|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Paradisus de quo fit
hic mentio, locus corporalis esse non possit. Homo enim ab aliis
animalibus in re corporali non distinguitur, cum quibus vitam et sensum
communicat, sed in re spirituali, scilicet intellectu. Cum ergo ab
aliis animalibus in Paradiso dicatur distingui, quia alia animalia ibi
posita non fuerunt, videtur quod Paradisus sit locus tantum
spiritualis.
2. Praeterea, nullus locus terrenus est usque ad lunarem globum
pertingens, cum circa lunam sit ignis maxime activus, et extranei
corporis consumptivus. Sed in littera dicitur, quod pertingit
Paradisus usque ad lunarem globum. Ergo videtur quod non sit locus
terrenus, sed spiritualis.
3. Praeterea, philosophi et historiographi inveniuntur de diversis
terrae locis scripsisse. De hoc autem loco nullus unquam scripsit.
Ergo videtur probabile quod non sit locus corporalis.
4. Praeterea, Damascenus dicit, quod fons unde dicuntur egredi
flumina Paradisi, est ipse Oceanus. Sed Oceanus circuit totam
terram, et non aliquem locum determinatum. Ergo videtur quod nullus
locus determinatus in terra sit Paradisus.
5. Praeterea, quatuor flumina quae Scriptura commemorat de
Paradiso egredi, ex diversis fontibus emanant. Cum ergo Scriptura
de uno fonte qui in Paradiso est, dicat horum fluminum esse originem,
videtur quod non possit intelligi de fonte et fluminibus corporalibus,
ut nec alia quae de Paradiso dicuntur.
6. Praeterea, lignum vitae est sapientia, ut dicitur Proverb.
13. Cum igitur sapientia non sit quid corporale, videtur quod nec
haec nec alia quae de Paradiso dicuntur, corporaliter accipienda
sint.
7. Praeterea, id quod debetur homini damnato non convenit proprie
naturae institutae. Sed agricultura data est in poenam homini
damnato: Genes. 3, 19: in sudore vultus tui vesceris pane.
Ergo videtur quod non nisi mystice dictum sit, hominem in Paradiso
positum, ut operaretur illum.
8. Praeterea, ubi nullus invasor timetur, non est necessaria
custodia. Sed nullus Paradisum invadere poterat. Ergo non potest
proprie intelligi hominem in Paradiso positum ad custodiendum illum.
1. Sed contra est quod in littera determinatur, et communis
Ecclesiae traditio tenet.
Respondeo dicendum, quod Origenes posuit Paradisum non esse locum
aliquem corporalem, sed omnia quae de Paradiso dicuntur, allegorice
de Paradiso spirituali interpretanda esse: quod pro errore reprobat
Epiphanius Cypri episcopus in quadam epistola per Hieronymum
translata. Unde simpliciter concedendum est Paradisum locum quemdam
corporalem esse in determinata parte terrae situm, temperatissimum, et
amoenum, ut homo nullis perturbationibus impeditus, spiritualibus
deliciis quiete frueretur. Hunc autem locum existimant sub
aequinoctiali esse versus partem Orientalem, eo quod quidam philosophi
locum illum temperatissimum asserunt, ex quo etiam loco Nilus, unus
de quatuor fluminibus Paradisi, fluere videtur.
Ad primum ergo dicendum, quod etiam in virtute sensitiva homo alia
animalia excedit, quia etiam melioris tactus est, et magis vigent in
eo inferiores sensus, ut per eos operatio intellectus melius compleri
possit; et ideo etiam ut quietius operationi intellectuali vacaret,
locum tranquillum seorsum ab aliis animalibus accepit: non enim
probabile est illuc alia animalia pervenire potuisse ex seipsis, nisi
aut virtute divina ad tempus, ut quando adducta sunt animalia ad
Adam, ut videret quid vocaret ea, ut legitur Genes. 2 (nisi forte
hoc per interiorem revelationem factum exponatur), vel etiam
operatione Daemonis, ut patet de serpente.
Ad secundum dicendum, quod non potest intelligi Paradisus terrestris
usque ad lunarem globum se extendere secundum situm, sed secundum
quamdam similitudinem propter temperantiam et incorruptionem quae loco
illi debebatur, et habitatoribus ejus; a luna vero et supra neque
contrarietas neque corruptio est.
Ad tertium dicendum, quod locus ille, ut in littera dicitur, est
semotus etiam a nostra habitatione aliquibus impedimentis, ut adiri non
possit, vel montibus, vel aquis, vel etiam aeris intemperie in loco
intermedio; et ideo ejus notitia haberi non potuit nisi per
revelationem Scripturae.
Ad quartum dicendum, quod primum principium illorum fluminum, sicut
et ceterarum aquarum, est Oceanus: sed principium proximum est fons
ille qui in illa parte terrae surgit.
Ad quintum dicendum, quod sicut contingit in quibusdam fluminibus, ut
fontes a quibus originem habent, sub terram intrent postquam per
aliquod spatium fluxerunt, et iterum in aliis locis erumpant; ita
etiam dicit Augustinus, hoc in illis fluminibus contingere, quod
primum principium eorum est fons Paradisi, qui in aliquo loco nobis
ignoto terram subintrat, et deinde in aliis locis aqua illa erumpit,
ubi videtur illorum fluminum esse principium.
Ad sextum dicendum, quod sicut per Hierusalem significatur praesens
Ecclesia, et etiam caelestis patria, et tamen ad litteram Hierusalem
civitas quaedam fuit; ita etiam quamvis per lignum vitae sapientia
significetur, non removetur quin lignum vitae arbor quaedam ad litteram
intelligatur.
Ad septimum dicendum, quod in statu innocentiae non fuisset
agricultura laboriosa, sicut est in statu peccati; sed delectabilis,
ex consideratione divinae providentiae, et naturalis virtutis.
Ad octavum dicendum, quod homo est positus in Paradiso ad
custodiendum ipsum sibi, non contra aliquem invasorem, ne scilicet per
peccatum ipsum amitteret. Vel dicendum, quod hoc non sic
intelligendum est quasi homo debeat operari Paradisum, vel custodire:
sed ideo positus est in Paradiso, ut Deus ibi operaretur hominem, et
custodiret eum; sicut enim homo operatur terram ut faciat eam
fructiferam, sic Deus operatur hominem ut justus sit, et custodit
eum, quia sine ejus adjutorio tutus esse non potest, ut dicit
Augustinus.
|
|