|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod aevum non sit tantum
unum. Sicut enim tempus est numerus motus, ita et aevum videtur esse
unitas contracta vel determinata ad rem aliquam. Sed talis unitas
multiplicatur ad multiplicationem eorum quibus convenit esse unum.
Ergo non est tantum unum aevum.
2. Praeterea, corporalium et incorporalium, cum sint diversorum
generum, non est mensura una. Sed aevo mensurantur quaedam corpora,
sicut substantia caeli. Ergo videtur, cum etiam quaedam spiritualia
mensurentur aevo, quod aevum non sit unum.
3. Praeterea, omnium motuum quorum est tempus unum, est reductio in
unum motum sicut in causam. Sed Angeli non reducuntur in unum
Angelum sicut in causam. Ergo non mensurantur uno aevo.
4. Praeterea, quocumque Angelo remoto, nihilominus remanebit esse
aliorum Angelorum aevo mensuratum. Sed quaecumque ita se habent quod
remoto uno remanet alterum, non dependent ad invicem. Ergo videtur
quod aevum unius Angeli non dependet ad aevum alterius, et sic non est
omnium unum aevum.
5. Praeterea, si mensuretur per unum aevum, hoc non est nisi per
aevum quod est mensura esse primi Angeli. Sed, ut infra dicitur,
Angelus qui corruit, inter omnes major fuit. Ergo videtur quod esse
omnium bonorum Angelorum mensuretur ad aevum Daemonis, quod est
absurdum. Ergo videtur quod non sit tantum unum aevum.
1. Sed contra, medium habet naturam extremorum. Sed aevum medium
est inter aeternitatem et tempus; aeternitas autem est una, et
similiter tempus. Ergo aevum est unum.
2. Praeterea, hoc etiam videtur per hoc quod aevum est simplicius
quam tempus, et ita magis unum.
Respondeo dicendum, quod ponendo unitatem aevi, oportet eam
investigare ad similitudinem temporis: cujus causa tripliciter
assignatur. Quidam enim dicunt, quod tempus est numerus motus; unde
sicut idem est denarius quo numerantur decem canes et decem equi; ita
est etiam idem tempus quo numerantur omnes motus. Sed hoc improbat
Commentator in 4 Phys.: quia unitas numeri diversorum numeratorum
non est nisi unitas numeri mathematice accepti. Tempus autem non est
quid mathematicum, sed naturale. Praeterea omnia mathematica
multiplicantur secundum esse quod habent in rebus, sicut non est eadem
linea in cupro et ligno secundum esse; unde sequeretur quod tempus
secundum esse numeraretur, et multiplicaretur ad numerum motuum; et
ita sequeretur quod essent plura tempora simpliciter, sed unum tantum
imaginarie. Alii dixerunt, quod quia tempus est mensura variationis,
et omnis variatio est ex possibilitate materiae, et quia materia est
una; ideo dicunt tempus unum ab unitate materiae. Sed hoc non videtur
verum. Tempus enim non mensurat variationem in potentia, sed
variationem in actu; actus autem variationis in materia non est unus,
sed plures; sed tantum prima potentia ad variationem est una: quamvis
etiam hoc non sit per se notum; immo forte falsum, quod omnium
mobilium sit materia una. Et praeterea tempus de necessitate, cum sit
numerus, respicit aliquam multitudinem numeratam. In materia autem
prima secundum essentiam non est aliqua multitudo, sed solum secundum
esse; et secundum hoc esse non est una in pluribus; unde nec tempus
materiae secundum essentiam suam respondet, sed solum esse, secundum
quod variatur per motum; unde ex unitate materiae nullo modo potest
esse tempus unum. Et ideo dicendum cum Commentatore, in 4
Physic., quod tempus est unum ab unitate motus primi mobilis: tempus
enim comparatur ad istum motum non tantum ut mensura ad mensuratum,
sicut ad alios motus, sed sicut accidens ad subjectum, quod ponitur in
definitione ejus; ex quo habet unitatem et multitudinem. Unde primo
mensurat motum diurnum, et per illum mensurat omnes alios; sicut enim
dicitur in 10 Metaph., unumquodque mensuratur per illud quod est
primum et minimum sui generis. Et similiter dicendum est de aevo,
quod est unum ab unitate esse simplicissimi aeviternorum, quod est
primus Angelus: quia oportet unum esse simpliciorem altero, ut infra
dicetur.
Ad primum ergo dicendum, quod mensura est duplex. Quaedam
intrinseca, quae est in mensurato sicut accidens in subjecto; et haec
multiplicatur ad multiplicationem mensurati; sicut plures lineae sunt
quae mensurant longitudinem plurium corporum aequalium. Est etiam
quaedam mensura extrinseca; et hanc non est necesse multiplicari ad
multiplicationem mensuratorum, sed est in uno sicut in subjecto ad quod
multa mensurantur, sicut multi panni mensurantur ad longitudinem unius
ulnae: et hoc modo multi motus mensurantur ad numerum unius primi
motus, qui numerus est tempus; et multa permanentia ad unitatem unius
permanentis, quod est aevum.
Ad secundum dicendum, quod spiritualia et corporalia possunt in
permanentia essendi assimilari, et secundum hoc unam mensuram habere,
quamvis in aliis multum distent.
Ad tertium dicendum, quod quamvis unus Angelus non sit causa
alterius, est tamen simplicior altero: et hoc sufficit ad rationem
mensurae.
Ad quartum dicendum, quod si non esset iste primus Angelus qui modo
est, esset alius primus ad quem alii mensurarentur; sicut si non esset
hoc primum mobile, esset aliud, cujus tempus esset mensura.
Ad quintum dicendum, quod cum aevum sit participatio aeternitatis,
quanto aliquid magis est in participatione aeternitatis, per prius
mensuratur aevo; et ideo cum Angelus beatus magis sit in
participatione aeternitatis quam ille qui per peccatum corruit, non
sequitur quod Angelus beatus mensuretur ad aevum Daemonis, sed e
converso.
|
|