|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima humana etiam a
parentibus traducatur. Dicitur enim Genes. 46, 26: omnes
animae quae egressae sunt de femore Jacob (...) sexaginta sex.
Sed non egreditur aliquid filii ex femore patris nisi per traductionem
seminis. Ergo videtur quod hoc modo anima filii ex parentibus veniat.
2. Praeterea, omne id quod dat complementum operationi, cooperatur
operanti. Si ergo Deus per hoc quod infundit animam adulterorum
operationem perficeret, videtur quod adulteris cooperaretur; et hoc
videtur inconveniens, quia qui cooperatur iniquo, non est ab
iniquitate immunis. Ergo videtur quod anima rationalis non infundatur
a Deo, sed traducatur a patre.
3. Praeterea, filii a parentibus originale peccatum contrahunt, ut
apostolus docet Rom. 5. Sed accidens non potest traduci nisi
traducatur subjectum ejus. Ergo videtur quod anima rationalis, quae
est subjectum culpae originalis, a parentibus traducatur.
4. Praeterea, in omni generatione univoca generans dat speciem suam
generato: quia agens et finis generationis incidunt in idem specie, ut
in 2 Physic. dicitur. Sed cum homo ex homine procedit, est
generatio univoca. Cum ergo homo speciem habeat ex anima rationali,
videtur quod animam rationalem ex parentibus recipiat.
5. Praeterea, sicut dicit Commentator in 2 Metaph., impossibile
est ut sint diversi agentes quorum unius actio terminetur ad subjectum
formae, et alterius ad formam: quia ad subjectum formae actio agentis
non terminatur nisi secundum quod recipit formam: sequeretur enim, ut
ipse dicit, quod subjectum et forma essent duo distincta, ex quibus
non fieret unum, si essent termini diversarum actionum. Sed corpus
organicum est subjectum hujus formae quae est anima rationalis. Cum
ergo per actionem virtutis formativae corpus organizetur, videtur quod
ejus actio se extendat ad ipsam rationalem animam; et sic anima
rationalis traducitur.
6. Praeterea, ut in 4 Meteor. dicitur, perfectum unumquodque est
quando sibi simile potest producere. Cum ergo anima rationalis sit
perfectior omnibus formis naturalibus, videtur quod cum virtute aliarum
formarum educantur similes formae in actum, multo fortius anima
rationalis hoc possit facere.
7. Praeterea, Deus die septima a condendis novis creaturis
cessavit. Sed novum est quod nullo modo in praeexistentibus
praeexistit. Ergo oportet animas singulorum hominum qui modo
generantur, in operibus sex dierum praeextitisse. Cum igitur in prima
natura non praeextiterint, ut haeretici dicunt, videtur omnes animas
in anima primi hominis extitisse. Ergo videtur quod ex ejus anima
omnes animae traducantur sicut ex ejus carne omnis caro humana
traducitur.
1. Sed contra est quod dicit philosophus in 16 de animalibus, quod
intellectus ab extrinseco est: et in Lib. de proprietatibus
elementorum dicit, quod in nato fit spiritus vitae jussu Dei: et ita
videtur quod non traducatur a patre. Hoc etiam auctoritate sacrae
Scripturae ostenditur, quia Genes. 2, 23, dicitur: hoc nunc os
de ossibus meis, et caro de carne mea: multoque carius amantiusque
diceretur, anima de anima mea si sic esset anima de anima ut caro de
carne, et os de osse.
2. Praeterea, Isai. 7, 16, dicitur ex persona domini: omnem
flatum ego feci, idest animam: et sic videtur anima, non ex traduce,
sed ex creatione esse.
3. Praeterea, Eccle. ult., 7, dicitur: donec spiritus
revertatur ad Deum qui fecit illum: et sic videtur humana anima a Deo
creata esse: et hoc Augustinus disputando inducit 10 super Genes.
ad Litter.
Respondeo dicendum, quod traductio duo importat; scilicet originem et
decisionem: non enim ignis generatus ab igne generante traduci proprie
dicitur; similiter nec lignum divisum in partes dicitur quod ejus una
pars ab alia traducatur; unde traductio proprie dicitur in generatione
animatorum, quae est per decisionem seminis; et ideo non potest dici
traduci ab aliquo illud quod ab eo originem non habet nec divisionem
recipit. Dividitur autem aliquid dupliciter; scilicet per se, ut
corpus; et per accidens, ut forma corporalis materiae impressa.
Anima vero rationalis nec corpus est, nec virtus corporalis; quod
ipsa sua operatio ostendit, quae sine corpore est; et ideo traduci non
potest per modum divisionis: et in hoc consistit ratio Aristotelis
16 de animalibus. Vult enim quod quorum principiorum operationes
sunt sine corpore, illa principia non traducantur per semen.
Similiter etiam patet quod nullo alio modo originem potest habere anima
filii ex anima patris: aut enim hoc esset quia intellectus filii ab
intellectu patris oriretur mediante virtute generativa et formativa,
aut immediate. Primum autem est impossibile: quia effectus non potest
esse immaterialior sua causa; unde cum virtus generativa sit potentia
materialis, non potest ejus actio ad formam immaterialem terminari.
Secundum etiam esse non potest: quia cum sit duplex agens, secundum
Avicennam, unum quod habet causalitatem respectu totius speciei,
sicut sol qui est causa generabilium et corruptibilium; aliud autem est
causa respectu unius individui tantum, sicut quod hic ignis est causa
hujus: neutro modo anima unius potest esse causa animae alterius. In
causis enim quae essentialiter habent ordinem ad totam speciem, oportet
quod causa et causatum non sint ejusdem ordinis nec ejusdem speciei:
quia habent directe causalitatem suam supra essentiam speciei inquantum
hujusmodi; unde secundum hoc non omnes animae rationales essent ejusdem
speciei. Similiter etiam non potest esse per alium modum quo aliquid
in una specie est causa alterius in eadem specie: quia hoc non
contingit nisi secundum hoc quod agens movet materiam ad talem formam:
anima autem rationalis non est quid ex materia (ad minus
praeexistente) et forma compositum: nec est forma materialis, quae
possit educi de potentia materiae, sicut aliae formae materiales, ut
dictum est. Unde relinquitur quod principium originis ipsius animae
rationalis sit aliquod principium separatum: et hoc quidem communiter
conceditur et a theologis et a philosophis.
Ad primum ergo dicendum, quod locutio illa est synecdochica; ponitur
enim pars principalis, scilicet anima, pro toto homine; et hic modus
loquendi consuetus est in sacra Scriptura, et apud philosophos; unde
philosophus dicit 9 Ethic., quod totus homo dicitur intellectus,
per modum quo etiam tota civitas dicitur rector civitatis.
Ad secundum dicendum, quod operatio adulteri potest dupliciter
considerari. Aut secundum esse morale; et sic, prout est deformis,
non cooperatur ad ipsam Deus, sed prohibet: aut secundum quod est in
specie naturali; et sic est bonum quoddam; unde non est inconveniens
ut tali operationi, inquantum bona est, Deus qui in omnibus
operatur, complementum apponat.
Ad tertium dicendum, quod quamvis peccatum originale sit in anima
sicut in subjecto, tamen causatur in anima ex infectione seminis, et
est in eo, scilicet in semine, quamvis non sicut in subjecto, tamen
sicut in causa; et ideo per traductionem seminis, et non animae,
peccatum originale traducitur.
Ad quartum dicendum, quod hoc quod agens agat sibi simile, contingit
dupliciter: aut quia forma secundum quam similitudo attenditur per
actionem de potentia in actum educitur; aut quia per actionem
disponitur materia, ut sit necessitas ad receptionem formae; et primus
modus est quo ad omnes in formis accidentalibus; secundus autem est
etiam, secundum Avicennam, in omnibus formis substantialibus, quia
ipse vult omnes formas substantiales esse a principio separato; sed
secundum Aristotelem et Commentatorem, formae substantiales
materiales pertinent ad primum modum, et anima rationalis ad secundum;
et hic modus sufficit ad hoc quod agens agat sibi simile; quia non
proprie forma generatur, sed compositum.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit de diversis agentibus
non ordinatis, scilicet quorum unum non operatur in altero; sed in
ipsa operatione naturae operatur Deus; unde non est inconveniens quod
actio ejus pertingat ad aliquem terminum in quem non se extendit actio
formativae virtutis; sic enim ipse Deus in natura operans, etiam
organizationem corporis facit; unde est quasi actio continua, reducta
in unum agens, et quae terminatur ad ultimam dispositionem subjecti,
et quae terminatur ad formam; quamvis quantum ad primum cooperetur sibi
natura, et non quantum ad secundum.
Ad sextum dicendum, quod anima rationalis nec ex materia composita
est, nec est forma materialis, quasi in materia impressa; et ideo non
potest produci ab aliquo agente quod accidentalem causalitatem habeat ad
ipsam ex parte materiae quae inducitur ad formam, sicut est in aliis
formis materialibus; sed oportet quod producatur a principio quod habet
causalitatem essentialem respectu essentiae ejus; et hoc non potest
esse unius speciei.
Ad septimum dicendum, quod animae quae nunc creantur, sunt ejusdem
speciei cum anima Adae, quae in operibus sex dierum creata fuit; et
ideo, ut Augustinus dicit, jam tunc animam fecerat, quales et nunc
facit; et ideo non aliquod novum creaturae genus nunc facit quod tunc
in suis consummatis operibus non creaverit, scilicet quod quantum ad
similitudinem speciei non praeextiterit etiam quodammodo in illis primis
operibus secundum causales rationes; quia, sicut ibidem subdit
Augustinus, corporibus humanis, quorum ex istis operibus propagatio
continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri,
quales nunc facit, atque conserit.
|
|