|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima rationalis
procedat a Deo mediantibus Angelis. Primo per hoc quod habetur in
Lib. de causis, quia intelligentiae primae influunt formas fixas
stantes, sicut est anima. Sed intelligentias Angelos dicimus. Ergo
videtur quod a Deo mediantibus Angelis producatur.
2. Praeterea, a causa infinita non potest immediate procedere
effectus finitus, ut potest probari per demonstrationes philosophi in
1 Cael. et Mund., ubi probat quod corpus infinitum non potest
agere. Sed Deus est causa infinitae virtutis. Ergo cum anima sit
quid finitum, non potest immediate a Deo produci.
3. Praeterea, non minor est ordo in spiritualibus quam in
corporalibus, sed videmus in corporalibus superiora inferiorum causas
esse. Ergo multo fortius hic in substantiis spiritualibus esse debet.
Ergo cum Angeli sint altioris naturae quam animae, videtur quod ab
Angelis animae producantur.
4. Praeterea, per eadem est reditus in finem ultimum et exitus a
primo principio. Sed anima rationalis in Deum reducitur per
Angelos, ut Dionysius dicit. Ergo videtur quod etiam mediantibus
Angelis a Deo procedat.
5. Praeterea, cum omnis operatio sequatur naturam rei, ab illo res
habet esse, cujus virtute propriam operationem participat. Sed
propria operatio animae rationalis est operatio intellectualis. Cum
ergo haec operatio conveniat sibi ex virtute intelligentiae, ut in
libro de causis, dicitur, videtur quod ipsa secundum suum esse
mediantibus Angelis producatur.
1. Sed contra est quod Genes. 2, 7, dicitur, quod inspiravit
Deus in faciem ejus spiraculum vitae. Haec autem est anima
rationalis, qua homo vivit. Ergo videtur quod immediate a Deo sit.
2. Praeterea, Damascenus dicit omnes illos cum patre suo Diabolo
maledictos qui Angelos aliquid creasse dicunt. Sed anima non potest
educi in esse nisi per creationem, cum de potentia materiae non
educatur, ut dictum est, nec ex materia composita, ut sic possit
generabilis esse vel per se vel per accidens. Ergo videtur quod
mediantibus Angelis producta non sit.
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, res sub quodam
ordine a primo principio prodiisse quidam philosophi opinati sunt:
posuerunt enim a primo principio, quod Deus est, eo quod est unum et
simplex, non potuisse immediate plura prodire, eo quod idem natum est
facere idem; et ideo a primo immediate procedit intelligentia prima,
in quam incidit, ex eo quod ab alio esse habet, quaedam pluralitas
potentiae et actus; et ita ab hac intelligentia, secundum hoc quod
intelligit primum principium, dicunt effluere secundam intelligentiam,
quae est minoris actualitatis quam prima causa, cum causatum sit
deficiens a sua causa essentiali; secundum autem quod intelligit se,
prout est in actu, fluit ab ea anima orbis, quam movet; et secundum
quod considerat se quantum ad id quod est in ipsa potentia, fluit ab ea
ipsa substantia orbis; et sic deinceps usque ad ultimam
intelligentiam, quae movet ultimum orbem, quam dicunt intelligentiam
agentem: et ab hac dicit Avicenna, effluere animas humanas et omnes
alias formas substantiales in istis inferioribus; et materiam
generabilium et corruptibilium reducunt sicut in causam in substantiam
orbis; et diversas variationes quae circa materiam accidunt, reducunt
sicut in causam in motus caelestes; et omnes has causas medias, sicut
et primam, ponunt agentia essentialia, quae causant essentiam rei sine
motu; non autem sunt causa fiendi tantum per motum, sicut causae
agentes naturales; et ideo omnibus intelligentiis attribuunt quemdam
modum creationis, secundum quod eorum actio nihil praesupponit ex parte
rei quae producitur, sed tantum ex parte agentis, cujus actio firmatur
super actionem causae superioris: ut sic sola actio primi principii
possit vere dici creatio, quae non firmatur in alterius actione, sed
in ipsa firmantur ceterae actiones. Haec autem positio debile habet
fundamentum, sicut etiam Commentator ostendit in 11 Metaph.; quia
cum dicitur actio de Deo et de rebus naturalibus, est quasi aequivoce
dicta; quia in naturalibus agentibus actio sequitur ex necessitate
formae; unde secundum unitatem formae oportet esse unitatem in
effectu; sed in divinis actio sequitur intellectum; et ideo secundum
quod diversa ab uno possunt intelligi, ita diversi effectus ab uno
immediate procedere possunt; et secundum hoc multitudo a Deo
processit, prout se intellexit ut ideam plurium, idest ut
participabilem diversimoda imitatione. Ipsa etiam positio veritati
fidei non consonat, quae solum Deum creatorem enuntiat; in quo omnis
idolatria tollitur, cui proculdubio maximum fomentum dicta opinio
subministrat; unde secundum fidem non potest poni aliquid esse causa
alterius post Deum, nisi per viam motus et generationis; et ideo
omnium eorum quae per generationem non inceperunt, oportet Deum
immediatam causam ponere, ut sunt Angeli, animae, substantiae
caelorum, et materia elementorum, et primae hypostases in omnibus
speciebus. Dicta etiam positio tollit honorem animarum sanctarum,
quibus promittitur Angelorum aequalitas, Matth. 11, in
consecutione ultimi finis, quod non posset esse si causa essentialis
animae Angelus esset; cum esse causati semper dependeat a sua causa
essentiali; sicut et Anselmus probat quod reparatio humani generis per
Angelum fieri non debuit ne dignitati animarum derogaretur.
Sequeretur etiam aliud inconveniens, quod ultima beatitudo animarum
non esset in divina fruitione, sed potius in fruitione Angelorum:
quia ultima perfectio ad quam res potest pervenire, est haec ut
conjungatur suo principio: et ideo a philosophis ponitur ultimam
felicitatem hominis esse in continuatione intellectus possibilis ad
intelligentiam agentem, sive talis continuatio sit in hac vita secundum
quosdam, sive post hanc vitam secundum alios.
Ad primum ergo dicendum, quod in hac materia auctoritates libri de
causis recipiendae non sunt: quia ille qui librum illum composuit,
hujus erroris auctor fuisse invenitur: nisi quis velit exponere, quod
est praeter nostrum propositum.
Ad secundum dicendum, quod illa ratio, si vim habeat, concludit quod
nihil a Deo immediate causetur: quia omne quod est praeter ipsum,
finitum est: nisi forte secundum aliquem modum substantias separatas
infinitas esse ponamus, non simpliciter, sed secundum quid, scilicet
versus inferius, ut in Lib. de causis dicitur: hoc est secundum quod
earum virtus non limitatur ad determinatos effectus in his quae suae
operationi subduntur: quo etiam modo infinitatem habet anima rationalis
tam ex parte intellectus agentis, quo est omnia facere, quam ex parte
intellectus possibilis quo est omnia fieri, et cujus est formam
universalem recipere in qua sunt potentia infinita singularia: quod est
etiam evidens argumentum immaterialitatis ipsius animae et quod ex
traduce non sit: quia omnis forma materialis finita est, ut in 8
Physic. probatur. Et ideo ad rationem illam dicendum est quod
etiamsi Deus sit infinitus simpliciter, effectus tamen ejus dupliciter
limitatur. Primo et principaliter ex ordine sapientiae ejus, quae
cuilibet rei certos terminos praefigit. Secundo ex parte recipientis,
quia influentiam agentis recipit patiens per modum virtutis suae, et
non per modum virtutis ipsius agentis.
Ad tertium dicendum, quod etiam in corporalibus non ponimus superius
esse causam inferioris, nisi per modum moventis et generantis; et haec
in substantiis spiritualibus non ponimus, quia per generationem et
motum in esse non producuntur; sed tamen sicut superiora corpora movent
inferiora ad generationem, ita superiores substantiae spirituales
movent inferiores ad propriam operationem, secundum quod Dionysius
dicit, inferiores Angelos a superioribus illuminari, et homines ab
Angelis.
Ad quartum dicendum, quod quaelibet res tendit in finem ultimum per
propriam operationem: et ideo secundum quod per illuminationem
superiorum inferiores illuminantur ad proprias operationes, dicuntur
per eos in Deum reduci. Non est enim inconveniens ut una creatura
ponatur causa motus vel operationis alterius. Sed non est similis
ratio de exitu rerum a primo principio: quia res non exit a suo
principio per hoc quod aliquid operetur, sed solum per hoc quod aliquid
a principio recipiat.
Ad quintum dicendum, quod si intelligatur anima participare
operationem intellectualem ab intelligentia, hoc modo quod potentia
intelligendi insit animae per virtutem intelligentiae, haereticum est
et redit in dictum errorem, quia potentia intelligendi sequitur naturam
animae: si autem intelligatur hoc modo quod anima juvatur in sua
operatione per illuminationem Angelorum, ex hoc non potest concludi
quod anima secundum suam naturam ab Angelis creata sit: non enim a
quocumque juvatur res vel movetur ad opus, ab eo esse habet.
|
|