|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod duratio Angeli ante
mundum inceperit. Gregorius enim Nazianzenus dixit, quod Deus primo
excogitavit angelicas substantias; et excogitatio ipsius, opus ejus
est, ut dicit Damascenus. Ergo videtur quod ante alias creaturas
Angelus factus sit.
2. Praeterea, creatura corporalis non aequiparatur spirituali. Sed
ideo dicitur Deum noluisse mundum ab aeterno facere, ne mundus sibi
aequiparari videretur. Ergo videtur quod nec creaturam corporalem
simul cum spirituali facere debuerit.
3. Praeterea, nullus potest habere cognitionem alicujus rei
fiendae, nisi praeexistat aliquid ejus esse. Sed secundum
Augustinum, Angelus in verbo accepit cognitionem creaturae per verbum
fiendae, quae cognitio matutina dicitur. Ergo videtur quod Angelus
ante alias creaturas factus sit.
4. Praeterea, secundum aliquos, Angeli movent caelos. Sed motor
praecedit mobile. Ergo videtur quod Angeli praecesserunt caelos, et
alia corporea.
1. Sed contra, quandocumque fuerunt Angeli, distiterunt ab invicem
per essentiam. Sed distantia aliquorum non potest intelligi nisi loco
existente; nec locus, nisi sit corpus. Ergo Angeli ante corporalia
creati non sunt.
2. Praeterea, si Angelus ante corporalia creatus fuit, oportet
quod nunc creationis Angeli sit prius quam nunc creationis mundi. Sed
ubicumque est nunc prius et posterius, ibi est tempus. Ergo oportet
quod ante mundum fuerit tempus; quod est impossibile, ut videtur,
quia tunc esset et motus.
Respondeo dicendum, quod creatio rerum dependet ex voluntate
creatoris, qui tunc et non prius res creare voluit; quae quia nobis
nota non est, initium creationis rerum ratione investigare non
possumus, sed fide tenemus, prout nobis traditum est per eos quibus
divinam voluntatem revelatam credimus. Sciendum est ergo, quod circa
inceptionem rerum, sancti convenientes in eo quod fidei est, scilicet
quod nihil est ab aeterno praeter Deum, varia, ad minus quantum ad
verborum superficiem, dixisse inveniuntur in his quae de necessitate
fidei non sunt, in quibus licuit eis diversimode opinari, sicut et
nobis. Plures enim eorum qui Augustinum praecesserunt, ut
Hieronymus, Hilarius, Gregorius Nazianzenus, videntur posuisse
Angelos ante creaturam corporalem factos, et corporalem per
spiritualem successive distinctam. Augustinus vero ponit corporalem
simul et spiritualem creaturam factam, et corporalem simul secundum
materiam et species, non tamen secundum individua, quae successione
temporis generantur. Sequentes vero, ut Gregorius et Beda,
concordant cum Augustino in coaevitate corporalis et spiritualis
creaturae, et cum aliis in successione distinctionis corporum per
species diversas: et ideo communiter tenetur quod Angelus non est
factus ante corporalem creaturam: hoc enim probabilius videtur, tum ex
parte divinae omnipotentiae, cujus non est successive operari, tum ad
excludendum errorem, ne viderentur Angeli corporalium creatores esse.
Tamen alteri sententiae praejudicandum non est, ut in littera
dicitur: quia non est demonstratum, nec fide expressum.
Ad primum ergo dicendum, quod si diversorum dicta ad convenientiam
reducere volumus, quod tamen necessarium non est, potest dici, quod
auctoritates quae coaevitatem negare videntur, exponendae sunt secundum
ordinem dignitatis, et non durationis.
Ad secundum dicendum, quod non est simile; quia Deus praecedit
creaturam non solum dignitate, sed etiam causalitate, quam ostendit
mundi inchoatio: quia, ut Rabbi Moyses dicit, facillima via ad
ostendendum Deum esse, et ab ipso esse omnia, est ex suppositione
novitatis mundi: et ideo statutum est in lege ut septimo die festum
ducerent, in quo mundus consummatus est, ut per novitatem mundi semper
in cognitione Dei permanerent. Sed spiritualis creatura excedit
corporalem dignitate, non causalitate; quae ne credi causa ejus
posset, congrue simul utraque facta est.
Ad tertium dicendum, quod de re jam facta potest accipi cognitio ejus
ut fiendae, si consideretur in causis suis, ex quibus processit: et
sic Angeli susceperunt cognitionem rerum fiendarum in verbo, quod est
ars operativa rerum.
Ad quartum dicendum, quod motor non necessario praecedit mobile
duratione, sed dignitate, ut patet de anima et corpore.
Aliae rationes ad oppositum sunt etiam sophisticae: quia essentia
Angeli non necessario indiget loco, nec eorum definitio est secundum
ordinem vel distantiam localem, sed secundum principia essentialia.
Similiter etiam alia objectio procedit de tempore imaginato: quia
scilicet nunc imaginari ante mundum possumus, sicut etiam multas lineas
extra caelum.
|
|