|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in compositione corporis
humani sit aliqua pars de natura corporis caelestis. Eidem enim formae
debetur idem perfectibile. Sed forma corporis humani convenit in
natura intellectuali cum forma separata, quae corpus caeli movet.
Ergo videtur quod aliquid de natura caelestis corporis in compositionem
humani corporis veniat.
2. Praeterea, impossibile est contraria ad maximam aequalitatem
venire, nisi per aliquid concilientur. Sed non potest contraria
conciliare nisi quod est a contrarietate remotum, quale est inter
corpora solum corpus caeleste. Ergo oportet ad compositionem corporis
humani, in quo ad maximam aequalitatem elementa perveniunt, aliquid de
natura corporis caelestis advenire.
3. Praeterea, Avicenna dicit, quod spiritus qui per membra
diffunduntur, sunt de natura lucis. Haec autem est natura quinti
corporis: unde etiam philosophus dicit in 2 de anima, quod lucidum et
diaphanum invenitur in inferioribus corporibus secundum quod communicant
cum superiori corpore. Ergo videtur quod in corpore humano sit aliquid
de essentia corporis caelestis.
4. Praeterea, sicut dicit philosophus, oportet quod in semine sit
triplex calor: scilicet calor elementaris, scilicet igneus, et
caelestis, et vitalis, qui est animae. Sed accidentia indicant
naturam, ut in 1 de anima dicitur. Ergo videtur quod praeter naturam
elementarem sit etiam in corpore hominis natura caelestis, et natura
animae.
5. Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia in eo omnium
creaturarum naturae concurrunt. Sed corpus caeleste est maxime pars
universi. Ergo videtur quod aliquid de natura illius corporis veniat
in compositionem corporis humani.
1. Sed contra, quidquid venit in compositionem corporis humani, est
aliquo modo perfectum ab anima. Sed quidquid incipit esse sub aliqua
forma substantiali, est generabile et corruptibile; anima vero
substantialis forma est. Cum ergo natura corporis caelestis sit
incorruptibilis et ingenerabilis, videtur quod ad compositionem
corporis humani non veniat.
2. Praeterea, ut in 1 Cael. et Mun. philosophus dicit, idem
est locus naturalis totius corporis et partis ejus. Sed locus corporis
caelestis est supra elementa. Ergo nihil de natura illius corporis
potest hic esse nisi sicut in loco innaturali, et per motum violentum.
Illius autem corporis non potest esse violentus motus, cum motus ejus
circularis contrarium non habeat, ut in 1 Cael. et Mund.,
probatur; cum tamen oporteat motum violentum naturali contrarium esse.
Ergo nihil de natura corporis caelestis ad compositionem hominis
venit.
Respondeo dicendum, quod aliquid venire in compositionem alicujus
contingit dupliciter. Aut per essentiam suam per modum principii
materialis vel formalis; et sic nullo modo aliquid de natura corporis
caelestis venit in compositionem humani corporis. Quia quod plura
corpora veniant ad constitutionem unius, hoc non potest esse nisi
tribus modis: vel per simplicem aggregationem, sicut ex lapidibus fit
acervus: vel per compositionem, quae est cum ordine partium
determinato et ligamento sicut ex lignis et lapidibus fit domus: vel
per mixtionem, sicut ex elementis efficitur mixtum. Nullo autem
istorum modorum potest aliqua pars de natura caelestis corporis in
compositionem humani corporis venire: quia in primis duobus modis
oportet unamquamque partium esse distinctam secundum situm ab alia; non
autem videmus hoc in compositione humani corporis, quod sit ibi aliquid
de natura corporis caelestis, ab aliis, scilicet elementis, secundum
situm distinctum: in tertio autem modo oportet adesse alterationem
componentium, quia mixtio est miscibilium alteratorum unio, ut in 1
de Gener. dicitur; natura autem caelestis inalterabilis est. Alio
autem modo venit aliquid in compositionem alicujus per effectum virtutis
suae; et hoc modo natura corporis caelestis venit in compositionem
corporis humani, et omnium mixtorum corporum: quia nihil consequitur
formam substantialem nisi per virtutem caelestem, eo quod corpus caeli
est primum alterans, cujus virtute omnes alterationes regulantur, et
ad fines proprios perducuntur. Quidam tamen dicunt, aliquid de natura
corporis caelestis venire in compositionem humani corporis
essentialiter, quasi concilians elementa; et hoc dicunt esse lucem,
quam ponunt corpus esse. Sed haec positio falso fundamento innititur,
dum ponit lucem esse corpus, ut supra dictum est, quo remoto veritatem
haberet quodammodo: quia, ut supra dictum est, virtutes corporum
caelestium participantur ab inferioribus corporibus mediante luce. Nec
tamen adhuc esset de compositione humani corporis corpus caelestis
naturae: quia illa lux non est forma substantialis corporis humani,
sed aliquo modo est causa ejus; et de hoc supra dictum est, distinct.
13.
Ad primum ergo dicendum, quod anima quae movet corpus humanum, non
est ejusdem speciei cum natura quae movet corpus caeleste, quamvis sit
simillima sibi inter omnes formas naturales. Unde non oportet quod
aliquid de caelesti corpore sit essentialiter pars humani corporis, sed
quod humanum corpus maxime caelo similetur: quod contingit in hoc quod
est temperatissimae complexionis, et maxime recedens a contrarietate,
dum ad medium pervenit, quod neutrum est contrariorum.
Ad secundum dicendum, quod ad illam elementorum conciliationem
sufficit effectus virtutis caelestis; unde non oportet corpus caeleste
compositionem humani corporis essentialiter ingredi.
Ad tertium dicendum, quod non oportet omne quod est lucidum,
pertinere ad naturam quintae essentiae, nisi per similitudinem et
convenientiam quamdam. Unde quanto corpus fuerit nobilius, tanto
magis participat proprietates ejus; unde in igne est plus de luce quam
in aere, et sic deinceps. Non ergo intendit Avicenna dicere spiritus
esse de natura quintae essentiae, cum post ipse dicat ex quibusdam
cibis vel potibus subtiliores et clariores spiritus generari.
Ad quartum dicendum, quod in semine non est calor caelestis corporis,
qui sit in corpore caelesti sicut in subjecto: sic enim sequeretur
corpus caeleste in semine esse, sed quod virtus corporis caelestis
operatur in semine, sicut virtus motoris primi relinquitur in
instrumento.
Ad quintum dicendum, quod non omnia veniunt in compositionem humani
corporis per essentiam, sed per similitudinem et convenientiam
quamdam, ut dicit Gregorius, quod homo intelligit cum Angelis,
vivit cum arboribus et sic de aliis.
|
|