|
Postquam determinavit originem hominis ex parte ipsius viri, hic
determinat de origine mulieris, et dividitur in duas partes: in prima
de origine ipsius secundum corpus; in secunda de origine ipsius
secundum animam, ibi: quemadmodum mulieris corpus de viri corpore
traductum fuit, ita putaverunt aliqui ipsius animam de viri anima
propagatam. Prima in duas: in prima ostendit modum productionis
mulieris ex parte corporis; in secunda inquirit producti corporis
principium, ibi: solet etiam quaeri, utrum de costa illa sine
adjectione rei extrinsecae facta sit mulier. Circa primum duo facit:
primo proponit modum originis; secundo assignat propositorum causas;
ubi primo ostendit quare de viro formata sit mulier, ibi: hic
attendendum est quare non creavit simul virum et mulierem; secundo
quare de tali parte, ibi: cum autem his de causis facta sit mulier de
viro, non de qualibet parte corporis viri, sed de latere ejus formata
est; tertio quare de viro dormiente, ibi: non sine causa quoque
dormienti viro potius quam vigilanti detracta est costa. Solet etiam
quaeri, utrum de illa costa sine adjectione rei extrinsecae facta sit
mulier. Hic inquirit principia producti corporis: et primo inquirit
principium materiale; secundo principium activum, ibi: illud etiam
scire oportet, quod, cum Angelorum ministerio facta sit mulieris
formatio, non est eis tamen tribuenda creationis potestas. Ubi primo
inquirit utrum corpus mulieris productum fuerit per actionem Angeli;
secundo utrum per actionem naturae, ibi: sed quaeritur, an ratio quam
Deus primis operibus concreavit, id haberet ut secundum ipsam ex viri
latere feminam fieri necesse foret; et circa hoc duo facit: primo
praemittit quaedam necessaria ad solutionis manifestationem; secundo
quaestionis solutionem prosequitur, ibi: omnium rerum causae in Deo
sunt. Quemadmodum mulieris corpus de viri corpore traductum fuit, ita
putaverunt aliqui ipsius animam de viri anima propagatam. Hic inquirit
modum originis mulieris ex parte animae: ubi excludit duas haereses,
et astruit veritatem Catholicam, ut per se patet in littera. Hic est
duplex quaestio. Prima de productione mulieris ex parte corporis.
Secunda de origine animae. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum
corpus mulieris de costa viri factum fuerit: et quia dicitur hoc non
fuisse factum active per rationes seminales, sed primordiales, 2
quaeritur de differentia harum rationum: et quia ea quae praeter
rationes seminales fiunt dicuntur in littera miraculose fieri, 3
quaeritur cujusmodi opera debeant dici miracula.
|
|