|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod etiam anima sensibilis
non sit ex traduce. Nulla enim substantia simplex perfecta in esse
quae sit hoc aliquid, educitur in esse nisi per creationem. Sed anima
sensibilis est hujusmodi substantia. Ergo et cetera. Probatio
mediae. Illud quod est tantum forma et non hoc aliquid, non potest
esse motor; unde in 8 Physic. philosophus vult quod forma ignis non
sit motor in motu ejus naturali: non enim potest habere perfectam et
absolutam actionem quae debetur motori qui non habet esse perfectum.
Sed anima sensibilis est motor in animali. Ergo est hoc aliquid
habens esse perfectum; et quod sit simplex, per se patet.
2. Praeterea, Commentator dicit in 3 de anima, quod non potest
esse aliqua virtus cognoscitiva ex commixtione elementorum. Sed ea
quae producuntur per actionem naturae in inferioribus elementis,
producuntur per actionem qualitatum activarum et passivarum elementorum
commixtorum; eo quod nulla virtus activa est in istis inferioribus nisi
per qualitates elementares, ut Commentator dicit 11 Metaphys. Cum
ergo anima sensibilis sit virtus cognoscitiva, videtur quod non per
operationem naturae traduci possit, sed per creationem in esse
producatur.
3. Praeterea, omnis operatio naturae inferioris reducitur in
virtutem caelestem, sicut in virtutem primi alterantis. Sed per
virtutem caeli anima sensibilis educi non potest, cum corpus caeleste
inanimatum sit, et nihil agat ultra suam speciem; quia effectus non
potest esse potior causa agente. Ergo videtur quod non per operationem
naturae, sed per creationem in esse educatur.
4. Praeterea, eorum quae sunt idem secundum substantiam, non potest
unum creari quin alterum creetur. Sed in homine anima sensibilis et
anima rationalis sunt idem per essentiam. Ergo videtur, cum anima
rationalis non traducitur, sed creetur, quod similiter nec anima
sensibilis. Sed secundum animam sensibilem non differt homo a bruto.
Ergo videtur quod etiam an brutis anima sensibilis sit per creationem.
5. Praeterea, quanto aliquid est nobilius, tanto nobiliorem causam
habet, vel saltem non minus nobilem. Sed anima sensibilis nobilior
est in animalibus perfectis quam in generatis ex putrefactione. Ergo
cum in generatis ex putrefactione non possit poni anima sensibilis ex
aliquo principio naturali produci, cum non generentur ex sibi
similibus, et ita oporteat quod a principio supernaturali animam
sortiantur, videtur quod multo fortius hoc necessarium sit in
animalibus perfectis.
1. Sed contra est quod dicitur Gen. 1, 20: producant aquae
reptile animae viventis. Sed aquae non producunt nisi illud quod
virtute naturae producitur. Ergo videtur quod per virtutem seminalem
rebus collatam animae sensibiles producantur.
2. Praeterea, philosophus dicit in 16 de animalibus, quod
intellectus solum ab extrinseco est. Ergo videtur quod anima
sensibilis non sit ab extrinseco.
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem diversae inveniuntur
opiniones et philosophorum, et etiam magistrorum. Quidam enim
philosophi, ut Plato, Avicenna et Themistius, posuerunt omnes
animas a principio separato esse, quod quidem principium Plato ideam
posuit, Avicenna intelligentiam agentem, et theologi hanc viam
tenentes, ipsum Deum. Ratio autem quae praedictos philosophos
movit, ut Commentator narrat 7 et 11 Metaph., est sumpta ex
animalibus putrefactis, quae etiam objiciendo tacta est: et similiter
ex hoc quod in naturalibus nihil invenitur agens nisi forma
accidentalis, ut calor et frigus quorum actione non potest anima
produci, cum nihil agat ultra suam speciem. Sed tamen advertendum
est, quod nullus philosophus inter animam sensibilem et alias formas
substantiales distinxit quantum ad originem: quia praedicti philosophi
omnes formas substantiales esse a principio separato posuerunt; tam
animam sensibilem, quam formam lapidis vel ignis. Alii vero, ut
Aristoteles et Commentator ejus, qui ponunt formas alias materiales
ex potentia materiae educi virtute agentium naturalium, ponunt etiam
animam sensibilem et vegetabilem ex traduce esse, eo quod esse formarum
naturalium non est ipsarum absolute, sed ipsorum compositorum: non
enim per se possunt subsistere: et ideo ipsis formis per se loquendo
non acquiritur esse, sed substantiis compositis; unde forma per se
loquendo neque fit neque generatur, sed compositum. Et quia omne quod
generatur, generatur ex sibi simili; ideo oportet quod generans vel
inducens ad formam sit compositum ex materia et forma, et non forma
tantum, vel substantia separata; et in hoc sustentatur Aristoteles in
7 Metaphys., et per eamdem rationem ostendit in 16 de animalibus,
animam vegetabilem et sensibilem non ab extrinseco esse, ostendens eas
esse formas materiales ex hoc quod operationes exercent mediante
corpore: quod enim habet esse absolutum a materia, habet etiam
operationem a materia absolutam. Et ideo vult quod omnia principia vel
virtutes quarum operationes non exercentur sine corpore, non sint ab
extrinseco, sed ab agente corporali: et quod intellectus solus sit ab
extrinseco: quia ejus operatio est sine corpore, et etiam ejus esse
absolutum est; unde sibi debetur factio non tantum per accidens, sed
etiam per se, ut esse incipiat, et oportet tunc quod hic sit secundum
modum sibi competentem, et a principio separato. Alii vero philosophi
attenderunt ad ipsas formas, ac si eis per se fieri deberetur; et ideo
posuerunt omnes formas esse a principio formali separato. Sed positio
Aristotelis multo rationabilior est: quia nihil incipit vel fit vel
generatur nisi secundum modum quo esse habet: et ideo concedimus animam
sensibilem et vegetabilem ex traduce esse. Modus autem traductionis
talis est; cum enim omne agens univocum et proximum inducat speciem
suam in patiente, et cibus, secundum quod est patiens et alteratum,
in nutrimentum corporis cedat (quia nutrit secundum quod est potentia
caro, ut in 1 de Gener., text. 39 et in de anima a text. 45
usque ad 50 dicitur), oportet quod in fine speciem et virtutem
nutrimenti recipiat. Ante ergo ultimam assimilationem, quando
efficitur actu pars determinata, ut caro vel os, est in eo virtus
speciei indeterminate ad hoc vel illud: quia determinatio ad hoc vel
illud est secundum propriam virtutem determinatae partis: et ideo cum
semen sit residuum ultimi cibi propinquissimi ad ultimam conversionem,
est in eo potentia totum et non actu aliqua pars: ante vero quam
resolvatur per actum virtutis generativae separatum a reliquo sui
generis, est in eo potentia illa indistincta sicut forma totius non est
in parte nisi in potentia: quando autem separatur, efficitur actu
habens talem potentiam vel formam: sicut etiam videmus in animalibus
annulosis, in quibus, secundum philosophum, una est anima in actu,
et plures in potentia; unde quando dividuntur, efficitur quaelibet
pars animata habens animam distinctam: in hoc tamen differunt, quia
propter parvam differentiam organorum in illis animalibus pars est fere
toti consimilis; et ideo in parte remanet anima perfecta, sicut erat
in toto: semen autem decisum nondum est actu simile toti, sed in
potentia propinqua: et ideo non remanet post divisionem animae in
actu, sed in potentia: propter quod dicitur 2 de anima, quod semen
in potentia vivit et non actu. Haec autem potentia non est passiva in
semine maris sicut dicimus ligna et lapides esse in potentia domus (sic
enim est potentia in menstruo mulieris), sed est potentia activa,
sicut dicimus formam domus in mente artificis esse potentia domum; unde
arti comparat eam philosophus in 17 de animalibus; et hanc potentiam
Avicenna et Commentator in 7 Metaphysic. vocant virtutem
formativam: quae quidem virtus quantum ad modum operandi media est
inter intellectum et alias vires animae. Aliae enim vires utuntur in
suis operationibus determinatis organis: intellectus autem nullo: haec
autem utitur aliquo corporali in sua operatione quod nondum habet
determinatam speciem. Subjectum autem et organum hujus virtutis est
spiritus vitalis inclusus in semine; unde ad continendum hujusmodi
spiritum semen est spumosum, et haec est causa albedinis ejus. Huic
autem spiritui conjungitur virtus formativa, magis per modum motoris
quam per modum formae, etsi forma ejus aliquo modo sit; unde dicit
Commentator in 7 Metaphys., quod includitur in semine virtus illa
quodammodo sicut uniuntur motores orbibus. Illi autem corporali
spiritui conjungitur triplex calor: scilicet calor elementaris, qui
est sicut instrumentum resolvens et consumens et hujusmodi operans; et
calor animae, qui est vivificans; et calor caeli cujus virtute movet
ad speciem determinatam: et virtute hujus triplicis caloris, virtus
formativa convertit materiam a muliere praeparatam in substantiam
membrorum per modum quo est transmutatio corporis in augmento ut 15 de
animalibus dicitur; et secundum quod proceditur in perfectione
organorum, secundum hoc anima incipit magis ac magis actu esse in
semine, quae prius erat in potentia: ita quod conceptum primo
participat opera vitae nutritivae, et tunc dicitur vivere vita
plantae; et sic deinceps, donec perveniat ad completam similitudinem
generantis.
Ad primum ergo dicendum, quod anima sensibilis nullo modo est hoc
aliquid: quia nec habet aliquam partem sui per quam individuetur: nec
habet esse subsistens et absolutum, cum nulla ejus operatio sit nisi
mediante corpore; nec hoc ipsum quod est moveri motu progressivo,
facit sine organo corporali. Est enim duplex virtus motiva: una
imperans, et altera imperata. Imperans est virtus appetitiva
sensitiva, cujus actus constat quod non est sine organo corporali.
Virtus autem motiva imperata et exequens motum est vis quaedam musculis
et lacertis affixa, ad quorum motum totum corpus movetur. Et sic
patet quod in motu animalis haec operatio quae est movere, non est
animae sensitivae secundum se, sed mediante organo corporali; unde non
sequitur quod esse absolutum habeat.
Ad secundum dicendum, quod ex actione qualitatum elementarium sequitur
aliquid dupliciter. Uno modo ex ipsis secundum se, sicut sapor et
odor, durum et molle, et alia quae determinantur in 4 Meteor.: et
sic nec anima sensibilis nec aliqua forma substantialis ex actionibus
earum sequitur: quia sequeretur quod formae substantiales ex
necessitate materiae inducerentur, ut Empedocles dixit. Alio autem
modo sequitur aliquid ex eis sicut ex instrumentis, ut dicit
philosophus in 2 de anima, quod ignis in motu augmenti est sicut
instrumentum regulatum, sed principaliter agens et regulans est virtus
animae dirigens in determinatam quantitatem. Et similiter dico, quod
ex actionibus qualitatum activarum consequitur anima sensibilis et aliae
formae substantiales secundum quod in eis ut instrumentis manet virtus
animae, vel alterius substantialis formae et ipsius caeli; et ideo non
oportet, cum non agant in virtute sua tantum, quod ex actionibus earum
nihil sequatur ultra earum speciem: quia ex motu instrumenti sequitur
effectus secundum rationem principalis agentis.
Ad tertium dicendum, quod supposito secundum fidem nostram quod caelum
sit corpus inanimatum, nihilominus tamen ponimus quod motus ejus sit ab
aliqua substantia spirituali sicut motore: et cum motus sit actus
motoris et mobilis, oportet quod in motu non tantum relinquatur virtus
corporalis ex parte mobilis, sed etiam virtus quaedam spiritualis ex
parte motoris: et quia motor est vivens nobilissima vita, ideo non est
inconveniens, si motus caelestis, inquantum est in eo intensio et
virtus motoris, per modum quo virtus agentis principalis est in
instrumento, est causa vitae materialis, qualis est per animam
sensibilem et vegetabilem.
Ad quartum dicendum, quod quamvis homo et equus in hoc conveniant quod
est sensibile, non tamen oportet quod anima sensibilis sit unius
rationis in homine et equo: quia homo et equus non sunt unum animal in
specie; unde in homine anima sensibilis est multo nobilior quam in
aliis animalibus quantum ad principales actus, ut patet in actibus
interiorum sensuum, et in operatione tactus, qui est principalis
sensus: in omni enim toto potestativo potentia inferior superiori
conjuncta perfectior invenitur; ut potestas praepositi multo
excellentior est in rege. Anima autem sensibilis in homine per
essentiam conjungitur animae rationali; et ideo totum est per
creationem. Sed tamen modus traductionis seminis est similis in homine
et in aliis animalibus; quia in semine hominis est etiam virtus
formativa, sicut in animalibus; sed quia actio illius virtutis est
materialis, ut dictum est, non potest actio ejus pertingere ad
essentiam immaterialem; sed tamen per actionem hujus virtutis primo
consequitur conceptus vitam nutritivam et postea vitam sensitivam. Sed
quia, ut Avicenna dicit, in hoc processu sunt plurimae generationes
et corruptiones, sicut quod semen convertitur in sanguinem, et sic
deinceps; quando venitur ad secundam perfectionem, prima perfectio non
manet eadem numero, sed acquiritur simul cum acquisitione secundae; et
sic patet quod in infusione animae rationalis homo simul consequitur in
una essentia animae animam sensitivam et vegetativam; et priores
perfectiones non manent eaedem numero.
Ad quintum dicendum, quod in animalibus generatis ex putrefactione
virtus caeli, ut Commentator dicit in 7 Metaph., supplet locum
virtutis formativae in semine: hujusmodi enim animalia propter sui
imperfectionem non requirunt tot ad sui generationem sicut animalia
perfectiora, in quibus oportet quod cum virtute caelesti adsit in
semine virtus animae a patre derivata: est enim virtus caelestis in
omnibus corporibus inferioribus sicut virtus motoris in moto, ut
inducat unumquodque in speciem secundum materiae dispositionem: et hae
virtutes caelestes in elementis receptae vocantur a philosopho in 16
de animalibus virtutes animae, quibus omnia elementa plena dicit, eo
quod hujusmodi virtutes sunt sufficientes ad animationem materiae, si
pertingat ad aliquam complexionis aequalitatem.
|
|