|
Aut si de pedibus, ad servitutem subjicienda. Non videtur esse verum
per hoc quod dicitur Gen. 3, 16: sub viri potestate eris. Et
dicendum quod hoc in poenam mulieris inobedientis inductum est. Vel
dicendum quod non est sub potestate viri per modum servitutis, sed per
modum gubernationis. Ideoque potius de illo addito quam de ipsa costa
mulier facta deberet dici. Haec conclusio non sequitur: cujus ratio
in objectionibus dicta est. Eo sane miraculo quo postea de quinque
panibus a Jesu caelesti benedictione multiplicatis quinque millia
hominum satiata sunt. Haec similitudo etiam ad probandum ejus
propositum non valet: quia Augustinus eo modo multiplicationem illam
factam dicit, super Joan., sicut ex paucis granis crescunt multae
segetes: quod quidem per attractionem humoris a terra certum est
fieri. Cum Angelorum ministerio facta sit mulieris formatio, non est
eis tamen tribuenda creationis potentia. Quod quidem ministerium esse
potuit in separatione costae, et in congregatione materiae, ex cujus
conditione corpus mulieris formatum est. Tamen propter effectus
diversos pluraliter dicit Augustinus causas primordiales omnium rerum
in Deo esse. Et hoc est secundum quod dicuntur plures ideae secundum
diversos respectus ad creaturas, ut supra in 1 libro dictum est.
|
|