|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ea quae praeter rationes
seminales fiunt, non omnia miracula sint. In opus enim creationis
virtus seminalis naturae non potest, nec tamen opus creationis
miraculosum dicitur; quia miracula sunt ad manifestationem gratiae, ut
in littera dicitur; ad quod creatio non est ordinata, sed magis ad
institutionem naturae. Ergo videtur quod non sit ratio miraculi in hoc
quod praeter causas seminales aliquid fiat.
2. Praeterea, creatio animarum et justificatio impiorum, cum
frequenter fiat, miraculosa non est; quia miraculum est aliquod arduum
et insolitum, ut Augustinus dicit; et tamen isti effectus praeter
rationes seminales producuntur. Ergo idem quod prius.
3. Praeterea, resurrectio mortuorum, cum in spe fidelium sit,
miraculosa non est, quia miraculum est praeter spem admirantis
apparens, ut Augustinus dicit; et tamen resurrectio mortuorum per
naturam fieri non potest. Ergo non omnia quae praeter virtutem naturae
fiunt, miracula dicuntur.
4. Praeterea, quaedam quandoque fiunt praeter rationes seminales,
quae facultatem naturae non excedunt, sicut quod aqua convertatur in
vinum, ut factum legitur Joan. 2. Sed miraculum est supra
facultatem naturae apparens, ut Augustinus dicit. Ergo videtur quod
non omnia quae praeter rationes seminales fiunt, miracula sint.
5. Praeterea, omnes virtutes activae creaturis collatae, rationes
seminales dici possunt. Sed Angeli et homines dicuntur miracula
facere. Ergo videtur quod non omnia miracula praeter rationes
seminales fiant.
6. Praeterea, monstra in natura contingunt, et praeter intentionem
naturae agentis; non tamen miracula dicuntur. Ergo non in hoc
consistit ratio miraculi quod est praeter rationes seminales fieri.
1. Sed contra, illa opera miraculosa dicimus quae in admirationis
divinae virtutis inducunt. Sed mutare cursum solitum naturae, non est
nisi illius virtutis quae naturam instituit. Ergo ea proprie miracula
dici debent quae praeter virtutes activas in natura contingunt.
Respondeo dicendum, quod sicut ex verbis philosophi habetur in
principio Metaphysic., admiratio ex duobus causatur; scilicet ex hoc
quod alicujus effectus causa occulta est, et ex eo quod aliquid in re
videtur per quod aliter esse deberet; unde in hoc quod est diametrum
quadrati non posse commensurari lateri, admiratio causatur ex hoc quod
hujus causa ignoratur, et ex hoc quod ex parvitate linearum videtur
quod una alteri commensurari possit. Contingit ergo aliquid esse
admirabile simpliciter, et aliquid esse admirabile quo ad hunc.
Admirabile huic est id cujus causa occulta est sibi, et cui videtur
secundum suam aestimationem aliquid obviare, quare non ita esse
deberet; quamvis in re nihil sit repugnans, nec causa in se sit nimis
occulta; et hoc potest dici mirum illi. Admirabile autem in se est id
cujus causa simpliciter occulta est, ita etiam quod in re est aliqua
virtus secundum rei veritatem per quam aliter debeat contingere.
Hujusmodi autem sunt quae immediate a virtute divina causantur, quae
est causa occultissima, alio modo quam se habeat ordo causarum
naturalium: sicut quod caecus iterum videat, et quod mortuus
resurgat, et hujusmodi: et haec proprie miracula dicuntur, quasi in
seipsis et simpliciter mira. Haec autem quandoque sunt supra naturam,
quandoque praeter naturam, quandoque contra naturam. Supra naturam
dicitur esse miraculum, quando natura non potest in ipsam substantiam
facti, sicut divisio maris rubri, suscitatio mortui, et hujusmodi.
Illa vero dicuntur praeter naturam fieri in quae quidem natura potest
quantum ad substantiam facti, sed tamen praeter operationem naturae
fiunt jussu divino. Et quod haec dicantur miracula, contingit ex
tribus. Primo propter excessum, et singularem quemdam modum: sicut
ranae productae in Aegypto in tanta multitudine sicut antea visum non
fuerat. Secundo propter hoc quod hora determinata contingunt ad
invocationem divini nominis, sicut quod manus Jeroboam extensa contra
prophetam arefacta fuit, et ara ejus divisa, 3 Reg., 13.
Tertio quando aliquid universaliter contingit, sicut in veteri lege de
aqua zelotypiae, Numer. 5, quod post potum illius venter adulterae
divino miraculo putrescebat. Contra naturam autem dicitur fieri,
quando in re est aliquid contrarium ei quod fit; sicut si grave sursum
moveretur, et quod virgo peperit, vel aliquid hujusmodi; ita quod
miraculose sequatur actus manente contraria natura, quae scilicet est
principium contrarii actus.
Ad primum dicendum, quod creatio, proprie loquendo, non est opus
miraculosum, quia deficit una conditio miraculi: quamvis enim causam
occultam habeat, tamen non est in re unde aliter esse deberet: immo
esse rerum naturali quodam ordine a primo ente producitur, quamvis non
per necessitatem naturae.
Ad secundum dicendum, quod nec etiam creatio animarum vel justificatio
impiorum proprie miracula debent dici: quia quamvis sint praeter
rationes seminales agentes ad perfectionem effectus, non tamen sunt
praeter eas disponentes: dispositio enim corporis ad receptionem
animae, et praeparatio voluntatis ad susceptionem gratiae, est per
virtutem creaturae collatam. Si tamen sine tali praecedente
praeparatione vel anima infunderetur vel gratia conferretur, utrumque
miraculum dici posset; ut patet in formatione primi hominis, et in
conversione Pauli. Nec tamen sequitur ex vi rationis inductae: quia
insolitum, quod in definitione miraculi ponitur, non dicit raritatem
facti, sed excludit solitum cursum naturae; unde si quotidie caeci
illuminarentur, nihilominus miraculum esset; quia praeter cursum
naturalem, qui nobis est consuetus, contingeret.
Ad tertium dicendum, quod resurrectio miraculosa erit: quamvis enim
sit secundum spem gratiae, est tamen supra spem naturae: et haec
duplex spes distinguitur in Glossa, Rom. 4, super illud: qui
contra spem in spem credidit et cetera.
Ad quartum dicendum, quod quamvis conversio aquae in vinum non fuerit
supra facultatem naturae quantum ad substantiam facti, tamen fuit supra
ejus facultatem quantum ad modum faciendi: non enim potest natura aquam
in vase existentem subito in vinum convertere, sed per digestionem et
maturationem uvae.
Ad quintum dicendum, quod miracula non faciunt homines et Angeli
quasi eorum virtute effectus ille agatur; sed homines impetrando
precibus, et Angeli per ministerium.
Ad sextum dicendum, quod quamvis monstra contingant in natura praeter
intentionem virtutis formativae quae agit in semine, tamen reducuntur
in aliquas causas naturales; contingunt enim ex aliqua indispositione
materiae sicut ex principio proximo, vel ex impressione alicujus signi
caelestis sicut ex principio remoto.
|
|