|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpus mulieris de costa
viri fieri non debuit. Distinctio enim sexus communis est homini et
aliis animalibus. Sed in aliis animalibus mas et femina simul producta
sunt, et neutrum ab altero sumptum. Ergo videtur quod nec femina
hominis de viro sumi debuit.
2. Praeterea, materia non potest transmutari de parva quantitate in
magnam nisi vel per rarefactionem, sicut ex uno pugillo aquae
generantur decem aeris, vel per alterius additionem. Unde dicit
Augustinus: quid est absurdius quam ullum esse corpus manente naturae
suae quantitate, idest sine additione, quod undique crescat, nisi
rarescat? Sed non potuit esse ut per rarefactionem una costa in
quantitatem mulieris excresceret, quia inveniretur corpus mulieris
etiam ipso aere rarius. Ergo oportebit hoc per additionem exterioris
fieri, quod oportuit multo amplius esse quam costam ipsam. Cum ergo
unumquodque denominandum sit a majori parte, videtur quod non debeat
dici ex costa viri corpus mulieris formatum.
3. Praeterea, cum in operibus divinis nihil sit superfluum, oportet
quod costa illa de perfectione corporis Adae fuerit. Sed subtracto eo
quod ad perfectionem rei pertinet, sequitur diminutio. Cum ergo omnis
diminutio in resurrectione restauretur, videtur quod costa illa in
corpore Adae resurget. Si ergo de costa illa factum est corpus
Evae, videtur quod Eva non resurget: quod est inconveniens. Non
ergo de costa viri facta est mulier.
4. Praeterea, in corpore sensibili non potest esse divisio continui
sine dolore. Sed corpus Adae propter naturae institutae integritatem
maxime sensibile fuit. Ergo cum nullus dolor in ipso praecederet
culpam, videtur quod ex ejus costa mulier formata non sit.
5. Praeterea, ut dicit Augustinus, in omnibus operibus creationis
non quid Deus facere possit quaeritur, sed quid rerum natura
patiatur. Cum ergo naturalis modus propagationis mulieris non sit de
costa viri, sed ex semine (quia his quae sunt ejusdem speciei,
debetur unus modus originis), videtur quod inconvenienter ex costa
viri mulier facta ponatur.
1. Sed contra est quod dicit Boetius: necesse est quod imperfectum
a perfecto sumat originem. Sed mulier est vir imperfectus sive
occasionatus, ut 16 de animalibus philosophus dicit. Ergo congruum
fuit ut de corpore viri corpus mulieris sumeretur.
2. Praeterea, primum principium et finis in idem reducuntur; unde
idem ponimus universitatis finem et principium. Sed mulier propter
virum facta est, quia in adjutorium viri facta legitur Genes. 2.
Ergo congruum fuit ut etiam vir mulieris esset principium: et sic idem
quod prius.
Respondeo dicendum, quod apud Catholicos dubium esse non debet quin
mulier de costa viri formata fuerit, quamvis Judaei de hoc multa
fabulentur: non enim magis rationi resistit vel divinae potentiae
mulierem ex corpore viri sumi, quam corpus viri ex limo terrae
formari, cum utrumque a naturae virtute separatum sit. Modum tamen
quo id factum est, non omnes similiter assignant. Quidam enim, ut
Magister in littera, et Hugo de sancto Victore volunt ex costa viri
sine alicujus exterioris additione, vel novae materiae creatione,
corpus mulieris formatum fuisse. Hoc autem non videtur intelligibile.
Si enim per multiplicationem materiae hoc factum dicant, oportet
multiplicationem hanc aut secundum quantitatem tantum attendi, aut
secundum essentiam materiae. Si primo modo, sic oportet ut eadem
materia numero quae fuit primo sub parvis dimensionibus, postmodum
majores dimensiones recipiat: hoc autem idem est quod rarefieri, ut ex
4 physicorum patet: et ita sequeretur corpus mulieris ex costa viri
per modum rarefactionis esse formatum, quod expresse impossibile est.
Si vero multiplicatio essentiam materiae attingat, cum nihil aliud sit
multiplicari quam aliquid fieri quod prius non erat, oportet quod
aliquid materiae sit sub forma corporis mulieris quod prius sub forma
costae non erat. Hoc autem aliter esse non potest nisi vel per
conversionem alterius corporis in corpus mulieris, cujus materia sub
forma ejus remaneat, vel per hoc quod aliquid materiae sit de novo
creatum: et ita oportet quod per additionem alicujus materiae, vel de
novo creatae, vel sub forma alterius corporis praeexistentis, ex costa
viri corpus mulieris formatum sit; et sic etiam panum multiplicatio
intelligi potest. Verius tamen videtur quod per additionem materiae
praeexistentis hoc factum fuerit, cum omnia simul fuisse creata ad
minus in materia, sancti communiter tradant.
Ad primum ergo dicendum, quod, ut dicit Philos. in VIII
Ethicorum, mas et femina in hominibus conjunguntur non solum propter
prolis generationem, sicut in aliis animalibus, sed etiam propter
communicationem operum in vita communi, ut sic sibi sufficiant ad
invicem propria opera conferentes; unde apparet diversa esse opera viri
et mulieris. Quia ergo in communicatione vitae et regimine domus, vir
caput est mulieris, ideo mas in hominibus magis habet rationem
principii respectu feminae, quam in aliis animalibus; et propter hoc
magis decuit feminam hominis ex viro sumi quam in aliis animalibus. Et
praeterea in littera assignantur duae rationes, quae per se patent.
Ad secundum dicendum, quod per additionem rei exterioris ex costa
corpus mulieris factum est; nec tamen oportet quod ex illo adjecto
corpus mulieris factum dicatur, etsi sit amplius in quantitate: quia
illud adjectum non venit in materiam mulieris nisi mediante costa:
sicut etiam menstruum materia embrionis dicitur, quamvis oporteat etiam
ex cibis conversis corpus embrionis majorem quantitatem assumere: sicut
etiam aqua in sanguinem Christi transfertur mediante vino, etiamsi
esset major quantitas aquae; dummodo virtute potentioris vini, natura
aquae absorberi possit.
Ad tertium dicendum, quod aliquid dicitur esse de perfectione alicujus
dupliciter: vel quia est necessarium ad esse individui, et sic costa
illa non erat de perfectione corporis Adae; aut quia est necessarium
ad conservationem speciei, sicut semen in 15 de animalibus dicitur
esse superfluum respectu individui, quo tamen indigetur ad speciei
conservationem: et hoc modo costa fuit de perfectione corporis Adae,
inquantum Adam erat principium humani generis. Ex quo patet quod
costa illa resurget in Eva et non in Adam, cum sit de perfectione
corporis Evae etiam quantum ad esse individui, et ita magis ad ipsam
pertineat.
Ad quartum dicendum, quod illud quod ordinatum est ad conservationem
speciei, non solum sine dolore, sed etiam cum delectatione
rescinditur; et ita non oportet quod in separatione illius costae,
dolorem senserit. Vel dicendum, ut Magister dicit, hoc divina
virtute et miraculose factum, ut dolorem vulneris non sentiret.
Ad quintum dicendum, quod institutio rerum naturalium potest
considerari dupliciter: vel quantum ad modum fiendi, vel quantum ad
proprietates consequentes res institutas. Modus quidem fiendi
naturalis esse non potuit, cum non praecesserint aliqua principia
naturalia quorum actiones et passiones sufficerent ad effectus
naturaliter producendos; et ideo oportuit per virtutem supernaturalem
prima principia in naturis constituere, ut corpus hominis formaretur ex
terra, et corpus mulieris ex costa, et sic de aliis. Sed
proprietates consequentes naturas institutas non debent miraculo
attribui, ut quod aquae miraculose super caelos consistant.
|
|