aliud a tempore quod mensurat
motum primi mobilis, eo quod ista vicissitudo non ordinatur ad illam,
nec istud tempus est continuum, sed numerus discretus vicissitudinis
non continuae: continuitas enim accidit tempori ex parte motus
numerati, et non secundum formam suam qua numerus est, ut dicit
Commentator, in 4 Physic.
Ad quintum dicendum, quod omnis divisio durationis accidit ex motu per
quem fit successio prioris et posterioris, et ideo tempus est mensura
per modum numeri. Sed aevum et aeternitas mensurant actum, in quo non
accidit renovatio per motum; et ideo sunt indivisibiles mensurae per
modum unitatis; sicut enim tempus est numerus prioris et posterioris in
motu, ita etiam et aevum est unitas permanentiae actus qui est esse vel
operatio creati, et similiter aeternitas increati.
Ad sextum dicendum, quod esse Angeli non est infinitum privative per
modum quanti, quia indivisibile est, cujus infinitum non potest esse
in actu; sed est infinitum negative, non simpliciter, sed respectu
alicujus finis qui est terminus durationis quam non habet.
Ad septimum dicendum, quod potest Deus facere Angelum non esse:
quia sicut non potuit per se incipere, ita nec durare, nisi voluntate
ejus: et similiter potest intelligi non esse, eo quod sua quidditas
non est suum esse. Nec tamen potest facere ut simul sit et non sit:
nec hoc potest intelligi; et sic non potest facere ipsum non fuisse,
quia haec possibilitas diversificatur ab illa, ut in 1 Lib.,
distinct. 43, dictum est: et ideo objectio ista non est ad
propositum.
|
|