|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter dicatur
rationes seminales materiae Deus indidisse. Quod enim recipitur in
materia sensibili, est in ea per esse naturae, et non per esse
intentionis; quia materia cognoscitiva non est formarum quas recipit,
sed per eas in esse specifico perficitur. Sed ratio non nominat formam
secundum esse naturae, sed per modum intentionis. Ergo virtutes rebus
sensibilibus inditae rationes dici non debent.
2. Praeterea, semen, ut ex 2 Physic. habetur, principium
activum nominat. Potentia autem materiae non est activa, sed
passiva, cum nihil agat nisi secundum quod est in actu. Ergo ratio
seminalis materiae attributa non est.
3. Praeterea, quod est in aliquo, non producitur ab eo nisi per
modum exitus. Si ergo omnium rerum semina Deus in natura prius
posuit, videtur quod generatio rerum sit per exitum unius rei ab alia,
et sic redibit error Anaxagorae, qui posuit quodlibet esse in
quolibet, et nihil pure esse hoc vel illud, ut os vel caro; sed
unumquodque nominari ex praedominante: quod in 1 Physic.
improbatur.
4. Praeterea, ad generationem rerum naturalium non tantum sunt
necessariae virtutes activae, sed etiam passivae. Cum ergo in
seminalibus rationibus virtutes passivae non includantur, videtur quod
praeter rationes seminales etiam aliae rationes rebus inditae debeant
dici.
5. Praeterea, in natura inferiori effectus non procedunt ex suis
causis ut semper vel necessario, sed ut frequenter. Cum ergo in
littera describantur rationes seminales secundum quas necesse est
aliquid fieri, videtur quod ad minus in natura inferiori rationes
seminales positae non sint.
1. Sed contra: quia, ut dicit Gregorius, benedictio Dei dicitur
bonorum ejus collatio et eorumdem multiplicatio. Cum ergo Deus
legatur Gen. 1 sua opera benedixisse, videtur quod eis dederit
virtutes quibus fieret eorum multiplicatio. Hoc autem importat ratio
seminalis. Ergo rationes seminales a Deo rebus inditae sunt.
2. Praeterea, Deuter. 32, 4, dicitur: Dei perfecta sunt
opera. Perfectum autem unumquodque est, ut in 4 Meteor. dicitur,
quando potest alterum tale producere quale ipsum est. Ergo virtutes
quibus hoc fieri possit, rebus attributae sunt, et hae sunt rationes
seminales: ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod emanatio creaturarum a Deo est sicut exitus
artificiatorum ab artifice; unde sicut ab arte artificis effluunt
formae artificiales in materia, ita etiam ab ideis in mente divina
existentibus fluunt omnes formae et virtutes naturales. Sed quia, ut
Dionysius dicit, ea quae sunt causatorum abundanter praeinsunt
causis, formae receptae in materia non adaequant virtutem vel artem
increatam a qua procedunt; unde apud artificem remanet ex arte sua
virtus aliquid aliter operandi circa ipsa artificiata, quibus virtus
artis alligata non est: et similiter in virtute divina est ut aliquid
rebus creatis addat vel mutet vel abstrahat. In duobus autem differt
operatio Dei ab operatione artificis. Primo ex parte materiae: quia
cum artifex materiam non producat, sed ex materia data operetur,
potentiam materiae non confert ad recipiendum formas quas materiae
inducit, nec inferre in materiam potest; Deus autem, qui totius rei
auctor est, non solum formas et virtutes naturales rebus contulit, sed
etiam potentiam recipiendi illud quod ipse in materia facere vult.
Secundo ex parte formae: quia formae quas inducit artifex, non
producunt sibi similes: quia lectus putrescens non pullulat in lectum,
sed in plantam, ut ex 1 Physic. patet: formae autem naturales sibi
similes producere possunt; et ideo proprietatem seminis habent, et
seminales dici possunt. Formae autem rerum secundum quod in arte
divina existunt, primordiales esse dicuntur, eo quod ipsae sunt prima
principia simpliciter rerum producendarum: potentia autem quae rebus
indita est ad suscipiendum illud in se quod voluntas Dei disponit,
rationes obedientiales a quibusdam dicuntur, secundum quas inest
materiae ut fieri possit ex ea quod Deus vult. Ipsae autem virtutes
in materia positae, per quas naturales effectus consequuntur, rationes
seminales dicuntur. Sed quid sint secundum rem seminales rationes, a
diversis diversimode assignatur. Quidam enim dicunt, quod forma
speciei non recipitur in materia nisi mediante forma generis; adeo quod
est alia forma numero per quam ignis est ignis, et per quam ignis est
corpus. Illa ergo forma generalis incompleta ratio seminalis dicitur:
quia propter talem formam inest materiae quaedam inclinatio ad
recipiendum formas specificas. Hoc autem non videtur esse verum: quia
omnis forma quae advenit post aliquod esse substantiale, est forma
accidentalis. Si enim post esse in genere substantiae constitutum
advenit, ergo ea recedente, adhuc remanet individuum in genere
substantiae; quod est contra rationem formae substantialis, sicut
dicitur in 2 de anima. Et praeterea, cum omnis forma det aliquod
esse, et impossibile sit unam rem habere duplex esse substantiale,
oportet, si prima forma substantialis adveniens materiae det sibi esse
substantiale, quod secunda superveniens det esse accidentale: et ideo
non est alia forma qua ignis est ignis, et qua est corpus, ut
Avicenna vult. Et si Commentator dicat in 2 Metaph. genus non
esse materiam sed formam mediam inter materiam et ultimam formam: hoc
non dicitur ad significandum ordinem formarum secundum rem sed secundum
rationem: quia genus quamvis significet totum, ut Avicenna dicit,
significat tamen ut indistinctum, et ita propinque se habet ad rationem
materiae. Et praeterea sequeretur quod res signata per genus esset
pars speciei constitutae per formam superadditam, et ita de specie
praedicari non posset. Nec etiam hoc convenit secundum intentionem
Augustini: quia ex virtute formae generalis non necessario sequitur
forma specialis: unde non est talis virtus secundum quam necesse sit
fieri, sed secundum quam fieri potest. Ideo alii dicunt, quod cum
omnes formae, secundum philosophum, de potentia materiae educantur,
oportet ipsas formas praeexistere in materia incomplete, secundum
quamdam quasi inchoationem; et quia non sunt in esse suo perfectae,
non habent perfectam virtutem agendi, sed incompletam; et ideo non
possunt per se exire in actus, nisi sit agens exterius quod excitet
formam incompletam ad agendum, ut sic cooperetur agenti exteriori;
aliter enim non esset generatio mutatio naturalis, sed violenta:
quia, ut in 3 Ethic. dicitur, violentum est cujus principium est
extra, nil conferente vim passo. Has ergo virtutes incompletas in
materia praeexistentes, rationes seminales dicunt, quia sunt secundum
esse completum in materia, sicut virtus formativa in semine. Hoc
autem verum non videtur; quia quamvis formae educantur de potentia
materiae, illa tamen potentia materiae non est activa, sed passiva
tantum; sicut enim, ut Commentator dicit in 8 Physic., in motu
locali oportet esse aliud movens et motum; ita etiam in motu
alterationis; et ponit exemplum quod quando corpus naturaliter
sanatur, cor est sanans, et alia membra sanata; et ideo sicut in
corporibus simplicibus non dicimus quod sint mota ex se secundum locum,
quia ignis non potest dividi in movens et motum; ita etiam non potest
esse alteratum ex se, quasi aliqua potentia existens in materia aliquo
modo agat in ipsam materiam in qua est, educendo eam in actum. Sed
utrumque contingit in animatis, quia sunt mota secundum locum ex se,
et etiam alterata, propter distinctionem organorum vel partium, quarum
una est movens et alterans, et alia mota et alterata; et ideo non hoc
modo potest accipi virtus seminalis in aliis rebus sicut in habentibus
animam. Nec tamen sequitur, si in materia est potentia passiva
tantum, quod non sit generatio naturalis: quia materia coadjuvat ad
generationem non agendo, sed inquantum est habilis ad recipiendum talem
actionem: quae etiam habilitas appetitus materiae dicitur, et
inchoatio formae. Non enim eodem modo omnes motus naturales dicuntur,
ut in 2 Physic. et in 1 Cael. et Mund. Commentator dicit, sed
quidam propter principium activum intus existens, ut motus localis
gravium et levium; et quidam propter principium passivum quod est
secundum potentiam ab agente naturali natam in actum educi, ut in
generatione et alteratione simplicium corporum: unde et natura
dividitur in materiam et formam. Et ideo concedo quod in materia nulla
potentia activa est, sed pure passiva; et quod rationes seminales
dicuntur virtutes activae completae in natura cum propriis passivis, ut
calor et frigus, et forma ignis, et virtus solis, et hujusmodi; et
dicuntur seminales non propter esse imperfectum quod habeant, sicut
virtus formativa in semine; sed quia rerum individuis primo creatis
hujusmodi virtutes collatae sunt, per opera sex dierum, ut ex eis
quasi ex quibusdam seminibus producerentur et multiplicarentur res
naturales.
Ad primum ergo dicendum, quod hujusmodi virtutes activae in natura
dicuntur rationes, non quod sint in materia per modum intentionis, sed
quia ab arte divina producuntur, et manet in eis ordo et directio
intellectus divini, sicut in re artificiata manet directio artificis in
finem determinatum.
Ad secundum dicendum, quod rationes seminales dicuntur materiae
inditae, non quia sint intelligendae praeexistere in materia ante
adventum formae completae, quasi pertinentes ad essentiam materiae,
vel ad rationem ejus, secundum quod est materia; sed per modum quo
etiam formae completae in materia esse dicuntur.
Ad tertium dicendum, quod Anaxagoras ponebat, in aere, ex quo
generabatur ignis, praeexistere quasdam partes ignis in actu latentes,
per quarum exitum et congregationem, ignis generari videbatur. Hoc
autem nos non ponimus; sed quod in materia aeris praecessit aptitudo ad
formam ignis, et in igne generante virtus activa, per quam haec
aptitudo in actum reducitur: et hoc non est inconveniens.
Ad quartum dicendum, quod sub rationibus seminalibus comprehenduntur
tam virtutes activae quam etiam passivae, quae perfici possunt per
agentia naturalia; sicut et in generatione animalis semen extento
nomine dicitur non solum sperma, sed etiam menstruum.
Ad quintum dicendum, quod concurrentibus omnibus causis naturalibus,
ex quibus omnibus una perfecta causa constat, necesse est effectum
sequi, nisi aliquid impediat: et hoc modo loquitur Augustinus.
|
|